Immagini della pagina
PDF
ePub

accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini, ut a proeliis quietem 5 habuerant, nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum 5 ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, 6 nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. ipse Hannibal, 7 qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine 10 agebatur, hortator aderat. quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum 8 dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita 15 luto structurae antiquae genere. itaque latius, quam qua 9 caederetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. locum quoque editum capiunt conlatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem 10 imminentem haberent, muro circumdant; et Saguntini murum 20 interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. utrimque 11 summa vi et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. simul crescit inopia omnium 12 longa obsidione et minuitur expectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. paulisper 13 25 tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma. XII. nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale, Himilconis 1 30 filio, eum praefecerat Hannibal ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. is et proelia 2 aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, 3 35 atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum, et pars arcis capta est.

Temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, 4

15 quam qua Alschefski; quaqua C, quamqui M 22 dies cod. rec.; diem MC 23 tam cod. rec.; iam MC 38 insciis cod. rec.; inconsciis CM.

[ocr errors]
[ocr errors]

precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant, condicionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans, qui sub con5 dicionibus iis de pace ageret. postulabatur autem, redderent 5 res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. 6 has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus vinci animos, ubi alia vincantur, adfirmans se pacis eius interpretem fore pollicetur: erat autem tum miles Hannibalis, ceterum 10 7 publice Saguntinis amicus atque hospes. tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Sagun8 tinum et ipse ita iubebat est deductus. quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio 15 1 fuit: XIII. si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator 2 Hannibalis nec transfuga ad vos veni; sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem sua, si metum simula-20 vit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus, ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. 3 vestra autem causa me nec ullius alterius loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque, dum vestris viribus resti- 25 tistis, neque, dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis umquam 4 apud vos mentionem feci. postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes, nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam. 5 cuius ita aliqua spes est, si eam, quem ad modum ut victor 30 fert Hannibal, sic vos ut victi audietis, et non id, quod amittitur, in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur 6 pro munere habituri estis. urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum oppidum aedificetis. aurum et ar- 35 7 gentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri; corpora vestra, coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, 8 si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. haec

[ocr errors]

3 victore ed. vet.; auctore libri 19 veni; sed Madvig Em. L. p. 259; uenissem CM 31 audietis I. F. Gronovius; audiatis libri et Weissen

born; sed CM.

victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; 9 sed vel haec patienda censeo potius, quam trucidari corpora 5 vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis".

XIV. Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine 1 permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque 10 omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, 2 alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum 15 signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus 3 Hannibal, totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est: cui enim 4 20 parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt? XV. captum oppidum 1 est cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aeta25 tis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex 2 pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Sagun- 3 30 tum quidam scripsere; inde Carthaginem novam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. quae si ita sunt, fieri non 4 potuit, ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in 35 suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. aut omnia breviora ali- 5 quanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Ser- 6 40 vilii et C. Flaminii non potest, quia C. Flaminius Arimini con

15 imperatori L. Valla; imperator CM.

sulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

1 XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti exci- 5 2 dium nuntiatum est; tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus 3 animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque 10 hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec rem 4 Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem. Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam 5 belligeratum: Poenum hostem veteranum, trium et viginti anno- 15 rum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum 6 populos; conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes. cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus 20 Romanis esse.

1 XVII. Nominatae iam antea consulibus provinciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia eve2 nit. sex in eum annum decretae legiones et socium quantum 3 ipsis videretur et classis quanta parari posset. quattuor et viginti 25 peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites; naves ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti de4 ducti. latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem 30 habita atque adorati di, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum 5 populus Romanus iussisset. inter consules ita copiae divisae: Sempronio datae legiones duae ea quaterna milia erant peditum et treceni equites et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces 35 6 duodecim. cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcen7 dum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud invalido 8 praesidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio nume- 40 rus deminutus: sexaginta quinqueremes datae neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant

[ocr errors]

-- et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sexcentis. duas 9 legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Puni5 cum bellum habuit.

XVIII. His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, 1 legatos maiores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Aemilium, C. Licinium, Q. Baebium, in Africam mittunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, 2 10 et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, cum senatus datus 3 esset, et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus:,,praeceps 4 15 vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal 5 et insimulabatur et deposcebatur: nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. ego 6 20 autem non, privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quaerendum censeam, sed utrum iure an iniuria: nostra enim 7 haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. itaque quoniam discerni placet, quid 8 25 publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum, in quo cum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis necdum enim erant socii vestri cautum est. at enim eo foedere, quod cum 9 Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. adversus quod ego 30 nihil dicturus sum, nisi quod a vobis didici. vos enim, quod C. 10 Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. si vos 11 non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro 35 icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentio- 12 nem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando pariat". tum Romanus sinu ex toga facto "hic" inquit "vobis bellum 13 et pacem portamus: utrum placet, sumite". sub hanc vocem 40 haud minus ferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est; et 14

31 icit cod. rec.; iecit CM.

« IndietroContinua »