Immagini della pagina
PDF
ePub

indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, quiredempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, 11 tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in 12 aerario esset, iis primis solveretur. haec praetor in contione 5 edixit, quoque die vestimenta ac frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent navalibus sociis esset loca1 turus. XLIX. ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: 2 unum, ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, 10 ut, quae in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi 3 publico periculo essent. utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas 4 patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide 15 praebita, nec quicquam parcius militibus datum, quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.

5 Cum hi commeatus venerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale, Bomilcaris filio, ob defectionem 6 ad Romanos oppugnabatur. inter haec trina castra hostium 20 Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, ad7 vexerunt cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. 25 8 eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem 9 summam agi cernentes, convenerunt. itaque eruptione e castris

pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, 10 sedecim circa a Romanis. tamen adeo haud dubia victoria fuit, 11 ut plures numero, quam ipsi erant, Romani hostium occiderint, 30 ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in 12 proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia ut quae maxime omnium 35

-

3 ea Sigonius; ex P 6 quoque Weissenborn; quo P die add. cod. rec. ac add. Madvig Em. L. l. c. 10 unum ut militia. . dum 1. F. Gronovius; unūmihiia . . | tum P 13 ii Weissenborn; hi P 16 parcius.. quam add. Weissenborn

- 29 a add. Weissenborn

32 signa,

septem elephantos I. F. Gronovius; signauit elephantis P 33 sint

I. H. Voss; sunt P.

belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante. iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis 13 pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis. tum 14 5 vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.

3 duo I. F. Gronovius; ti P1

6 multoque cod. rec.; modoque P.

T. LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXIV.

1 I. Ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiutoribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit eo facilius in societate manentes Romana, quod Bruttios, quos et oderant 2 et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Regium primum temptatum est, diesque aliquot ibi nequiquam absumpti. 5 interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus esset, et in dies maior omnibus portis multitudo effundi; 3 postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere muros portas 4 telaque in propugnacula congerere cogebantur. in permixtam 10 omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenus equites emisit, qui violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga 5 dissipatos, turmas obiecere. dux ipse loco superiore capto, unde agros urbem posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire mu- 15 ros atque evocare principes Locrensium ad conloquium iussit et pollicentes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam. 6 Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides est; deinde ut Poenus apparuit in collibus, et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse adferebant, tum metu 20 7 victi consulturos se populum responderunt. advocataque extemplo contione cum et levissimus quisque novas res novamque societatem mallent, et quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis pigneratos haberent animos,

14 capto I. F. Gronovius; casto P1 Mueller Append. p. 86; uocare P.

16 evocare cod. rec., cf. H. I.

pauci magis taciti probarent constantem fidem quam propalam tueri auderent, haud dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio praefecto praesidii quique cum eo milites 9 Romani erant clam in portum deductis atque inpositis in naves, 5 ut Regium deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea condicione, ut foedus extemplo aequis legibus fieret, in urbem acceperunt. cuius rei prope non servata fides deditis est, cum Poenus dolo 10 dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur. insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus 11 10 morari aut deferre naves in terram posset. et eos quidem, quos sequebantur, non sunt adepti; at alias a Messana traicientes freto Regium naves conspexerunt. milites erant Romani a 12 Claudio praetore missi ad obtinendam urbem praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est. Locrensibus iussu Hannibalis 13 15 data pax, ut liberi suis legibus viverent, urbs pateret Poenis, portus in potestate Locrensium esset, societas eo iure staret, ut Poenus Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello iuvaret.

II. Sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis, quod 1 Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, in20 tactas reliquissent. itaque per se ipsi conscriptis armatisque 2 iuventutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem et maritimam, plurimum 3 accessurum opibus, si in ora maris urbem ac portum moenibus validam tenuissent, credentes. ea cura angebat, quod neque non 4 25 accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur, et si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. itaque optimum visum est ad 5 Hannibalem mitti legatos caverique ab eo, ut receptus Croto 30 Bruttiorum esset. Hannibal cum praesentium eam consultationem 6 esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. nec enim diripi volebat nobilem atque 7 opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare eam oppugnationem appareret, eo ma35 turius ad se defecturos. Crotone nec consilium unum inter populares nec voluntas erat: unus velut morbus invaserat omnes 8 Italiae civitates, ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret. eam dissen- 9 sionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis: Aristomachum esse

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum. 19 auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere. 5 11 arcem optimates tenebant praeparato iam ante ad talem casum perfugio. eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.

non

1 III. Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia 2 passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum. post vasti- 10 tatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur: flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeter3 fluebat, et arx procul eis, quae habitabantur, [sex milia] aberat. in urbe nobili templum ipsa urbe erat nobilius Laciniae 4 Iunonis, sanctum omnibus circa populis. lucus ibi frequenti 15 silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine 5 ullo pastore; separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude 6 violati hominum. magni igitur fructus ex eo pecore capti, 20 columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque 7 templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis. fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullus umquam 8 moveat ventus. sed arx Crotonis una parte imminens mari, 25 altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est, qua per aversas rupes ab Dionysio 9 Siciliae tyranno per dolum fuerat capta. ea tum arce satis ut videbatur tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente 10 cum Bruttiis eos etiam plebe sua. postremo Bruttii cum suis 30 viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate Han11 nonis auxilium implorant. is his condicionibus ad deditionem conpellere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum 35

[ocr errors]

2 lateque moenibus Iacobs, cf. Madvig Em. L. p. 329; lataque omnib. moenibus P raras I. F. Gronovius; paras P1 13 sex milia del. Luchs*, ceterum cf. de h. 1. Madvig l. c. p. 333 - 18 greges sui I. F. Gronovius; egres | sui P 23 adfingunt, ut Freinsheim; adfinguntur P

32 his add. H. I. Mueller l. c. et symb. II. 17,

« IndietroContinua »