Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

1. Eine Abhandlung, verfaßt vom Rector Dr. A. F. M. Anton:

II.

Num ad veritatem

Tacitus in Ann. I. et II. narrarit de expeditionibus Germanici "..

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Num ad veritatem Tacitus in Ann. I. et II. narrarit de

expeditionibus Germanici,

Sunt in recentioribus rerum Germanicarum scriptoribus, qui Taciti fidem in rebus

Germanicis non ita insignem apparere arbitrentur: nec iniuria, modo ne inani patriae amore abrepti rem patriam nimis exornare studeant neve misceant, quae Tacitus in Annalibus de rebus Germanicis tradidit et quae aut in Historiis de bello Batavo aut in libello suo separatim conscripsit de universa Germania. Obscura interdum etiam haec veritatique parum consentanea: at multo magis et a perspicuitate et a veritate aliena illa plerumque videbuntur. De universa re qui diligentius quaerere voluerint, non satis habebunt quaesisse, quibus in partibus operum Tacitus uberiores et puriores habuerit fontes, sed etiam, quo et imperii Romani et vitae suae tempore, quo adiutus rerum singularum usu, qua impeditus aliarum rerum perturbatione ille ad singulas operum partes scribendas accesserit. Nihil ex his rebus non dissimile est exceptis imperii temporibus. Nonnihil refert, ut exemplis utar, utrum de rebus bellicis, an de rebus civilibus tradiderit scriptor, qui in omnibus fere civitatis muneribus versatus belli munera vix attigisse videtur: refert, utrum de rebus a suis temporibus remotis, ut in Annalibus, an de rebus suae aetatis narrarit, ut in Historiis, cum ille ex monumentis prioris aetatis ad res exteras spectantibus pauca tantum incorruptae veritatis testimonia eruere potuisse videatur; refert, quod,, Germaniam" scripsit aetate sua corroborata, Historias aetate provectiore, Annales aetate ingravescente: refert denique, quod in Germania *) scribenda indignum quidem illud, sed summum otium collocare poterat, quo viri magni ingenii sub saevo Domitiani imperio vel invitissimi utebantur, nec minus, quod in Annalibus et in Historiis scribendis multis multarum rerum curis distractus non eandem rebus Germanicis, quas interponeret, navare

[ocr errors]

*) Liceat mihi brevitatis caussa Germaniae verbo sic uti pro libello de Germania conscripto.

poterat operam, atque in,, Germania" sua, ubi una in re totus erat.

[ocr errors]

Nihil igitur non dissimile praeter tempora, quibus opera illa edidit: nam cum Traiano regnante et Germaniam" (cf. Germ. c. 37) et Historias (cf. Hist. I. 1.) editas ipse testetur Annaliumque primos certe libros sub eodem Imperatore scriptos esse iure concludamus ex Annal. II. 61: in omnia illa opera conveniunt, quae ipse de felicitate temporum praedicat Hist. I. 1.: quamquam felicius haud dubie Tacito apparebat illud tempus, quo, cum ex saevissimo Domitiani imperio emersisset, libellum de Germania edidit. Quae omnia qui rite ponderaverint, maximam invenient a Tacito operam collocatam si non in perscribendis, at certe in perscrutandis rebus, quae in libello de Germania separatim conscripto tractantur minorem in rebus Batavis receptis in Historias multis cum aliis rebus minimam in rebus Germanicis insertis in Annales plurimis cum rebus aliis. Nos omissis in praesens ceteris rebus, primum de bellis quaeramus Germanicis et ex his hoc loco solas Germanici expeditiones eligamus, quas ad ulciscendam Vari cladem susceptas Tacitus in Annalium libr. I. et II. brevius et minus vere descripsit, quam bellum illud Batavum in Historiis descriptum. Nimirum verissimus rerum auctor, quae ipse aut viderat aut ab aequalibus audierat, fusius et verius narrare poterat, quam illa, quae a suis temporibus remota consilio vel incuria auctorum adulterata invenerat.

[ocr errors]

Primum igitur perlustrantes singulas Germanici expeditiones videamus,
quae a veritate discrepare videantur:

deinde quaeramus,

quomodo scriptor veritatis amantissimus a veritate aberrare potuerit.

In prima expeditione adversus Marsos subito suscepta (Annal. I. 49-51) Marsi, qui,, non procul agitarint" celari potuisse existimantur de tanto incepto, quasi silentio duodecim milia e legionibus, sex et viginti sociae cohortes, octo equitum alae" etiam brevissimam ad expeditionem instrui, iuncto ponte Rhenum traiicere, castra locare, ,, concaedibus" munita, ad viam sternendam nocte sideribus illustri, tempestatibus, ut colligi licet, non perturbata, sono dilatando satis apta,,, obstantia silvarum amoliri" potuerint sine strepitu, quem exaudire possent barbari, non procul agentes, sensibus, ut barbari plerumque, acutissimis praediti. Nimirum,, festam eam noctem ac sollemnibus epulis ludicram" Caesar per exploratores audierat stratosque revera barbaros Invenit,, per cubilia propterque mensas" vino suo somnoque graves sine ulla belli custodiaeque cura. Ergo Marsi validi aegri, viri mulieres, pueri puellae, senescuncti ebrietate obruti non stridorem serrarum, non fragorem arborum concidentium, non strepitum tanti exercitus audiverunt. Nec canes affuisse aut surdis temulentorum auribus latrasse videntur. Ne multa: enunquam fieri potest, ut tot milites (duodecim milia

e legionibus cum sex et viginti cohortibus sociorum et octo equitum alis) per loca impedita clam appropinquent et subito opprimant non singulas domos, non singulos vicos, silvae proximos, sed ab aliis ad alios miro illo silentio progressi si non omnes, at certe multos vicos nationis ad omne bellum semper promptae parataeque, quam in omnibus vicis stratam inveniunt per cubilia propterque mensas; nam ventum ad vicos Marsorum et circumdatae stationes, stratis etiamtum per cubilia propterque mensas nullo metu, non antepositis vigiliis" Annal. I. 50 extr.

Deinde quod Germanicus quinquaginta milium spatium ferro ignique pervastat, nulli aut sexui aut aetati parcit, profana sacra miscet, non mirum neque enim alienum est a Romanorum more: at mirum profecto, quod,,sine vulnere milites"*), qui semisomnos, inermes aut palantes ceciderant." Ergo eadem illa nocte sideribus illustri via munita est per obstantia silvarum, eadem barbari vino somnoque graves oppressi et caesi non solum in vico proximo, sed per spatium quinquaginta milium, eadem nocte ferro ignique profana sacra vastata, eadem, inquam, nocte, nam ,,semisomnos" ceciderant incrmes aut palantes. An forte per complures dies Marsos semisomnos inermes que mansisse credideris? Et tamen complures dies in terra nocte illa pervastata morati esse videntur Romani: nam,, exciti ex caede Bracteri, Tubantes, Usipetes" -non Marsi, ut qui deleti essent congregantur insidiasque struunt Romanis per saltus redituris. Ergo pervastata terra, omnibus sine ulla sexus aetatisque miseratione trucidatis, tamdiu morantur Romani, ut Bructeri, Tubantes, Usipetes congregari et exercitum exercitui opponere possint. Ceterum mirum profecto, quod qui penitus excisi videntur Marsi iam postero anno validissimi apparent.

Nec minus mira est ea ratio, qua ex saltibus illis evasisse dicuntur Romani. Qui fuerint saltus Tacitus non docet. Tres Germanicus, priusquam ad Marsos pervenisset, silvas scidisse vel peragrasse videtur: primum enim Caesiam silvam scindit, deinde saltus obscuros permeat: tum demum Caecinam praemittit ad amolienda silvarum obstantia Ann. I. 50.: at quae,, obstantia silvarum dicuntur, esse poterant in obscuris illis saltibus. Insuper non narrat Tacitus, num cadem illa via, an breviore et solita Germanicus exercitum reduxerit: nihil significat, nisi,, per saltus" agmen ductum Annal. I. 50, 3. Quo verbo etsi Caesia silva vix significari potuisse videtur, tamen interpretes nonnulli hanc significatam malunt, quod Tacitas addiderit,, quietum inde iter." At stratis trucidatisque hostibus quietum iter erat non solum per aperta, sed

[ocr errors]

*) Licentius etiam Caesar B. G. IV. 15. Nostri ad unum omnes incolumes perpaucis vulneratis ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt cf. c. 14. et 15. in., ubi totam fere nationem exstinctam esse leges, et e. 12., ubi Caesar quinque milia equitum Romanorum ab octingentis equitibus illius nationis fusa et afflicta confitetur.

[ocr errors]
« IndietroContinua »