Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

SUMPTUS FECIT F. TEMPSKY. SUMPTUS FECIT G. FREYTAG.

MDCCCLXXXIII.

[blocks in formation]

SUMPTUS FECIT F. TEMPSKY. SUMPTUS FECIT G. FREYTAG.

MDCCCLXXXIII.

[blocks in formation]

EDUARDO WOELFFLIN

D.

PRAEFATIO.

In recognoscendis his libris, qui nunc saepius ac profecto haud immerito in scholis quoque ad legendum proponuntur, praeter ea, quae iam usu vulgata sunt, in primis omnia, quibus ars critica in hac operis Liviani parte annis quattuor proximis tanto opere exculta est, diligenter consului ac respexi. Itaque non tantum editionem Luchsianam, qua nuper quaestiones de codice Spirensi ac Puteaneo tam accurate tractatae novaeque leges rei criticae in his libris factitandae adiectae sunt, illa, qua par erat, diligentia adhibui, sed ea quoque, quae postea viri docti N. Madvig, H. J. Mueller, F. Leo, M. Mueller, A. Wodrig, ipse Luchsius, F. Friedersdorff, A. Harant, M. Gitlbauer, F. Luterbacher, alii, aut in Luchsi libro aestimando aut in symbolis criticis, quas dicunt, aut in novis libri XXVI. et XXVII. editionibus ') passim observarunt, maxima cum cura perscrutatus sum, ut etiam in locis adhuc dubiis veri simillima quaeque sequerer. Nonnulla praeterea E. Woelfflin, vir cum multis locis laudandus tum de T. Livio optime meritus, mecum per litteras, qua est liberalitate, communicavit, quaedam Carolus Schenkl, praeceptor optimus, qui in emendandis quoque plagulis benigne me adiuvit, et J. Kvíčala contribuerunt, alia denique ex meis addidi.

Ita larga certe praefandi suppetebat materia: sed quo minus accuratius hoc loco omnia exponerem, editionis huius instituto finibusque legitime concessis impediebar; quae cum ita essent, re cum cura pensitata hac fere via in praefatione utendum esse videbatur, ut eos tantum locos notarem, ubi coniectura quaedam vel lectio coniecturae similis necessario esset recipienda, ibique non solum auctorum nomina codicumque optimorum dis

1) [Nova editio horum librorum omnium ex iterata J. N. Madvigli, viri clarissimi, recensione, quae nuper Hauniae prodiit, huc venit, cum maior meae editionis pars iam typis esset descripta; nonnunquam autem hunc quoque librum viri docti, cuius emendationes Livianas2 diligenter iam in meam rem converteram, in plagulis quibusdam corrigendis respicere potui. Addidi mense Jan. 1883].

« IndietroContinua »