Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

T. LIVI

A B URBE CONDITA

LIBRI.

EDIDIT

ANTONIUS ZIN GERL E.

PARS III.
LIB. XXI-XXV.

LIPSIAE

SUMPTUS FECIT G. FREYTAG

MDCCCLXXXV.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small]

PRAEFATIO.

Quamquam de rationibus in hac T. Livi editione sequendis summas res iam in partis quartae praefatione breviter exposui, tamen quaedam hoc quoque loco adiungenda videntur. ac primum id mihi commemorandum est, bibliopolam honestissimum litteris sane exoptatis, quibus de adnotatione critica, quam dicunt, in his quoque editionibus non iam, ut initio erat praescriptum, praefationi quam brevissime inserenda, sed ipsis scriptoris verbis infra addenda disseruit, magno me gaudio adfecisse: ita enim, quamvis huius editionis rationes prius expositae non neglegerentur, nonnulla etiam paullo accuratius ac quasi uno in conspectu proponere licebat. .ceterum in codicum discrepantiis enotandis, etsi iam aliquanto latior campus pateret, hic quoque modum semper ac meditatum delectum adhibendum fuisse, vix est quod dicam; eas autem scripturas, quae ut graviores h. l. notatu dignae erant, semper invenies adscriptas, ubi aut coniectura recipienda erat aut locus occurrebat, de quo nostra etiam aetate nova quaedam dubitatio vel iam movebatur interdum vel moveri posse videbatur. atque omnino id agere studebam, ut, quotiescumque dubium quoddam restabat, lectionum in Puteaneo (P) a prima praesertim manu profectarum et, ubi ille liber nos destituit, codicis Colbertini (C) ac Medicei (M) accuratam exprimerem imaginem. Ex editionibus veteribus Parisinam 1510, de

qua nondum satis examinata olim iam in ephem. gymn. Austr. 1878 p. 256 sqq. . quaedam exposueram, ipse denuo contuli, qua re factum est, ut adnotationes criticas saepius corrigere possem: nam haud ita raro

« IndietroContinua »