Immagini della pagina
PDF
ePub

turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.

IX. Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spole- 1 5 tium venit. inde cum perpopulato agro urbem oppugnare ador- 2 tus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae haud nimis prospere temptatae viribus, quanta moles 3 Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter non copia solum omnis generis frugum abundantem, sed refertum praeda, 4 10 quam effuse avidi atque egentes rapiebant. ibi per dies aliquot stativa habita, refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut facili 5 adfectus. ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum 15 Hadrianum agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regio- 6 nem. Cn. Servilius consul levibus proeliis cum Gallis factis et uno oppido ignobili expugnato, postquam de conlegae exercitusque caede audivit, iam moenibus patriae metuens, ne abesset in 20 discrimine extremo, ad urbem iter intendit.

7

Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus, cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula 8 25 irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit, ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, 9 decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur. qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod eius belli causa votum Marti foret, id_non_rite factum de integro atque amplius facien- 10 30 dum esse, et Iovi ludos magnos et aedes Veneri Erycinae ac Menti vovendas esse et supplicationem lectisterniumque habendum et ver sacrum vovendum, si bellatum prospere esset resque publica in eodem, quo ante bellum fuisset, statu permansis- 11 set. senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. 35 Aemilium praetorem ex conlegii pontificum sententia, omnia 1 ea ut mature fiant, curare iubet. X. his senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente conlegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro 2 pro urbe ac penatibus Fubri; ac paenatibus pro urbe P 7 nimis cod. rec.; minue PC', minus M 13 quietis I. F. Gronovius; quieti P 18 conlegae Ascensius; con

17 factis I. F. Gronovius; actis P

'ega P 37 conlegium praetore Lipsius; conlegio praetorum libri.

[ocr errors]

2 censet: iniussu populi voveri non posse. rogatus in haec verba populus: velitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam esse salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt, 5 qui cis Alpes sunt, tum donum duit populus Romanus Quiri3 tium: quod ver attulerit ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque profana erunt, lovi fieri, ex qua die senatus populusque 4 iusserit. qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito; quo 5 modo faxit, probe factum esto; si id moritur, quod fieri opor- 10 tebit, profanum esto neque scelus esto; si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto; si quis clepsit, ne populo scelus esto, 6 neve cui cleptum erit; si atro die faxit insciens, probe factum esto; si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto; si antidea, ac senatus populusque iusserit fieri, faxitur, eo 15 7 populus solutus liber esto." eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus. 8 albis atque ceteris hostiis. votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana mul- 20 titudo tantum, sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna 9 publica quoque contingebat cura. tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum curantibus. sex pulvinaria in conspectu fuerunt: Iovi ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, 25 quintum Vulcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri. tum 10 aedes votae: Veneri Erycinae aedem Q. Fabium Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cuius maximum imperium in civitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.

1 XI. Ita rebus divinis peractis tum de bello deque re publica dictator rettulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam

[ocr errors]

3 sicut Ed. Par. 1510; sic P eam esse M. Haupt; eamque P, easi C 4 servata erit Ursinus; seruauerit P, cf. de h. l. H. I. Mueller ann. 1882, 281 - 6 tum Madvig, cf. Em. L. p. 291; datum P voces [da]tum . . . . Quiritium, quae in codd. post hisce duellis leguntur, huc transposuit Lipsius 12 clepsit cod. rec.; clepset P 13 cleptum ed. vet.; coeptum P 15 ac in P post fieri legitur, transposuit Stroth 17 trecentis triginta tribus add. Scaliger el. Plutarch. Fab. 4 20 supplicatumque iere cum I. F. Gronovius; supplicatumquiregum P 28 editum ed. Froben. 1535; edictum libri. 31 deque re cod. rec.; reque de P.

--

30

eundum esse patres censerent. decretum, ut ab Cn. Servilio con- 2 sule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque, quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque, ut e re publica duceret. Fabius duas legiones se 3 5 adiecturum ad Servilianum exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit. edictoque 4 proposito, ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius, qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac 5 10 frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituique cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. qui cum dicto paruisset con- 6 15 gressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt, naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. itaque extemplo consul Ostiam proficisci 7 20 iussus navibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent, conpletis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. magna vis hominum conscripta Romae erat; 8 libertini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant. ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et 9 25 triginta annis erant in naves inpositi, alii, ut urbi praesiderent, relicti.

XII. Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato 1 per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. inde Praeneste ac transversis limitibus in 2 30 viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. quo primum die haud procul 3 Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. sed ubi 4 35 quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem illos Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

5 in castra rediit; ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam Flaminii Semproniique simili futura sibi res esset, ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali du6 cem quaesissent. et prudentiam quidem novi dictatoris extemplo timuit; constantiam hauddum expertus agitare ac temptare ani- 5 mum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros 7 sociorum coepit; et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in 8 aequum posset, occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum 10 neque congrederetur. castris, nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant 9 nec passim; equitum levisque armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus et suo militi tuta omnia et in10 festa effusis hostium populatoribus praebebat; neque universo 15 periculo summa rerum committebatur, et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimo receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut vir11 tutis aut fortunae paenitere suae. sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, 20 qui nihil aliud, quam quod impar erat imperio, morae ad rem 12 publicam praecipitandam habebat. ferox rapidusque consiliis ac lingua immodicus primo inter paucos, dein propalam in vulgus pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima 25 ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

XIII. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum 1 depopulatur agrum, Telesiam urbem capit; inritat etiam de industria dictatorem, si forte accensum tot indignitatibus ac cladibus sociorum detrahere ad aequum certamen possit. inter mul- 30 2 titudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad con

21 impar

1 incessit Muret; incensum P 2 Flaminii Semproniique Alschefski, H. I. Mueller; flaminis sempronioque P1 (Luchs) — 4 novi I. F. Gronovius; non uim P 11 necessarii cogerent Weissenborn; necessari cogeret P 17 finitimo receptu Lipsius; finitimorum receptumquae P erat Iac. Gronovius; imperabat P — 24 pro cauto cod. rec.; et cauto P 25 premendoque superiorem I. F. Gronovius; praemendorumque superiorum 29 dictatorem Woelfflin; ducem P

P

[ocr errors]

ac add. Weissenborn.

ciliandos popularium animos. hi nuntiantes, si in Campaniam 3 exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen, ut Campanos ex Samnio peteret, 4 5 moverunt. monitos, ut etiam atque etiam promissa rebus adfirmarent, iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire 5 ad se dimisit. ipse imperat duci, ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. sed 6 10 Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut acciperet, fecit; aversusque ab suo itinere per Allifanum Calatinumque et Calenum agrum in cam- 7 pum Stellatem descendit. ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur, ubi 8 15 terrarum esset. cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia 9 regione esse; virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. usque ad aquas 10 20 Sinuessanas populatio ea pervenit. ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt: nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

11

1

25 XIV. Ut vero, postquam ad Vulturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa; quieverant enim per paucos dies, quia, 2 cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohiben30 dam populationibus Campaniam crediderant. ut vero in extrema 3 iuga Massici montis ventum, et hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae, spectatum huc" inquit Minucius ut ad rem fruendam 4 oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec, si nullius

pro P

-

10 nominum pronuntiatione os Casilinum pro Weissenborn; nominum 12 cf. de h. l. nunc Frigell Proleg. p. 25 et H. I. Mueller ann. 1884 p. 101 25 postquam Alschefski; quam P 28 seditio accensa Lipsius; seditio ac de seditione accensi P, cf. de h. 1. Woelfflin Liv. Krit. p. 14 quieverant I. F. Gronovius; quidam fuerant P 33 spectatum huc M2; spectatum est hoc PM1 ut ad rem Madvig ex parte Gronovium secutus, qui coniecerat ut rem; ad rem libri.

« IndietroContinua »