Immagini della pagina
PDF
ePub

9 iudicarent, uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tres recuperatores con10 sidere et causam cognoscere iussit. cum res eo maiore ageretur certamine, quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto con11 silio ad tribunal ad Scipionem accedit eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse, ut manus inter se conferant. ceterum etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus 12 petatur virtutis. stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnes deos paratos iurare magis quae velint, quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique re13 ligionem. haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Tiberilium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, se14 que eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare. tum reliquos, prout cuiusque meritum virtusque erat, donavit; ante omnes C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

1 XLIX. Tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti 2 quattuor fuisse inveniam. aeque et alia inter auctores discrepant. praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio. 3 scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum decem et tria milia: adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus 4 quidem convenit. plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui 5 M. Iunium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii 6 scriptores tradunt: non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit. si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veris sunt. 7 ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum animum

habere iussit: venisse enim eos in populi Romani potestatem, 8 qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. deinde acceptis nominibus civitatium recensuit cap- 9 tivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret. si quarum forte ci- 10 vitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier magno 11 natu, Mandoni uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum inpensius custodibus commendaret. cum Scipio nihil defuturum iis profecto dice- 12 ret, tum rursus mulier: "haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum stimulat." et aetate et forma florentes 13 circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. tum Scipio "meae populi- 14 que Romani disciplinae causa facerem" inquit, "ne quid. quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur; nunc ut 15 id curem inpensius, vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis." spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud 16 secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.

L. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta 1 virgo adeo eximia forma, ut, quacumque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio, percunctatus patriam parentes- 2 que, inter cetera accepit desponsam eam esse principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen erat. extemplo igitur s parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur: "iuvenis" inquit 4 "iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praeser- 5 tim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam inpensius amanti vellem, tuo, cuius possum. amori faveo. fuit sponsa 6

T. LIVI. IV.

tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me 7 teque dari tibi donum posset. hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, quales patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse nec ullum in terris hodie populum dici 8 posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut ami9 cum malis." cum adulescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnes invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, 10 parentes inde cognatique virginis appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis ma11 gnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae 12 foret virginis. Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit vocatoque ad se Allucio "super dotem" inquit, "quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent" aurumque tollere 13 ac sibi habere iussit. his laetus donis honoribusque dimissus domum inplevit populares laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis tum 14 benignitate ac beneficiis. itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

1

LI. Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omni2 bus compositis, data quinquereme, captivis cum Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, 3 in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit. ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis na4 valibus pedestribusque copiis absumpsit. primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto 5 iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris quietis6 que, quoad Carthagine morati sunt, servarunt. remigium classicique milites tranquillo in altum evecti agilitatem navium

simulacris navalis pugnae experiebantur. haec extra urbem 7 terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publica officina inclusis. dux cuncta pari cura obibat: 8 nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat. his ita incohatis refectisque, qua quassati erant, muris, dis- 9 positisque praesidiis ad custodiam urbis Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas par- 10 tim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt. Carthaginiensium du- 11 ces primo ex industria famam captae Carthaginis conpresserunt; deinde, ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis: necopinato adventu ac prope 12 furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem immodico gaudio speciem magnae victoriae inposuisse; at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, 13 occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam. haec in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum 14 sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXVII.

1

I. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et 2 Meles de Samnitibus vi cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa. praeda et aliquantum eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia 3 hordei inventa. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit, quanta clades intra paucos dies accepta est haud pro4 cul Herdonea urbe. castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis 5 firmata. neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem 6 auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret. magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie in7 structa accessit. par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra 8 ala acriter pugnam inierunt. ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga necopinantium invaderent, ipse in Cn. Fulvi similitudi

« IndietroContinua »