Immagini della pagina
PDF
ePub

5 censerent, tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque videbatur, severitatis, interrogatus sententiam ita 6 locutus fertur: "si tantummodo postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem. quid enim aliud quam 5 admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum 10 censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta 8 sunt, ignorare patiar. atque utinam haec, quae apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris 15 9 Romanis, non captivi in hostium potestate essent. sed cum, fessis pugnando hostibus tum victoria laetis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt 20 10 neque alium sequi voluerunt. nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem per11 venire in tuta loca, in sociorum urbes posse. si ut avorum 25 memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit "moriamur, milites, et morte nostra eripia12 mus ex obsidione circumventas legiones", si hoc P. Sempronius 30 diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo 13 tantae virtutis exstitisset comes. viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad 14 parentes, ad coniuges ac liberos facit. ut servemini, deest vobis animus: quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quin- 35 quaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla virtutis non movent, nihil umquam move

2 videbatur C; uideatur Pi add. Alschefski 25 si ut

[ocr errors]

sicut P

19 per

16 sed I. F. Gronovius; et P si ut Madvig, cf. Em. L. p. 310; sicut

31 equidem . . . ducerem H. A. Koch; quidem ... du

ceret P — 33 demonstrat; reduces Lipsius; demonstraret duces P.

bit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. liberi 15 atque incolumes desiderate patriam; immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis. sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti. pretio redi- 16 5 turi estis eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem: Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi 17 iubentem. quamquam quid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene 10 monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes submovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. hos cives patria desideret, quorum si ceteri similes fuis- 18 sent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem 15 haberet? ex milibus septem armatorum sexcenti exstiterunt, 19 qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sexcentis hostes obstitere: quam tutum iter 20 duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia fidelia, patres 20 conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque nam fortes ne ipsi quidem dixerint cives esse possunt? nisi 21 quis credere potest aut favisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem igna25 viamque servitutis ignominiosae causam esse sciant. maluerunt 22 in tentoriis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. at ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, se ipsi tutati 23 30 vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt.“ orto sole ab hostibus ad vallum accessum: ante secundam horam, 24 nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ас se

- 22 aut

1 faciet ed. Basil. 1531; facietet P (cf. Woelfflin Append. p. 102) 8 quamquam Ussing, cf. Madvig Em. L. 1. c.; quam P - quid add. Weissenborn - 17 sexcentis hostes Madvig 1. c.; sescenta milia hostes P favisse Madvig l. c.; fuisse ut P 27 at add. Wex. 29 armis I. F. Gronovius; arma P 31 deessent cod. rec.; abdesunt P cod. rec., quod Carolo Schenkl suadente recepi; accessit P.

33 accessum un.

25 ipsos. haec vobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt neque in acie neque 26 in castris utiles. et vos redimamus? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere, castra tutari 5 27 armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.“

LXI. Postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque 10 plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis 2 pecuniae quoque summa homines movit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama 15 3 erat, egentem locupletari volebant. cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibus4 que legatos ad portam prosecuti sunt. unus ex iis donium abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. quod 20 ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.

5 Est et alia de captivis fama: decem primo legatos venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem necne, 25 6 ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur. morantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos venisse, 7 L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum. et novos legatos 30 8 tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sen9 tentiis, qui dedendos censuerint. ceterum proximis censoribus 35

1 istorum Weissenborn; ipsorum P in add. Ed. Frob. 1531 2 decuerat C; decuerit P in castra Luchs, cf. Em. L. I, 7; cum in castra P 4 et vos Alschefski; quos P redimamus Luchs, cf. Em. L. I, 8; redimam P 13 quia cod. rec.; quam P exhauriri Heraeus, cf. Frigell Proleg. p. 63; exhaurire P 24 primo legatos Luchs*; primos P.

--

adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint. mirari magis adeo discrepare inter auctores quam, quid veri sit, 10 5 discernere queas.

Quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit, nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. defecere autem ad Poenos hi 11 10 populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini et Grae- 12 corum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli. nec tamen eae clades defec-13 tionesque sociorum moverunt, ut pacis usquam mentio apud 15 Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum, nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis; quo in 14 tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae, quod de 20 re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor 15 fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

7 indicio est, quod fides sociorum Alschefski; indiciorum P bare C2; laborare P, labrare C'.

s la

1

T. LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXIII.

I. Hannibal post Cannensem pugnam castraque bina capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio pollicente se Compsam traditurum. 2 Compsanus erat Trebius, nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. 5 3 post famam Cannensis pugnae vulgatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine 4 certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est. ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere 10 aut detractantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum 5 Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut 6 urbem maritimam haberet. ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti, quacumque apte poterat, disposuit, alios 15 prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare portis 7 iussit. in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insi8 dias circumventa est: nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, con- 20 9 spectae peritis nandi dedissent effugium. aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus 10 equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia, haudquaquam prompta oppugnanti.

[blocks in formation]

cum

[blocks in formation]
« IndietroContinua »