Immagini della pagina
PDF
ePub

quibus aliquoties multa utilia, sæpius vero nihil fere novi excerpsimus. Et illa quidem opuscula hæc fere sunt :

[ocr errors]

Wirz. De fide atque auctoritate codicis sallustiani qui Parisiis in bibliotheca imperiali n. 1576 asservatur commentatio. Aroviæ, 1867. Anhalt. Quæ ratio in libris recensendis sallustianis recte adhiberi videatur. Jenæ, 1876.

D' Badstuebner.

lin, 1863.

H. Koziol.

De Sallustii genere dicendi commentatio. Ber

Ueber die Bedeutung und den Gebrauch des histo

rischen Infinitivs bei Sallust. Iglau, 1868.

[ocr errors]

Anschuetz. Selecta capita de syntaxi sallustiana. Halis, 1873.

P. Schultze. - De Archaïsmis sallustianis. Halis, 1871.

G. Bruennert. De Sallustio imitatore Catonis Sisennæ aliorumque veterum historicorum romanorum. Jenæ, 1873.

Deltour. De Sallustio Catonis imitatore. Parisiis, 1859.
Laureck.

De C. Sallustii Crispi ingenio, arte rationeque dicendi. Accedit comparatio cum Thucydide et Tacito. Ahrweiler, 1873.

V. Garbari.

Trento, 1871.

De quibusdam stili salustiani proprietatibus.

Nic. Oestling.. - De Elocutione C. Sallustii Crispi commentatio. Upsala, 1862.

Frid. Paldami.

dæ, 1852.

[ocr errors][merged small]

Lechner. Observationes in nonnullos Sallustii locos. Hof, 1828. Fr. Gruendel. Quæstiones sallustianæ. Regimonti Pr. 1861.

Fr. Gruendel. De locis aliquot sallustianis. Thorn, 1869.

Dinter.

tinet.)

[ocr errors]
[ocr errors]

Satura grammatica (cujus pars prima ad Sallustium perLipsia, 1872.

Dr. Lilie. Observationes grammaticæ in Sallustium. Javer, 1870. Petrenz. Commentatio de participiorum latinorum ratione atque usu. Gumbinnen, 1826 1.

[ocr errors]

1. In Badstuebneri, Schultzii, Anschuetzii, Oestlingii, Koziolii libellis maximum auxilium invenimus; adde optimum de Syntaxi latina Draegeri librum, cujus ope exempla jam a nobis collecta admodum auximus.

Hæc vero, quæ sequuntur, opuscula ad nostrum propositum sane pertinentia, quia jamdudum apud bibliopolas non exstabant, nullo modo parare aut evolvere licuit.

Wagner. bonne, 1861.

[ocr errors]

Laws.
Bussmann.

[ocr errors]

Disputatio de locis quibusdam sallustianis. Ratis

De dicendi genere sallustiano commentatio. Rössel, 1864. De temporum et modorum apud Sallustium usu. Greifswald, 1862.

[ocr errors]
[ocr errors]

Lehmann. De verbis compositis apud Sallustium, Cæsarem, Tacitum, cum dativo structis. Wratislavii, 1863.

Zeitfuchs. De orthographia sallustiana. Sondershausen, 1841.

S. Dolega. De Sallustio imitatore Thucydidis, Demosthenis, aliorumque scriptorum græcorum. Breslau, 1871.

Teuffel.- - Ueber Sallustius und Tacitus. Tübingen, 1868.

Dr O. Clason. Eine Sallust-Handschrift aus der Rostocker Universitaets-bibliotek. Leipsig, 1876.

Boese. De fide et auctoritate codicis sallustiani Vatic. 3864. Dissertat. inaugur. Gættingæ, 1874.

Brentans. De Sallustii codicibus recensendis. Tubingen, 1864.

Huic fontium ex quibus hausimus expositione pauca addemus.

Textum Jordani in Catilina et Jugurtha, atque in Historiarum orationibus et epistolis secuti sumus, ita tamen ut nonnullis locis, si visum esset, scripturas ab aliis illatas anteponeremus; in fragmentis vero textum atque ordinem Kritzii accepimus. Ad cetera scripta sub nomine Sallustii tradita quod attinet, quum ea jam dudum subditicia esse exploratum sit, (Cf. Jordan de suas. ad. Cæs. senem de rep. inscriptis, et nuperrime, de Sallustii in Ciceronem declamatione, in Herm. V, x1, 3, 1876), nullius fere utilitatis esse poterant; pauca tamen exempla ex duobus ad Cæsarem epistolis hausimus, sed tantum ubi alia quoque genuina Sallustii exempla essent, nunquam vero ita ut incertæ auctoritatis locutiones aut constructiones Sallustio assignaremus.

Propositum vero nostrum ita instituimus ut hunc ordinem sequeremur qui rerum naturæ maxime conveniret; itaque totum opus in quinque partes distribuendum putavimus, quarum in prima de elementis, in

secunda de formarum usu, in tertia de syntaxi generali, in quarta de syntaxi consecutionis, in quinta de stili sallustiani proprietatibus dis

sereremus.

His præmissis, propositum ipsum aggrediamur.

PARS PRIMA.

DE ELEMENTIS.

CAPUT I.

DE ORTHOGRAPHIA.

Primum quidem de ratione verborum scribendorum quid sentiamus. exponendum esse videtur.

[ocr errors]

A. VOCALIS U PRO i. Sallustius formas lubet, lubido, æstumo, existumo, lacrumæ, legitumus, in quibus i littera pro u postea sola in usu fuit, frequentissime adhibet, nec unquam formis per i scriptis utitur. Similiter in superlativi formis in umus exeuntibus semper u litteram usurpat. Gerlachius, cui assentitur Paldamus (1. 1. p. 22), propter quamdam soni gravitatem litteram u a Sallustio antepositam fuisse putat. Quod quidem pro vero accipi potest: notandum tamen est hunc usum nullo modo pro archaïsmo habendum esse, ut optime docuit Schultzius, ex sagacissima Corssenii disputatione', quum Velius Longus (de Orthogr. p. 2235) in Augusti temporis inscriptionibus iterum u in ejusmodi verbis scriptum fuisse affirmet, atque ex grammaticorum consensu Cæsarem Ciceronemque verba illa per i enuntiare et scribere solitos esse constet. Quod ad usum superlativi formæ in umus exeuntis pertinet, eam Gerlachius, Kritzius, Dietschius in archaïs morum numero, sicut et cetera supra laudata verba, habendam esse censent; Fabri autem, ad Cat. 1, 1, hanc superlativi formam usitatam fuisse Sallustii ætate recte contendit, quum tamen formas ut æstuma, lacrumæ, cet., archaïsmos esse putet. Ego vero, Schneidero (Grammat. lat. ling. p. 18,) ac Corssenio auctoribus, libenter censeo Sallustii ætate æstimo et æstumo, novissimus et novissumus, sine discrimine scripta. fuisse ; quod autem ad sonum pertineat, litteræ u plenam ac vernaculam pronuntiationem mature adulteratam fuisse, et paulatim ad sonum i

1. Corssen. Ueber Aussprache, Vocalismus und Betonung der latein. Sprache, p. 331-340.

2. Præfat. ad Catil. p. XII, XIII.

pervenisse, quæ mutatio perfecta jam ætate Augusti sane erat, saltem in ore litteratorum virorum, quum tamen vulgus pristinam pronuntiationem diutius servaverit1.

--

B. — VOCALIS U PRO 0. U pro o invenitur in epistula pro epistola adulescens pro adolescens (passim), adulescentia (passim), adulescentulus (C. 3,3; 49, 2; 52, 26.) Dietschius scribit adulesco pro adolesco, variis quæ occurrunt formis adulescebant (Hist. IV, 23), adulevit, (Jug. 6, 1; 18, 11; 63, 3; Cat. 51, 40); sine dubio analogiæ inserviens, at contra codicum fidem.

C.

:

VOCALIS O PRO U AUT е, POST v.

Sallustius semper fere etiam

o pro u aut e post v adhibet, ut voltus, volgus, volnus, vorto, vorticosus (H. iv, 37.) voster, advorsus, divorsus. - Adde jocundiora (J. 85, 41), ex plurimorum codicum et editorum scriptura (Gerlach, Fabri, Kritz, Dietsch, Jacobs,) inter quos et Parisiensis optimus ille numero 1576 inscriptus (P). Jordanus vero jucundiora præfert, codicem secutus Parisiensem no 500, quem præcipuo et, ut vera fateamur, legitimo amore amplexus, editionem suam præstantissimam exegit. Wirzius tamen pluribus locis eum, mira superstitione captum, scripturas codicis P' meliores præteriisse contendit; de hoc autem loco tacet omnino. Cortius, qui jucundiora in textum recepit, in nota infra posita lectionem jocundiora tueri videtur, conferens Vergilii Æneida, vi, 363, ubi quidam scripsere jocundum. At hæc scriptura, quum pro obsoleta accipienda sit, nullo modo apud Vergilium servari potest. Sed ad nostrum Sallustium revertamur. Jordanus percontari cum Gerlachio, Kritzio, Jacobsio, cet., scribit, Dietschius vero fere solus percunctari (Cat. 40, 2; H. 1, 27; II, 8).

In Vaticano codice, qui fragmenta historiarum servavit, quom forma legitur, 67, col. 7, 18 et iv, 61, 13; (ш, 67, col. 1, 19, quom est præpositio); at Parisianus codex longe optimus (P), semper cum habet. Præterea Arn. Krausius, in suo De quom conjunctionis usu ac forma capita u inscripto libello nuper edito2, omnes aureæ ætatis scriptores prisca quidem conjunctionis forma usos esse videri, nullum vero ex iis novam formam non adhibuisse, optime docuit. Cum autem Sallustii codices optimi formam cum constanter ostendant, sequitur ut hanc novam formam accipere necesse sit.

1. Paulo aliter senserunt Deltourius noster ac notissimus in Scandinavia vir doctus Oestling, qui has formas a Virgilio, Cæsare et Cicerone adhibitas fuisse ex codicum veterum fide affirmant, contra grammaticorum testimonium similiter Nipperdejus et Madvigius eam rationem scribendi in suis editionibus secuti sunt. Illa vero quæstio nequaquam codicum manuscriptorum ope dijudicari potest.

2. Berolini, 1876.

« IndietroContinua »