Immagini della pagina
PDF
ePub

barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent; Arpinis 6 purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. initio orto plures cum 7 5 pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Carthaginiensem arma verterunt. Hispani 8 quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad 10 consulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus portae pate- 9 factae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt. Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris pro- 10 ditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia 11 cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persaepe res 15 publica usa est.

Cn. 13

Cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites 12 centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt, stationi militum, 20 qui essent, dixerunt: conloqui sese cum praetore velle Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi, quae postularent, audivit nihil autem aliud petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur, in fidem omnes accepit. et ab altero 14 25 praetore Sempronio Tuditano oppidum Altrinum expugnatum. amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum.

[ocr errors]

Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum 15 tenuit; solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem 30 cum Aequimaelio Iugarioque vico, inde templis Fortunae ac matris Matutae. et extra portam late vagatus ignis sacra profa- 16 naque multa absumpsit.

XLVIII. Eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res 1 prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos 35 adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. Syphax erat 2 rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus: ad eum 3 centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Ro

24 accepit unus cod. rec., Riemann Rev. phil. 1882 p. 202; accepti P — 30 inde Weissenborn; in P.

mano et adnisuros, ut in tempore et bene cumulatam gratiam 4 referant. grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerendi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex comparatione tam 5 ordinatae disciplinae animum advertit. tum primum, ut pro bo- 5 nis ac fidelibus sociis facerent, oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris resisteret: rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem; ita iam inde a principiis gentis maiores 6 suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos. sed habere hostem 10. pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse. et ad id multitudine hominum 7 regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia velut forte congregata turba vasta ac 8 temeraria esse. facturos se in praesentia, quod vellet, legati 15 spondent fide accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores 9 sui non conprobassent factum. Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Roma10 nis. iisdem mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia 20 Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent. 11 et Statorius ex multa iuventute regni pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo 12 signa sequi et servare ordines docuit et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit, ut brevi rex non equiti magis fideret 25 quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Car13thaginiensem hostem superaret. Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit: namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est.

30

Quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae Maesulii ea gens vocatur-regnantem 1 legatos mittunt. XLIX. filium Gala Masinissam habebat septem decem annos natum, ceterum iuvenem ea indole, ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque, quam quod accepisset, 35 2 facturum. legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset, ut potentior societate eorum adversus reges populosque Africae esset,

[blocks in formation]

docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam 3 primum, antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant: opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. facile persuasum Galae, filio depo- 4 5 scente id bellum, ut mitteret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem devicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur. Syphax cum paucis 5 equitibus in Maurusios ex acie Numidas extremi prope Oceanum adversus Gades colunt refugit adfluentibusque ad famam 10 eius undique barbaris ingentes brevi copias armavit, cum quibus 6 in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. sed Masinissa cum victore exercitu advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum.

In Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod 7 15 Celtiberum iuventutem eadem mercede, qua pacta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduxerunt, et no- 8 bilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Hannibalis erant, miserunt. [id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercen20 narium militem in castris neminem ante quam tum Celtiberos Romani habuerunt.]

[ocr errors]

18 Verba

1 docent Valla; donec P 6 coniunctus Madvig Em. L. p. 352; coniunctiis P — 11 sed add. H. I. Mueller, cf. Append. p. 108 id ... habuerunt suadente Geyero uncinis incluserunt H. I. Mueller, M. Mueller.

BO

1

T. LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXV.

I. Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum 2 ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in Brittiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, 5 3 Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt; et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone confli4 xisset. magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium 10 servorumque, caesa aut capta est. minimum iacturae fuit, quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae 5 et societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu fecit 15 6 et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.

Quo diutius trahebatur bellum et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio et ea magna ex parte externa civitatem incessit, ut aut 7 homines aut dei repente alii viderentur facti. nec iam in secreto 20 modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacri8 ficantium nec precantium deos patrio more. sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in 25 urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut

21 abolebantur I. F. Gronovius; abotetebantur P.

concessae artis usu exercebant. primo secretae bonorum indig- 9 nationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. incusati graviter ab senatu aediles 10 triumvirique capitales, quod non prohiberent, cum emovere eam 5 multitudinem e foro ac disicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit, quin violarentur. ubi potentius iam esse id 11 malum apparuit, quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Aemilio praetori urbano negotium ab senatu datum est, ut eis religionibus populum liberaret. is et in contione senatus 12 10 consultum recitavit et edixit, ut, quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnes litterasque ad se ante kal. Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.

II. Aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cor- 1 15 nelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. F. Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. F. Masso decemvir sacrorum. in Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in 2 Papiri Cn. Servilius Caepio pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quintius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Len20 tulus.

Comitiorum consularium iam adpetebat tempus, sed quia 3 consules bello intentos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fulvius Flaccus. dictator 4 25 primo comitiali die creavit consules Q. Fulvium Flaccum magistrum equitum et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in praetura fuerat. tum praetores creati Cn. Fulvius Flaccus, 5 C. Claudius Nero, M. Iunius Silanus, P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator magistratu abiit. aedilis curulis fuit eo 6 cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, "si me" inquit "omnes 7 Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo". tanto inde 35 favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni repente incepto destiterint. aedilicia largitio haec fuit: ludi 8 Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum

30 anno

1 concessae Weissenborn; exconcessae P

born; ad publicam P

[ocr errors]

2 ac publicam Weissen

4 emovere Valla; emoueri P

[ocr errors]

10 vaticinos cod. rec. et ed. vet. (Par. 1510); uaticinios P 22 bello cod. Ber. M. 2, Reiz; a bello P 31 Africano I. F. Gronovius; africanos P.

« IndietroContinua »