Immagini della pagina
PDF
ePub

9

vestro consultum ab Romanis credatis. nulla magna civitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. tantum nimirum ex publicis malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet; nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia victae Car- 10 thagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cernebatis, nemo ingemuit: nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam 11 in publico funere comploratis. quam vereor, ne prope diem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse." haec Hannibal apud Carthaginienses.

13

1

Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum 12 Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque, quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent, adiectis donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut, quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur. XLV. pace terra marique parta, exercitu in naves inposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte militum 2 navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. argenti 3 tulit in aerarium pondo centum triginta tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris divisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit, quia publico funere est elatus. hunc regem in triumpho ductum Polybius, haud- 5 quaquam spernendus auctor, tradit. secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti inposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Afri- 6 cani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit, an, sicuti Felicis Syllae Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum habeo. primus certe hic imperator nomine victae ab 7 se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum asciverunt.

4

BIBL

JAN

[graphic]

BIBLIOTHECA SCRIPTORUM GRAECORUM ET ROMANORUM.

A. Scriptores graeci:

ARISTOPHANIS COMOEDIAE. Ed. C. de Holzinger.
DEMOSTHENIS ORATIONES. Ed. H. Schenkl.

HESIODUS. Ed. Al. Rzach.

HOMERI ODYSSEA. Ed. A. Scheindler.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Antigone ed. Schubert. 24 kr. 40.

THUCYDIDES. Ed. L. Cwikliński.

B. Scriptores romani:

CAESARIS COMMENTARII DE BELLO GALLICO. Ed. Ignatius Prammer. Schulwörterbuch zu Caesar de bello Gallico von Ignaz Prammer.

CAESARIS COMMENTARII DE BELLO CIVILI. Ed. Ig. Prammer.
CICERONIS ORATIONES SELECTAE. Ed. A. Goldbacher.
CORNELIUS NEPOS. Ed. H. Koziol.

Schulwörterbuch zu Cornelius Nepos von H. Koziol.
HORATI CARMINA. Ed. Petschenig. 75 kr. 1 M. 20 .
LIVI AB URBE CONDITA LIBRI. Ed. A. Zingerle.

"

[ocr errors]

Pars IV. Lib. XXVI-XXX. 75 kr. 1 M. 20 . OVIDI METAMORPHOSEON LIBRI. Ed. A. Zingerle.

OVIDI CARMINA SELECTA. Ed. Henricus Stephanus Sedlmayer.

48 kr. 80 .

Schulwörterbuch zur Chrestomathie aus Ovid von Heinrich St. Sedlmayer.

OVIDI LIBRI TRISTIUM, EPISTOLAE EX PONTO, IBIS, HALIEUTICA. Ed. Güttling.

SALLUSTI OPERA. Ed. A. Scheindler.

TACITI OPERA. Ed. J. Müller.

TIBULLI CARMINA. Ed. A. Zingerle.

VERGILI OPERA. Ed. J. Kvíčala.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »