Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXX.

-

sextus de- 1

pro

I. Cn. Servilius et C. Servilius consules cimus is annus belli Punici erat cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut consules inter se compararent sortirenturve, uter Bruttios 2 adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet; cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio 3 acciperet; P. Sempronius ei quoque enim consule imperium in annum prorogabatur P. Licinio succederet; is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad ce- 4 tera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. no- 5 bilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis 6 consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius novo con- 7 suli tradere exercitum iussus; ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtineret cum legionibus iis, quas L. Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde provincias: Caepioni 8 Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. tum praetorum pro- 9 vinciae in sortem coniectae: iuris dictionem urbanam Paétus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus sub Sp. Lucretio eae fuerant Quinctilius Varus est sortitus. et Lucretio prorogatum im- 10 perium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exae

T. LIVI. IV.

13

dificaret. P. Scipioni non temporis sed rei gerendae fine, 11 donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est, decretumque, ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsi1 que duci atque exercitui esset. II. In Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat 2 Siciliae maritimam oram. tredecim novas naves Villius secum 3 in Siciliam duxit; ceterae in Sicilia veteres refectae. huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves inpo4 suit. parem navium numerum Cn. Cn. Octavio, praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum 5 dare in naves iussus. et Italiae ora, quia incertum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent videbantur autem, quidquid nudatum praesidiis esset, petituri - M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.

[ocr errors]

8 Praetores in provincias ire iussi. consulibus imperatum. ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum 9 vovisset, si eodem statu res publica staret. et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam au10 ream adrosere; circa Capuam omnem agrum lucustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum constaret, conplevit; 11 eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi 12 primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus

solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro 13 in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei, quibus sacrificaretur.

III. His transactis consules praetoresque in provincias 1 profecti. omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant, seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, 2 sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remi- 3 serat, quae multa simul undique eum circumstabant: Uticam 4 obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. Inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab 5 Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Romani Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. haec per nuntios acta magis equidem crediderim et ita pars maior auctores sunt quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. primo eas condiciones impe- 7 rator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram.

Hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris 8 materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae prae- 9 cipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant. haec relata Scipioni spem 10 fecerant castra hostium per occasionem incendendi. IV. cum 1 legatis, quos mitteret ad Syphacem, calonum loco primos ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu mittebat, qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra, 2 alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni, qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra s esset, specularentur moremque simul noscerent stationum vigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidiantibus essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria, quo pluribus omnia nota essent, mittebantur. cum saepius 4 agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Car

thaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt, nisi certum responsum detur; 5 proinde, seu ipsi staret iam sententia, eam promeret, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum naviter geri. 6 dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad com7 paranda ea, quae in rem erant, tempus habuit. ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque 8 orta cavendi, ne quid hostile interim paterentur. tandem relatum responsum quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis; quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere. 9 ac nuntio regis, cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam 10 relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias, ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibus et iam veris principium erat machinas tormen11 taque, velut a mari adgressurus Uticam, inponit, et duo milia militum ad capiendum, quem antea tenuerat, tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo, quod parabat, in alterius rei 12 curam converteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret. 1 V. His praeparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis, quae comperta adferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit; tribunis edicit, ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legi3 ones. ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta. ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte septem enim milia itineris erant - modico gradu 4 ad castra hostium perventum est. ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit, et castra Sy5 phacis invadere ignesque conicere iubet. singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur, ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque; • se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum, quam ignem in regiis castris conspexisset. 7 neque ea res morata diu est: nam ut proximis casis iniectus

ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris. et trepidatio 8 quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est; ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi 9 in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos flamma hausit, 10 multi in praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt. VI. relucentem flammam primo vigiles 1 Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum, et clamor, inter caedem et vulnera sublatus, 2 an ex trepidatione nocturna esset, confusus, sensum veri adimebat. igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile 3 suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quae restinguendo igni forent, portantes, in agmen Romanum ruebant. quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit; ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. ambusti homines iumentaque foeda 6 primum fuga, dein strage obstruebant itinera portarum; quos non oppresserat ignis, ferro absumpti; binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum 7 duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio effugerunt. caesa aut hausta 8 flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septuaginta quattuor, equi 9 Numidici supra duo milia septingenti; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti; magna vis armorum capta: ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.

VII. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem pro- 1 ximam petierat, eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes, se contulerant; metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani a accepti; nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque: ea praeda et, quae castris incensis ex igne rapta erat, militi

« IndietroContinua »