Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

1

anni tempus, et nullo prorogante imperium privatus Ti. Clau4 dius classem Romam reduxit. M. Servilius, ne comitiorum

causa ad urbem revocaretur, dictatore dicto C. Servilio Gemino o in provinciam est profectus. dictator magistrum equitum P.

Aelium Paetum dixit. saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt. itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat.

T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo et Q. Ful7 vio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam

ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per

indicem comperti damnati sunt, non sine infamia Luculli 8 áedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio

creati magistratu se abdicaverunt, cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.

XL. Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus 2 est. ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse

suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri 3 bello inpositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit

Verminam etiam, Syphacis filium, quae parva bene gestae rei

accessio erat, devictum. in contionem inde prodire iussus + gaudiumque id populo impertire. tum patefacta gratulation

omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis - nam ii quoque venerant - petentibus, ut senatus sibi daretur, responsum iussu

patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos š esse. comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Len

tulus, P. Aelius Paetus ; praetores M. Iunius Pennus, cui sors

urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo 6 Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de pro

vinciis consulum nihil ante placebat agi, quam legati Philippi

regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius. 7 alterius principium prospiciebant animis. Cn. Lentulus consul

cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, fa

cilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli a se con8 sule gloriam petens. negare itaque prius quicquam agi pas

surum, quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente

12

conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio, 9 tribuni plebis, rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant; ex auctori- 10 tate patrum latum ad populum esse, cuius vellent imperium in Africa esse : omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decresse. multis contentionibus et in senatu et 11 ad populum acta res postremo eo deducta est, ut senatui permitterent. patres igitur iurati - ita enim convenerat censuerunt, uti consules provincias inter se compararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret : si pax 13 cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni 14 plebis populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare; şi pacem per P. Scipionem dari 15 atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul, cui Italia evenisset, 16 duas legiones a M. Sextio praetore acciperet. XLI. P. Sci- 1 pioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus, M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae; P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremellio 2 acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur. M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad Hispanias attineret, aliquot 4 annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent, ut, si iis vi- 5 deretur, plebem rogarent, cui iuberent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quin- 6 quaginta navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavi, quae in Africa esset, et P. Villi, quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret. P. Scipio quadraginta 7 naves longas, quas habuisset, haberet; quibus si Cn. Octa

3

1

vium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore 8 in eum annum imperium esset ; si Laelium praeficeret,

Octavius Romam decederet reduceretque naves, quibus consuli

usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves 9 decretae. et consules duas urbanas legiones scribere iussi,

ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.

XLII. Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. 2 priores Macedonas introduci placuit ; quorum varia oratio

fuit, partim purgantium, quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro ac

cusantium quidem et socios populi Romani, sed multo infes3 tius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu

habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe 4 cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, partim postu

lantium, ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud

Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, 5 sibi restituerentur. adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum

ab Aurelio ex Macedonia, disseruit, Aurelium relictum, ne

socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad 6 regem deficerent; finibus sociorum non excessisse, dedisse

operam, ne inpune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse :

quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in 7 Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. de his

rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, ipsi nequaquam mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem,

et, si pergat, propediem inventurum. dupliciter ab eo foedus 8 violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac

bello, armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia 9 iuverit. et P. Scipionem recte atque ordine videri fecisse et

facere, quod eos, qui arma contra populum Romanum ferentes 10 capti sint, hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium

e re publica facere, gratumque id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.

Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus legati Carthaginienses vocati; quorum aetatibus dignitatibusque

conspectis – nam longe primi civitatis erant -- tum pro se 12 quisque dicere vere de pace agi. insignis tamen inter ceteros

Hasdrubal erat --- Haedum populares cognomine appellabant pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae. eo tum

eum cum

11

ex

plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui cum varia oratione usus esset. nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne inpudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; si se atque Hannonem audissent Cartha- 15 ginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones, quas tunc peterent, raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari ; populum Romanum eo 16 invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret. insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes laetitiae 17 insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse, ceterorum miserabilior oratio 18 fuit commemorantium, ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res : nihil iis, qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis, superesse praeter Carthaginis moenia; his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea 19 quoque, quo nihil ulterius sit, saevire populus Romanus vellet. cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum 20. infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt, per 21 quos deos foedus icturi essent, cum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent : „per eosdem" inquit Hasdrubal, „quoniam tam infesti sunt foedera violantibus“.

XLIII. Inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus 1 consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit. tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum 2 tulerunt, vellent iuberentne senatum decernere, ut cum Carthaginiensibus pax fieret ; et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. de pace „uti 3 rogas“ omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. ex hac rogatione senatus de- 4 crevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi, quibus legibus ei videretur, faceret. gratias deinde patribus egere Carthaginienses et petierunt, 5 ut sibi in urbem introire et conloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia essent : esse in iis partim pro- 6 pinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent. quibus conventis cum rursus 7

10

peterent, ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret,

iussi nomina edere; et cum ducentos ferme ederent, senatus 8 consultum factum est, ut legati Romani ducentos ex captivis,

quos Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium in Africam

deportarent nuntiarentque ei, ut, si pax convenisset, sine 9 pretio eos Carthaginiensibus redderet. fetiales cum in Africam

ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est, ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent: ut ubi praetor Romanus iis imperaret, ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent. herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.

Ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem 11 fecerunt. naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, capti

vorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius 12 Culleo senator fuit. naves provectas in altum incendi iussit.

quingentas fuisse omnis generis, quae remis agerentur, quidam

tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre 13 fuisse Poenis, quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis

gravius quam de fugitivis consultum ; nominis Latini qui erant, securi percussi, Romani in crucem sublati.

XLIV. Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. 2 bellum initum annis post tribus et viginti P. Cornelio, Ti.

Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno Cn. 3 Cornelio, P. Aelio Paeto consulibus. saepe postea ferunt Sci

pionem dixisse, Ti. Claudi primum cupiditatem, dein Cn. Corneli fuisse in mora, quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.

Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curią 5 esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cuius cum

Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse 6 lacrimarum causa esset, „si quem ad modum oris habitus

cernitur oculis“ inquit,.,,sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret, non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse; qui tamen nequa

quam adeo est intempestivus, quam vestrae istae absurdae 7 atque abhorrentes lacrimae sunt. tunc flesse decuit, cum

adempta sunt nobis arma, incensae naves, interdictum externis bellis : illo enim vulnere concidimus. nec est, cur vos otio

1

4

« IndietroContinua »