Immagini della pagina
PDF
ePub

semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario 3 bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et navium 4 speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro 5 olitorio, fulmine ictam; et Lanuvii hastam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinari consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul 5 candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum 10 vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. ob cetera prodigia 6 libros adire decemviri iussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. iam primum omnium urbs 7 lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et 8 15 donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque et lectisternium 9 Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde 20 universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota 10 suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex [1 parte levaverant religione animos.

25

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones, 1 quae Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. hic in provincia consulatum inire consilium erat 2 memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis 30 et quae postea consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein 3 de triumpho habuerat, invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecen35 tarum amphorarum esset, haberet. id satis habitum ad fructus 4 ex agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus. res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde

1 in add. cod. rec. 5 hastam Sabellicus; hostia P, hostiam CM 6 pulvinari cod. rec., cf. Woelfflin Append. p. 135; puluinario P 16 Iunoni cod. rec.; et Iunoni P 33 cuive I. A. Roëllius; quiue P. T. Liv. III.

4

5 consulatum peperit. ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam 6 abiit. ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante patribus movit: non cum senatu modo sed iam cum 5 7 dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere. consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et 8 sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus 10 ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indi9 ceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si 15 10 exilii causa solum vertisset. magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio 11 hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum. revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis, quam 20 12 ad exercitum et in provinciam iret. eam legationem

legatos enim mitti placuit Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore consulatu litterae 13 moverant ab senatu missae. paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium 25 sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; 14 fuga procul etiam maior apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. id a plerisque in omen magni terroris accep15 tum. legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Appennini 30 tramites exercitus duci est coeptus.

13 paludatus cod. rec.; paludatis P.

T. LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXII.

I. Iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et 1 nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos 2 praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut 5 ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, ver- 3 terunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat et mutando 10 nunc vestem, nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius 4 movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. ibi cum de re publica rettulisset, redinte- 5 15 grata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis 6 feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre; nec privatum auspicia sequi, nec sine 7 20 auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. augebant metum prodigia ex pluribus simul locis 8 nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo san

[ocr errors]

1 adpetebat; itaque Woelfflin, cf. Liv. Krit. p. 5; adpetebatque P movit, et nequiquam Valla; metuit et neque eo quiiam P 6 videre Alschefski, cf. Luchs Em. L. I, 5; uiderent P 7 petitusque cod. rec.; petitusque est P 16 esse cod. rec., Lipsius; esset P — 22 autem cod. rec.; audes P.

[ocr errors]

9 guine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et 10 Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem, et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caerites sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse re- 5 spersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas 11 cecidisse, et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit, ingens lumen effulsisse; sortes sua sponte attenuatas, unamque excidisse ita scriptam "Mavors telum suum con12 cutit"; et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac 10 simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis 13 fuisse lanaeque inter imbrem cadentis. inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et 14 gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis con- 15 15 sul de religione patres consuluit. decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactentibus procurarentur, et uti sup16 plicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum 17 cordi esse divis e carminibus praefarentur. decemvirorum moni- 20 tu decretum est, Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret, et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur, et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii 18 maioribus hostiis sacrificaretur, matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni regi- 25 nae in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro 19 facultatibus suis conferrent. haec ubi facta, decemviri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisternium- 30 que imperatum et eum lectum senatores straverunt - et 20 convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.

1 II. Dum consul placandis Romae dis habendoque dilectui 35 dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium

5 ipsum ed. vet.; ipsorum P

[ocr errors]

12 lanae

- 20 divis 283 decem

6 Antii cod. rec.; inantii P que ed. vet., cf. H. I. Mueller ann. 1884 p. 85; lunaeque libri un. cod. rec.; diuinis P e add. Madvig., cf. Em. L. virorum ed. vet. (id decemuirorum Ed. Par. 1510); iduirorum P — 22 et add. Woelfflin, cf. Liv. Krit. p. 10 — 35 dis habendoque ed. vet.; distrahendoque P.

p.

consulem Arretium pervenisse fama erat, cum aliud longius, 2 ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admix- 3 5 tis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit, sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expe- 4 ditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut 10 subsisterent, cohibentem. primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines hausti paene limo immergentesque se tamen signa sequebantur. Galli neque sustinere 6 se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant nec aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre tra- 7 15 hentes membra, alii, ubi semel victis taedio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes. maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. cum omnia obtinentibus aquis nihil, ubi in sicco 8 fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aqua sar20 cinis insuper incumbebant, aut iumentorum itinere toto prostra- 9 torum passim acervi tantum, quod exstaret aqua, quaerentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. ipse Han- 10 nibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua 25 exstaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique 11 caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

III. Multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem 1 de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra lo30 cat; certumque per praemissos exploratores habuit exercitum. Romanum circa Arretii moenia esse. consulis deinde consilia 2 atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera, quae cognosse in rem erat, summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. regio erat in primis 3 35 Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; consul ferox ab consulatu priore, et non modo legum aut patrum 4 maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens. hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque

19 aqua

4 robur C; erat robor P 13 nec aut Weissenborn; aut libri Finckh; aquas P 20 aut add. M. Hertz, cf. etiam Madvig Em. L. p. 283.

« IndietroContinua »