Immagini della pagina
PDF
ePub

que erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum 2 est. Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam 3 terra marique ac tuendam Hispaniam est missus. qui, ut pedestres navalesque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, quan- 5 tum maxime adcelerare poterat, per dubios infestosque populos 4 iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit. cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse invicem, quem ad modum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat, 10 5 antequam consentirent. Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus 6 Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum, nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse, inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpes fuisse. pecuniis igitur 15 raptim exactis ad Hiberum descendit.

7 Decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis 8 copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque 20 Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii 9 fore. his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias, et transito amne cum diu consultassent, utrum castra castris conferrent, an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab 10 itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam 25 appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppug11 nare parant. quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum 12 oppugnandam. ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est 1 et in ipsum Hasdrubalem versum bellum. XXIX. quinque milium 30 intervallo castra distantia habuere paucos dies, nec sine levibus 2 proeliis nec ut in aciem exirent; tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum [est] atque 3 omnibus copiis in campum descensum est. triplex stetit Romana acies; velitum pars inter antesignanos locata, pars post signa 35 4 accepta; equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus dextro Poenos locat, laevo Afros mercennariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum pediti

8 edoctus esset Valla, Weissenborn; edocuisset P Valla; antis P 33 est h. 1. del. Luchs*

vius; antesignalos P.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

35 antesignanos I. F. Grono

bus, ceteros Afris pro cornibus adponit. nec omnes Numidae 5 in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat: tanta velocitas ipsis 5 tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi 6 starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile 7 10 persuaserant duces, pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, velut quibus reditus in patriam eo discrimine pugnae verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori. minus perti- 8 naces viros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi 15 malebant. primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, 9 rettulit pedem media acies inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. nihilo segnius in cornibus proelium fuit; 10 hinc Poenus, hinc Afer urget, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant. sed cum in medium tota iam coisset Romana 11 20 acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit. ita 12 duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant. magna vis hominum ibi occisa, et, nisi Hispani 13 vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota 25 superfuissent acie. equestris pugna nulla admodum fuit, quia, 14 simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua, elephantis quoque prae se actis, deseruere. Hasdrubal, usque ad ultimum eventum pugnae mo- 15 ratus, e media caede cum paucis effugit. castra Romani cepere 30 atque diripuere. ea pugna, si qua dubia in Hispania erant, 16 Romanis adiunxit Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus, sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. quae posteaquam litteris Scipionum Romae vulgata 17 sunt, non tam victoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam 3 transitu laetabantur.

1 Afris cod. rec.; afros P. adponit unus cod, rec., A. Rubens; opponit P 21 iam ante mediis I. F. Gronovius; tanidanteme | dis P-26 videre Luchs, cf. Em. L. I, 5; uiderent P 28 deseruere I. F. Gronovius; deseruereet P 30 in additum ex C 33 spes reliqua erat I. F. Gro

[ocr errors]

novius; spem (spes) reliquerat C, sperelinquerat P.

1 XXX. Dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himil2 cone, praefecto Hannibalis, expugnata est. multo sanguine ac vulneribus ea Poenis victoria stetit; nec ulla magis vis obsessos 3 quam fames expugnavit. absumptis enim frugum alimentis 5 carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictis4 que foliis vixere nec ante, quam vires ad standum_in_muris 5 ferendaque arma deerant, expugnati sunt. recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam 10 6 intra paucos dies in deditionem accepit. iisdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam, ut omnis aetatis minus duo milia civium 7 superessent. itaque urbe a defensoribus vacua facile potiti hostes 15 sunt; arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis 8 e media caede quidam effugere. et Locrenses descivere ad 9 Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis 10 suae ad ultimum manserunt. in Siciliam quoque eadem inclinatio 20 animorum pervenit, et ne domus quidem Hieronis tota ab defec11 tione abstinuit. namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate, 12 ad Poenos defecit movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna, ut patrem quoque suspicione adspergeret, armantem 25 13 eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset. haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta.

Exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedem 14 Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret. senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consul designatus, cum honorem 30 inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse iube15 rent aedis dedicandae causa. et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti in foro 16 dederunt. aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Grac- 35 chus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat,

6 suetae insuetaeque Weissenborn; suetaeque P rohis P

[blocks in formation]

30 hono

15 vacua cod. rec., Sigonius, cf. quae dixi ephem. Austr. 1884; 16 arx. retenta Ascensius; aras retanta P

[ocr errors]

uasta Pi
C (corr. in honorem C2); ibo P1, ibono P2
Madvig Em. L. p. 323; per triduum in foro P.

[ocr errors]

-

34 in foro Crevier, cf.

ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. plebei 17 ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.

[ocr errors]

Circumacto tertio anno Punici belli Ti. Sempronius consul 18 idibus Martiis magistratum init. praetores Q. Fulvius Flaccus, 5 qui antea bis consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt. M. 19 Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia pro10 spere rem gessisset. XXXI. senatus, quo die primum est in 1 Capitolio consultus, decrevit, ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium 2 praesens omnibus militibus daretur, praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. de exercitibus ita decreverunt, ut duabus 3 15 legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. quae ibi legiones essent erat autem 4 Cannensis maxime exercitus eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent, Romam de20 portarentur. ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta 5 dies erat, M. Claudius Marcellus missus isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. ad veterem exercitum 6 accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. taciti primo expecta- 7 25 verant homines, uti consul comitia conlegae creando haberet; deinde, ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus. quod ubi 8 sensit consul, "utrumque" inquit "e re publica fuit, patres con30 scripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci, et comitia non prius edici, quam is inde confecto, quod mandatum est, negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime vultis, haberetis". 9 ita de comitiis, donec rediit Marcellus, silentium fuit. interea 35 duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae. utraque in Capitolio est, canali uno discretae. et de trecentis 10 equitibus Campanis, qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant, latum ad populum, ut cives Romani essent,

5 bis add. I. Perizonius 11 eo C; quo eo P16 eae I. Perizonius; eaex P 34 rediit cod. rec.; redit P 39 latum Crevier; latim P.

[ocr errors]

item uti municipes Cumani essent pridie, quam populus Cam11 panus a populo Romano defecisset. maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quorum hominum essent, scire se ipsi negabant vetere patria relicta in eam, in quam redierant, nondum adsciti. 12 postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni ro- 5 13 gando in locum L. Postumii edicuntur. creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; vulgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebei consules facti essent, id deis cordi non esse. 10 14 in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium.

15 Mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvii ad Iunonis Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit, ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, 15 sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.

[ocr errors]

1 XXXII. Consules exercitus inter sese diviserunt: Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit; Sempronio 2 volones, qui ibi erant, et sociorum viginti quinque milia; M. Valerio praetori legiones, quae ex Sicilia redissent, decretae; 20 M. Claudius pro consule ad eum exercitum, qui supra Suessulam Nolae praesideret, missus. praetores in Siciliam ac Sardiniam 3 profecti. consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad por4 tam Capenam convenirent. praetores, quorum iuris dictio erat, 25 tribunalia ad piscinam publicam posuerunt; eo vadimonia fieri iusserunt, ibique eo anno ius dictum est.

5 Interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum 30 6 praesidio sexaginta navium longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad 7 Romanos defecisse. erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae reci8 piendae repentina spes adfulsit: parvum ibi exercitum Romanum 35 esse; veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum 9 decedere, novum expectari; ad hoc fessos iam animos Sardorum

[ocr errors]
[ocr errors]

5 rediit P2, cf. H. I. Mueller ann, 1883 p. 345; redit P1 8 videri cod. rec.; uiderunt P 17 diviserunt Drakenborch; tiusserunt P 18 Teani Fabri; trani P Sempronio volones, qui ibi erant Madvig, cf. Em. L. p. 324; sempronior uolonesque fierent P 29 mille add. Aldus.

[ocr errors]
« IndietroContinua »