Immagini della pagina
PDF
ePub

4 bellum videri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores civitates stipendio inposito imperium accepere. victor exercitus opulen5 tusque praeda Carthaginem novam in hiberna est deductus. ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide ex- 5 solvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere 6 primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captae. Arbocala et virtute et multitudine 7 oppidanorum diu defensa; ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, con-10 8 citant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine, agmen grave praeda turbavere. 9 Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes 15 10 haberent, invadere eos transeuntes statuit. equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur impeditum agmen, in ripa elephantos quadraginta autem erant disponit. 11 Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies, si aequo dimicaretur campo. 20 12 itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua 13 cuique proximum est, in amnem ruunt. at ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haud- 25 14 quaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios 15 gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostes ab 30 16 elephantis obtriti sunt. postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem acce- 35 17 pit. et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.

8 eorum Fr. Sanctius; cartaeorum C, cartoerum M (de erroris origine cf. Alschefski adn. ad h. 1.) 17 impeditum Heerwagen; peditum CM 24 at Woelfflin, cf. Append. p. 131; et libri` - 33 a add. Heerwagen.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum iam belli 1 causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. quibus cum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen iuris, 2 sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi 5 auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. con- 3 sules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et 10 Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, 4 abstineret, et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta nec- 5 dum missa omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est. tunc relata de integro res ad senatum; et alii provincias 6 15 consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum; erant, qui non temere movendam rem 7 tantam expectandosque ex Hispania legatos censerent. sententia, quae tutissima videbatur, vicit; legatique eo maturius 20 missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

haec 8

VII. Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum 1 summa vi oppugnabatur. civitas ea longe opulentissima ultra Hibe- 2 25 rum fuit, sita passus mille ferme a mari. oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terre- 3 stribus fructibus, seu multitudinis incremento, seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam colue30 runt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim 4 agris urbem tripertito adgreditur. angulus muri erat in planio- 5 rem patentioremque quam cetera circa vallem vergens. adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset. sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis 6 35 fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. et turris ingens imminebat, et 7 murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi maiore obsistebant. ac primo missi- 8

17 intendebant cod. rec.; intenderant CM 20 Baebius Tamphilus Sigonius; fabius pamphilus CM 25 Zacyntho ed. vet.; sagunto MC.

-

libus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium 9 animus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures 10 Saguntini cadebant quam Poeni. ut vero Hannibal ipse, dum 5 murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur.

1 VIII. Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies 10 certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil 2 cessatum. itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae 3 coeptae agi admoverique aries. abundabat multitudine hominum Poenus: ad centum quinquaginta milia habuisse in armis satis 15 4 creditur; oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam 5 distineri coepti non sufficiebant. itaque iam feriebantur arietibus muri, quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem; tres deinceps turres quantumque inter 6 eas muri erat cum fragore ingenti prociderant. captum oppi- 20 dum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter utrosque 7 murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis mo- 25 8 dico distantia intervallo constiterant. hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum 9 hostem immitteret. itaque quo acrius et confertim magis utrim- 30 que pugnabant, eo plures vulnerabantur nullo inter arma 10 poraque vano intercidente telo. phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa 11 circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum 35 habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. sed id

cor

20 prociderant

31 pugna

17 coepti Weissenborn et Woelfflin; coepti sunt CM cod. rec.; prociderunt CM - 24 conseri cod. rec.; consciri CM bant cod. rec.; oppugnabant M, pugnabatur C 33 cetera Ascensius (1513); cetero CM 35 linebantque cod. rec.; linebanturque C, liniebanturque M.

maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur con- 12 ceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat. IX. cum 1 5 diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, pro victo 2 esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

non

10 Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; quibus 3 obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma, nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. appare- 4 bat non admissos protinus Carthaginem ituros. litteras igitur 15 nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo Romano posset. X. itaque, praeterquam quod admissi auditique 1 sunt, ea quoque vana atque inrita legatio fuit. Hanno unus 2 adversus senatum causam foederis magno silentio propter auc20 toritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per deos 3 foederum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis 25 nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. "iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cer- 4 nentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis. aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri 5 30 circumsedent exercitus, unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. utrum hostem an vos an 6 fortunam utriusque populi ignoratis? legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, 35 ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad nos venerunt; res ex foedere repetunt; ut publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt.

16 populo Romano A. Perizonius; pro romanis libri 18 sunt cod. rec.; non sunt CM 19 adversus Alschefski; aduersu M, aduersum C 20 non add. Otto deos cod. rec.; eos MC Perizonius; repetuntur CM.

36 repetunt; ut A.

7 quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius saeviant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamil8 car, Mars alter, ut isti volunt. sed Tarento, id est Italia, non 5 abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. 9 vicerunt ergo di homines, et id, de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli. velut aequus index, 10 unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet; Carthaginis moenia quatit ariete:10 Sagunti ruinae falsus utinam vates sim- nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum 11 Romanis est. dedemus ergo Hannibalem?' dicet aliquis. scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, 15 bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam 12 furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis, sed, si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quie- 20 13 tae civitatis statum possit. ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant, alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res 1 Saguntinis reddendas decerno". XI. cum Hanno perorasset, nemini 25 omnium certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hanno2 nem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. responsum inde legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos 30 vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.

3

Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc ira, 35 4 in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit. ut vero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo

[ocr errors]

7 Sagunto cod. rec.; sagunti CM 8 homines Madvig. Em. L. p. 258; hominesque CM 19 deposceret Luchs*; deposcit CM I. F. Gronovius; accedere libri.

[ocr errors]

21 accidere

« IndietroContinua »