Immagini della pagina
PDF
ePub

L. Nero ea nocte, quae secuta est pugnam, profectus 1 citatiore quam inde venerat agmine die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit, iter eius frequentia minore, quia nemo 2 praecesserat nuntius, laetitia vero tanta, vix ut compotes mentium prae gaudio essent, celebratum est. nam Romae 3 neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit. numquam per omnes dies, ex quo Claudium 4 consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit, aut populus e foro. matronae, quia nihil in ipsis opis erat, 5 in preces obtestationesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis votisque fatigare deos. tam sollicitae ac suspensae 6 civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra, quae in faucibus Umbriae opposita erant, venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. et primo magis auribus 7 quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent, et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris ad- s feruntur de Narniensium equitum adventu. hae litterae per 9 forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. tandem summoti et coerciti a 10 magistratibus, dispensarique laetitia inter inpotentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in contione litterae 11 recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat, quam legatos consulumve litteras audissent. LI. ipsos deinde adpropinquare 1 legatos allatum est. tum enim vero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad Mulvium usque pontem continens agmen per- 2 venit. legati erant L. Veturius Philo, P. Licinius Varus, 3 Q. Caecilius Metellus circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum, quae acta essent, percunctarentur. et ut quisque au- 4 dierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. cum aegre in curiam perventum

5 esset, multo aegrius summota turba, ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem 6 legati. L. Veturius litteris recitatis ipse planius omnia, quae acta erant, exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore universae contionis, cum vix gaudium animis caperent. 7 discursum inde ab aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos, ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium s impertirent. senatus, quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit. eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a viris feminisque est ; omniaque templa per totum triduum aequalem turbam habuere. cum matronae amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum foret, omni solutae metu 10 deis immortalibus grates agerent. statum quoque civitatis ea victoria movit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque solvendo auderent.

11

C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere, 12 quae acta essent, iussit. Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortunam Carthaginis fertur 13 dixisse; castrisque inde motis. ut omnia auxilia, quae diffusa latius tueri non poterat, in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXVIII.

I. Cum transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam decli- 1 naverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur, renatum ibi subito par priori bellum est. Hispanias ea tempestate sic 2 habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat; nostri maris ora 3 omnisque ferme Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanae dicionis erat. novus imperator Hanno, in locum 4 Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum armasset, Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud plus milibus militum. equitibus quingentis misit. Silanus quantis 5 maximis potuit itineribus impediebant autem et asperi- 6 tates viarum et angustiae saltibus. crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit. eisdem auctoribus 7 compertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra; ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia 8 tuta et firma esse, illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent. ea prius adgredienda Silanus ratus signa quam ma- 9 xime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis

[ocr errors]

conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine 1 ad hostem pergit. II. tria iam milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca et obsiti 2 virgultis tegebant colles. ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet. interim speculatores 3 transfugarum dicta adfirmantes venerunt. tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt. mille passuum aberant, cum ab hoste conspecti sunt, trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum advehitur. 4 erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legionem et id ferme roboris 5 erat in prima acie locat, ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit. cum ita instructos educeret e castris, vixdum 6 in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt. subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis 7 geri res coepta est. ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae 8 adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant, et singuli binique velut cum paribus conserere 9 pugnam cogebantur. quod ad fugam impedimento hostibus 10 erat, id ad caedem eos velut vinctos praebebat. et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, per11 culsi caedebantur. duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis, qui postremi iam profligato proelio 12 advenerant, vivus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt; Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt.

13

Peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare po14 pulos, oppressa erat. itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id, quod reliquum belli erat, in ultimam Hispaniam

adversus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum forte 15 in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. ceterum, quoad conti- 16 tinuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades traiceret, exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur. III. Scipio, ubi animadvertit dissipatum passim 1 bellum et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter. ne tamen hostibus 2 eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem Orongim barbari appellabant mittit. sita in Maesessum finibus est, Bastetanae gentis, ager 3 frugifer, argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. Scipio castris prope urbem positis priusquam circumvallaret 4 urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque, ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa 5 duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit, ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et 6 anceps proelium fuit: non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad 7 murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur. quod ubi animadvertit 8 Scipio, nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem, quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. quae res 9 tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum locum se colligeret. timor inde oppidanos incessit, 10 ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, Poenus an Hispanus esset, obvii passim caederentur; itaque patefacta repente 11 porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul coicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret. id utrum parum ex intervallo 12 sit conspectum, an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum

« IndietroContinua »