Immagini della pagina
PDF
ePub

intercepto ceterae copiae silenti agmine ad proximos hostes ductae, et, cum statio nulla pro portis neque in vallo custodiae essent, velut in sua castra nullo usquam obsistente penetravere. 3 inde signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostes caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars 5 4 portas occupant, ut fugam intercludant. hostes simul ignis, clamor, caedes velut alienatos sensibus nec audire nec providere quicquam sinunt. incidunt inermes inter catervas armatorum. 5 alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super vallum sa6 liunt. et ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, 10 ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circum7 venti caesique ad unum omnes sunt; quamquam, etiam si quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire 8 nuntius cladis non posset. ibi vero, quo longius ab hoste abe- 15 rant, et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum 9 portasque. cum his tam securis solutisque Romani calentes ad- 20 huc ab recenti pugna ferocesque victoria proelium ineunt. itaque nequaquam resisti in portis potuit. intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox 10 proelium oritur; diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis Poenis atque inde pavorem inie- 25 11 cissent. hic terror in fugam avertit omnes; effusique, qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris. ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii.

12 Ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, 30 13 captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam; in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem 14 cum imagine Barcini Hasdrubalis. Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia caesa hostium; altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quat- 35 15 tuor milia trecentos triginta captos. Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, caesa ex 16 insidiis scribit. apud omnes magnum nomen Marcii ducis est. et verae gloriae eius etiam miracula addunt: flammam ei contio

13 raptim a I. F. Gronovius; raptiua P 24 tenuisset Ed. Par. 1510;

tenuissent P.

[ocr errors]

nanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pavore circumstantium militum; monimentumque victoriae eius de Poenis 17 usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum Marcium appellatum cum imagine Hasdrubalis.

5 Quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere utrisque 18 post tantas in vicem acceptas inlatasque clades cunctantibus periculum summae rerum facere.

XL. Dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Sy- 1 racusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate com10 posuisset, ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium illa quidem spolia 2 et parta belli iure; ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque hinc sacra profanaque omnia vulgo 15 spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. 3 Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet. legationes omnium ferme 20 civitatium Siciliae ad eum conveniebant. dispar ut causa earum, 4 ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt. erant tamen haud parvae reliquiae belli circa 5 25 Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno duces reliqui prioris belli et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus Muttinen populares vocabant

[ocr errors]

vir inpiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus 6 30 ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, ut 7 brevi tempore totam Siciliam inpleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventes rebus Carthaginiensium esset. itaque inclusi 8 ad id tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque 35 non consilio Muttinis, quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra. quod ubi perlatum 9 ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor

[ocr errors]

11 urbis signa Ascensius; signa urbis P 12 illa quidem Luchs*; quidem illa P-28 Hippacritanus Weissenborn; hippacinatus P-31 ferendo Ruperti, cf. Madvig. Em. L. p. 370; ferendoque P 34 id add. Crevier.

ferme milium intervallo consedit, quid agerent pararentve, ex10 pectaturus. sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus 11 hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus. postero die prope iusto proelio conpulit hostes intra munimenta. inde revo- 5 catus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur, 12 ne absente se cum hoste manus consererent. id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Mutti-10 nem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthagi13 niensi misso ab senatu populoque! is perpulit cunctantem Epieyden, ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae fortuna evenisset, haud dubie 1 Muttinis gloriam fore. XLI. enimvero indignum ratus Marcellus se, 15 qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere 2 capere milites et efferri signa iubet. instruente exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos, qua trecenti ex nu- 20 3 mero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem 4 ablegatum videant, quieturos in pugna. gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem ma- 25 5 xime timuerant, et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne 6 ab suomet ipsi equite oppugnarentur. itaque haud magni certaminis res fuit: primus clamor atque impetus rem decrevit. Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut 30 7 terga dantes suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitates proximas dilapsi. multa milia hominum caesa, capta sex milia et octo elephanti. haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit. victor inde Syracusas 35 rediit.

8 Iam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romae decrevit, ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mit

28 suomet ipsi Weissenborn; suoetipli P

[ocr errors]
[blocks in formation]

cf. XXVI, 5, 14 34 sex milia add. H. I. Mueller (cf. Append. p. 104) praeeunte e. p. Madvigio (Em. L. p. 370).

teret: dum Hannibal procul abesset, nec ulla magni discriminis 9 res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. litteris acceptis inter se 10 consules compararunt, ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad 5 Capuam maneret. consules Claudius creavit Cn. Fulvium Cen-11 timalum et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. praetores deinde creati L. Cor-12 nelius Lentulus, M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso. Pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego 13 10 Apulia, Lentulo Sardinia evenit. consulibus prorogatum in annum imperium est.

7 L. Cornelius Lentulus, M. add. Aldus et Sigonius 8 C. Calpurnius add. Aldus.

Typis expresserunt Gressner et Schramm, Lipsienses.

« IndietroContinua »