Immagini della pagina
PDF
ePub

Romanos concessit. publice nec dare nec eripere se quicquam 3 Locrensibus dixit: Romam mitterent legatos; quam senatus aequum consuisset, eam fortunam habituros. illud satis scire, 4 etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futuros, quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint. ipse Pleminio legato praesidioque, quod arcem 5 ceperat, ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit.

Ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Cartha- 6 giniensibus post defectionem ab Romanis fuerant, ut modicas iniurias non aequo modo animo pati, sed prope lubenti possent; verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt, ut non armis, sed vitiis videretur certari. nihil omnium, quae inopi invisas opes potentioris & faciunt, praetermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae. iam avaritia ne sacrorum quidem spolia- 9 tione abstinuit, nec alia modo templa violata, sed Proserpinae etiam intacti omni aevo thensauri, praeterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur. ergo sicut ante regiae naves la- 10 ceratae naufragiis nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae, quam asportaverant, extulerunt, tum quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit. IX. summae rei Ple- 1 minius praeerat; militum pars sub eo, quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat. rapto poculo argenteo ex 2 oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus, quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites. tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente. victi Plemini milites cum 4 ad Pleminium, cruorem ac vulnera ostentantes, non sine vociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit, vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet. dum spoliandis iis repugnabant enim militumque fidem 5 implorabant tempus teritur, repente milites feroces recenti

victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma 6 conclamatum esset, concurrerunt; et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo, sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius in7 dignum in modum mulcatis faciunt: tum ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem 8 naso auribusque mutilatis relinquunt. his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit. Pleminius inpotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam in10 iuriam ratus, nec quemquam aestimare alium eam litem posse, nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad sese iussit, laceratosque omnibus, quae pati corpus ullum potest, suppliciis interfecit, nec satiatus vivorum poena inse11 pultos proiecit. simili crudelitate et in Locrensium principes est usus, quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem 12 profectos audivit ; et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, tunc ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo, sed etiam imperatori esse.

1 X. Iam comitiorum adpetebat tempus, cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae, se exercitumque suum gravi morbo adflictari, nec sisti potuisse, ni eadem vis 2 mali aut gravior etiam in hostes ingruisset; itaque, quoniam ipse venire ad comitia non posset, si ita patribus videretur, se Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum 3 causa dicturum: exercitum Q. Caecili dimitti e re publica esse: nam neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hannibal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea castra vis morbi, ut, nisi mature dimittantur, nemo omnium superfuturus videatur. ea consuli a patribus facienda, ut e re publica fideque sua duceret, permissa.

Civitatem eo tempore repens religio invaserat, invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo 5 lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si 6 mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret. id carmen

ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati, qui donum Delphos portaverant, referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apolloni laeta exta fuisse et responsum oraculo editum, maiorem multo victoriam, quam cuius ex spoliis dona portarent, adesse populo Romano. in eius- 7 dem spei summam conferebant P. Scipionis velut praesagientem animum de fine belli, quod depoposcisset provinciam Africam. itaque, quo maturius fatis, ominibus oraculisque 8 portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae Romam deae esset. XI. nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Ro- 1 manus; tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum, tunc iam cum Attalo rege propter com- 2 mune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum, quae posset, populi Romani causa, legatos ad 3 eum decernunt M. Valerium Laevinum, qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn. Tremellium Flaccum et M. Valerium Faltonem. is 4 quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras, ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset, decernunt. legati Asiam petentes protinus 5 Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes, ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. responsum esse 6 ferunt per Attalum regem compotes eius fore, quod peterent: cum Romam deam devexissent, tum curarent, ut eam, qui vir optimus Romae esset, hospitio acciperet. Pergamum ad regem venerunt. is legatos comiter acceptos Pessinuntem in 7 Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem, quam matrem deum esse incolae dicebant, tradidit ac deportare Romam iussit. praemissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam ad- 8 portari: quaerendum virum optimum in civitate esse, qui eam rite hospitio acciperet.

Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis 9 comitiorum causa dictus, exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo. comitia habita per dictatorem. 10 consules facti M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, cum provinciam Graeciam haberet. praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribo- 11

1

nius Libo, M. Pomponius Matho. comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit.

12 Ludi Romani ter, plebei septiens instaurati.

curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam 13 provinciam habebat: absens creatus absens eum honorem gessit. Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septimo decimo anno, postquam 14 a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat. et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.

1 XII. Neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romano, cui uni fidebant auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscen2 dam subegit pacem. quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset. 8 vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse 4 ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari. eo se averterant Romani ab Aetolorum, quo missi erant, auxilio, irati, quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem 5 fecissent. ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam. 6 Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis 7 copiis potestatem pugnae Romano fecit; quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus, ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum se rece8 pit. per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Ro10 mano venisset. facile impetratum neque enim ne ipsius ut in Epirum transiret.

quidem regis abhorrebat animus

Phoenice urbs est Epiri: ibi prius conlocutus rex cum Ae- 11 ropo et Derda et Philippo Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. adfuit conloquio Amynander 12 Athamanum rex et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor verba fecit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano, ut finem belli facerent darentque eam Epirotis veniam. P. Sempronius condiciones 13 pacis dixit, ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet. in has con- 14 diciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotae, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses. haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae 15 factae, donec Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet. iusseruntque omnes tribus, quia 16 verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.

4

XIII. M. Cornelio, P. Sempronio consulibus-quintus de- 1 cimus is annus belli Punici erat provinciae, Cornelio Etruria cum vetere exercitu, Sempronio Bruttii, ut novas scriberet legiones, decretae; praetoribus M. Marcio urbana 2 L. Scribonio Liboni peregrina et eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardinia evenit. P. Sci- 3 pioni cum eo exercitu, cum ea classe, quam habebat, prorogatum in annum imperium est; item P. Licinio, ut Bruttios duabus legionibus obtineret, quoad eum in provincia cum imperio morari consuli e re publica visum esset; et M. Livio et Sp. Lucretio cum binis legionibus, quibus adversus Magonem Galliae praesidio fuissent, prorogatum imperium 5 est, et Cn. Octavio, ut cum Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradidisset, ipse navibus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus senatus censuisset, tutaretur. M. Pom- 6 ponio praetori in Sicilia Cannensis exercitus. duae legiones decretae. T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum vetere uterque praesidio obtinerent. de Hispaniae imperio, quos in eam 7 provinciam duos pro consulibus mitti placeret, latum ad populum est. omnes tribus eosdem, L. Cornelium Lentulum et L.

« IndietroContinua »