mihi accidit, ut coniecturas, quae ad hunc diem ubique Perizonio, Gronoviis aliisve adscribebantur, iam in illa editione Ascensiana invenirem. etiam aliis editionibus inde a Parmensi 1480 usque ad Drakenborchianam denuo examinatis quaedam eius generis correctiones se obtulerunt; ceterum hac quoque in re Luchsius, vir doctissimus, carissimus amicus adiumenta mihi attulit. iam vero nostrae aetatis virorum doctorum emendandi conatus, qui aut in editionibus aut in diariis reperiuntur, quam diligentissime me collegisse atque examinasse, ut eam semper medelam, quae proxime a vestigiis traditis abesset, adhiberem, unumquemque facile intellecturum esse spero. singula enumerare, quae in hac operis Liviani parte post Fabrium, Heerwagenum, Weissenbornium, Hertzium his annis proximis Madvig, Woelfflin, Luchs, H. I. Mueller, M. Mueller, Luterbacher, Riemann, Harant, Frigell, Eussner alii eximia opera praestiterunt, longum hoc loco ac supervacaneum est; 1) id tantum mihi, dum omnibus gratias ago maximas, adiungere liceat, A. Luchsium, H. I. Muellerum, C. Schenkl haud pauca praeterea per litteras mecum communicasse Luchsiumque', qua est liberalitate, etiam de codicum scripturis adhuc dubiis me edocuisse ac recentissimas suas emendationes observationesque prius, quam typis describerentur, mihi in huius editionis usum transmisisse; quas in adnotatione asterisco nomini auctoris addito significavi. nonnulla denique, quae ex meis deprompsi, paullo accuratius proximis diebus in ephem. gymn. Austr. 1884 exposita invenies ac rogo iterum lecturos, ut eam quoque disputationem, in apparatu critico semper breviter indicatam, inspiciant. atque haud minor cura ad plagulas accurate emendandas conlata est, qua in re etiam a Friderico Stolz, Engelberto 1) Compendia, quibus in adnotatione critica usus sum, pleraque aut ex fasciculo antecedente iam sunt nota, aut per se satis manifesta; itaque haec tantum addenda videntur: siglo ann. indicari annales a societate philolog. Berolin. editos, siglum Append. nomini viri docti adscriptum ad appendicem editionis ab eo adornatae referendum esse; in H. I. Muelleri autem editionibus significandis Append. editionis librorum XXIIII. et XXV. Teubnerianae, E. editionis Weissenbornianae a Muellero retractatae appendicem designare. Winder, viris amicis, benigne adiutus sum. quae cum ita sint, sperare mihi liceat fore, ut sententia illa, quam aptissimi ac peritissimi T. Livi existimatores iam de priore huius editionis parte benevole tulerunt, eam non solum scholarum usui esse accommodatam sed etiam a viris doctis non spernendam, magis magisque confirmetur. hac peritorum opinione satis superque mihi beatus videbor nec umquam me paenitebit laboris in hanc operis Liviani partem pro hac editione consumpti. Sed antequam praefandi finem faciam, liceat mihi de prima plagula, quae prius, quam sperarem, typis est exscripta, hoc loco pauca quaedam adiungere, quae non ad operarum errores corrigendos sed potius ad adnotationem criticam in hac quoque parte magis magisque excolendam pertinent. pag. 2, 20 (cap. III, 1), ubi, quia de codice C a nonnullis adhuc dubitabatur, ego in adn. crit. scripsi: qua cod. rec. (C2?), accuratius scribendum est: qua ex quam C (Luchs) p. 6, 31 (c. VIII, 9) adde in adn. crit.: pugnabantur C1 (Luchs) p. 7, 20 (c. X, 3) illud non iam Lip sius primus addidit, non Otto, ut vulgo legitur p. 13, 31 (c. XVIII, 10) Luchsi emendationem: ex auctoritate (Act. Erlang. III, 188), quam Woelfflin quoque et H. I. Mueller probaverunt, receptam velim p. 15, 27 (c. XXI, 2) P praebet: diuidenditis (Hertz, Luchs) p. 16, 15 (c. XXI, 11) adnotationi crit. voculas hoc loco addas; nam alio loco (post in Africam) ea vox Hispani, quae a nonnullis recentioribus Weissenbornio, a me editionibus vet. (etiam Par. 1510) adscribebatur, iam in P supra est addita (cf. etiam tabulas hanc codicis P partem effingentes apud Mommsen-Studemund, Zangemeister-Wattenbach, Arndt). Dabam Oeniponte Idibus Quinctilibus anni MDCCCLXXXIIII. T. LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXI. I. In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio 1 summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo 5 Romano gessere. nam neque validiores opibus ullae inter se 2 civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum 10 fuerint, qui vicerunt. odiis etiam prope maioribus certarunt 3 quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. fama est etiam Hannibalem annorum ferme 4 novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in 15 Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se, cum primum posset, hostem fore populo Romano. angebant 5 ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam 20 inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam insuper inposito interceptam. II. his anxius curis ita se Africo bello, quod 1 fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, 2 ut appareret maius eum, quam quod gereret, agitare in animo 25 bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, cui Hannibalis ductu intulerunt. Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt 26 cui Heerwagen, cf. II. I. Mueller ann. 1882 p. 279; qui C M. T. Liv. III. 1 mors 3 varetur. bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamil4 cari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane 5 5 voluntate principum in imperio positus. is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthagi6 niensem auxit. ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncavit; 10 conprensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. 7 cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus 15 Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas ser1 III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin praerogativam militarem, qua extemplo iuvenis Hannibal in praetorium 20 delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appel2 latus erat, favor plebis sequeretur. hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militiae Hannibal atque in 3 paternas succederet opes, Hanno, alterius factionis princeps, "et 25 aequum postulare videtur" inquit "Hasdrubal, et ego tamen non 4 censeo, quod petit, tribuendum". cum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, "florem aetatis" inquit "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuven- 30 tutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini prae5 torum. an hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature 6 serviamus? ego istum iuvenem domi tenendum sub legibus, 35 sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris 10 interfecti... obtruncavit ed. vet. (etiam Par. 1510); interfecit .. . obtruncati C M1, interfecti . . . obtruncat M2 19 praerogatiuam militarem C2; praerogatiua militaris MC 20 qua cod. rec. (C2?); quam 22 sequeretur C2; sequebatur MC spem libri. MC 33 speciem ed. vet.; censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet. IV. pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsen- 1 tiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem 5 exercitum in se convertit: Hamilcarem iuvenem redditum sibi 2 veteres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum 3 10 atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal 4 alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii 5 15 inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. caloris ac frigoris patientia par; cibi 6 potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora: id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli 7 20 strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. vestitus nihil inter aequales excellens; arma at- 8 que equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat: princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio 25 excedebat. has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: 9 inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale 10 imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno 30 futuro duci esset, praetermissa. V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei 1 provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil 2 prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis 35 inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie 3 Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, iungendoque tractus ad id ultra 17 voluptate cod. rec.; |