Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

H.

TERMINATIO IN TUDO. Hæc terminatio nostro scriptori carissima videtur fuisse: Necessitudo, quam ex usu antiquiorum scriptorum dici pro necessitate jam veteres grammatici docent', pluribus locis occurrit hoc sensu Cat. 17, 2, 5; 21, 3; 33, 5; 58, 11, 19. Jug. 19, 8; 48, 1; 102, 5; at in historiis necessitas legitur: H. 1, 45, 15; m, 1, 8. Unde conjici potest, adnitente Gellii de Cæsare testimonio, Sallustii temporibus distinctionem quam notavit Dietschius ad Cat. 17, 2 nondum apud omnes valuisse, eumque formam necessitudo, ut numerosiorem, alteri prætulisse.

Quam opinionem confirmat frequens usus vocabulorum in udo desinentium apud scriptorem nostrum claritudo pro usitatiore claritas (J. 2, 4; 7, 4); lassitudo (C. 13, 3; J. 50, 1; 69, 2), quæ tamen apud Ciceronem et Cæsarem etiam occurrit.

I. TERMINATIO IN MENTUM. Hujus terminationis substantiva, quæ apud posterioris ætatis scriptores percrebuerunt, a Cicerone et æqualibus raro usurpata sunt. Hæc apud Sallustium memoratu digna notavimus: cognomentum, pro cognomine, ut apud Tacitum (Hist. iv, 50);

[ocr errors]

7

dehonestamentum, pro dedecore H. 1, 45, 21 Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum; pro deformitate H. 1, 57 quæ facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quo ille dehonestamento corporis maxime lætabatur. (Cf. Tac. Hist. 4, 3; Ann. 12, 14; 14, 21); delenimentum Hist. m, 82, 21 (Cf. Liv. et Tac.); — hortamentum pro hortatione, ut apud Liv. et Tac.; Jug. 98, sed ea cuncta Romanis facilia visu magnoque hortamento erant ; — inritamentum, pro incitamentum Jug. 89, 7 neque salem neque alia inritamenta gulæ quærebant (Cf. Liv. et Tac.); — munimentum, apud historicos frequens, apud Ciceronem nusquam invenitur; — turbamentum, Hist. 1, 45, 25, quæ si vobis pax et concordia intelliguntur, maxima turbamenta reipublicæ atque exitia probate; (cf. Tac. Hist. 1, 23); vox rarissima.

J. Formam quis ablativi pluralis (Cat. 58, 16) pauci et deteriores codices habent, quam tamen recepit Kritzius in textum; Jordanis vero aliique recentiores editores hoc loco, ut plerumque alias, quibus prætulerunt, quibus non possum non assentiri. Mirum est igitur quod Gar

1. Charisius, p. 76, ed. Lind.; Nonius, p. 405; A. Gellius, x, 3 << Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo quod necessum est. Sed necessitas sane pro jure officioque observantiæ adfinitatisque infrequens est, quanquam, qui ob hoc ipsum jus adfinitatis familiaritatisque conjuncti, necessarii dicuntur. Repperi tamen in oratione C. Cæsaris qua Plautiam rogationem suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est jure adfinitatis. Verba hæc sunt: Equidem mihi videor pro nostra neessitate non labore, non opera, non industria defuisse. »

bari (De quibusdam stili Sallustiani proprietatibus) hanc formam anti quam sæpissime inveniri apud Sallustium affirmaverit : « Jam illud quidem, inquit, mirum est, in ejus libris initio constanter quibus, in fine sæpius quis legi. De qua re bene judicare Dietschius (ad Catilin. 58, 16) videtur, a librariis initio librorum antiquatam formam quis in quibus mutatam esse; postea, cum sæpius idem legerent, suo judicio diffidentes a pruritu mutandi manus protervas abstinuisse.» At ex recensione Jordani his tantum locis dativi vel ablativi pluralis formam obsoletam quis adhibuit Sallustius: Jug. 7, 7; 13, 6; 14, 10; 18, 1; 25, 4;-28, 4; 66, 4; 70, 5; 80, 3 et 5; 81, 1; 85, 37; 105, 1; 111, 2; Hist. 1, 45, 6; 11, 50, 1 et 4; m, 1, 6; Adde hæc loca in fragmentis apud Kritzium reperta 1, 20; 11, 22; iv, 48 et 72 1; inc. 44 2. In Catilina vero nullum invenitur exemplum; nam Cat. 18, 1, ubi Jordanus, unius Diomedis auctoritatem secutus, contra Parisinum Sorbonnæ codicem ceterosque in quibus scripsit, sane quibus restituendum est, item Cat. 58, 16, optimorum et plurimorum codicum auctoritas formam quibus commendat. Vana est igitur Dietschii conjectura; nam initio Jugurthæ formæ quis exempla non desunt, tam frequentia sane quam in fine; in medio vero, ut in Catilina, omnino deesse videntur. Ceterum in forma quis nihil absoleti inest. (Cf. Neue 1, p. 168, sqq.)

[ocr errors]

K. DECLINATIO PRONOMINIS NULLUS. In Catil. 29, 3 : « Nullius earum rerum consuli jus est, » codices alii formam nulli, alii formam nullius exhibent. At forma nulli genere femineo pro nulla, quæ quidem antiquius usitata fuit, in libris veterum non invenitur. (Cf. Prisc. vi, 1, p. 143 et 226, ed. Krehl); nec video cur Gerlachio assentiar qui nulli idem quod non valere contendit, ac dativum esse putans ad verbum consuli refert. Exemplum enim quod allegat Ciceronis (ad Attic. xv, 23). Sextus ab armis nullus discedit nihil ad nostrum valet; nec magis hoc (ad Att. x, 24): Philotimus non modo nullus venit, sed ne per litteras quidem etc.; aut etiam illud (ad Attic. xiv, 3): Corumbus Balbi adhuc nullus (scil. venit). Multo igitur præstat formam optimo-. rum codicum nullius servare, præsertim cum utrum in Jug. 97, 3 « nullo impedimento dativus an ablativus nullo sit ambigatur. Fuerunt enim qui nullo antiquam dativi formam putarent, quam Prisc. vi, 7, 36 p. 243, ed. Kr. apud vetustissimos in usu fuisse testatur. At cum Schulzio arbitramur simpliciorem esse eorum interpretationem, qui nullo impedimento ablativum esse volunt, cujus constructionis apud

[ocr errors]

1. Quis pro quos, quod apud Arusianum legitur, recte conjecisse videtur Lindemannus. 2. In Jug. 31, 3 unus codex quis habet, et tamen Kritzius hoc testimonium satis valere putat, quum scribæ ad quis in quibus, non autem quibus in quis mutandum propensi esse debuerint; sed in textum quibus, sane adnotationis oblitus, recepit.

Ciceronem plura sunt exempla (ad Attic. x, 18) : Tullia mea peperit... me mirifice tranquillitates adhuc tenuerunt, atque majore impedimento fuerunt quam custodiæ quibus asservor; et (Rhet. ad Herenn. 11, 11, 5): Nos vero arbitramur, non modo nullo adjumento esse (sc. cognitionem amphiboliarum), sed potius maximo impedimento.

Nullo igitur modo affirmari potest Sallustium in declinatione pronominis nullus ab æqualium more discessisse.

CAPUT III.

DE CONJUGATIONE.

I.

De perfecto verborum neglego et intellego.

Contra vulgarem usum loquendi has formas adhibuisse videtur Sallustius: neglegisset (Jug. 40, 1), neglegeris (Cat. 51, 24, in optimis codicibus, præcipue in Parisiensi longe optimo); intellegerint (H. 1, 45, 23), ubi tamen Vaticanus intellegerent habet, minus. bono sensu; intellegit (J. 6, 2): Quibus rebus Micipsa, tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore, tamen postquam

intellegit, vehementer co negotio permotus, multa cum animo suo volvebat; ubi Indicativum difficile est videre, propter Imperfectum enuntiato primario positum. Anhalt, Weinholdio assensus, eas formas non usurpandas in editione censet, primum quod a nullo grammatico ut Sallustiana memorentur, deinde quod Parisianus ille qui neglegeris Cat. 51, 24 exhibet, neglexisset contra Jug. 40, 1 afferat, pluribusque locis (C. 20, 3; J. 93, 3; H. m, 82, 9) intellexit omnibus codicibus legatur. Fatendum tamen est non semper sibi constare nostrum scriptorem in veteribus formis adhibendis, nec causam hanc satis validam esse ut archaïsmos ex scriptis sallustianis omnino expellamus, si forte non uno tenore certaque ratione usurpati videantur. Cf. duum et duorum, supra, pag. 5.

II.

De terminatione tertiæ personæ pluralis perfecti activi.

Forma ere tertia personæ pluralis perfecti activi semper fere utitur Sallustius; recentissimis enim codicum collationibus a Jordano factis sequitur ut formam in erunt omnino tantum quater certo usurpaverit:

Cat. 20, 10 consenuerunt; Jug. 14, 5 appetiverunt; J. 58, 3 quieverunt; Hist. iv. 19, 10 lacessiverunt1. Adde in fragmentis alia exempla quatuor Hist. 1, 85, maturaverunt; 11, 11, tenuerunt; 11, 32, tradiderunt; inc. 30 incurrerunt. In his autem locis terminationes erunt et ere fluctuant cognoverunt (J. 1, 87, 4), cognovere (J. 91, 5); conruperunt (H. 1, 51, 6), conrupere (J. 18, 10); decreverunt (H. 1, 51, 5), decrevere (Cat. 30, 7; J. 28, 2); dixerunt (C. 51, 9), dixere (J. 4, 2; 95, 2); — occupaverunt (J. 38, 7), occupavere (C. 46, 2); -sumpserunt (C. 51, 38), sumpsere (H. iv, 19, 5); venerunt (C. 45, 3), venere (J. 13, 7); convenerunt (J. 11, 2), convenere (C. 6,

2, 17, 3).

Ex his exemplis apparet formam in erunt, quæ in legibus romanis ab ætate Gracchorum ad ætatem Cæsaris unice exstat, et ad sermonem litteratorum romanorum pertinebat, raro a Sallustio adhibitam esse, formam vero in ere, ad sermonem populi sane pertinentem, quæ quidem apud Ciceronem rarius (epist. 10, 19, dedere; de leg.1, 2, 56 successere ; in Rull. 1, 4 suscepere; in Pis. 40 fuere; cf. Zumpt, Gr. lat. p. 163), apud Nepotem nusquam, apud Quintilianum septies tantum occurrit, multo sæpius atque innumeris fere locis inveniri. Hæc vero forma rarior est apud Plautum et Terentium quam forma in erunt, et romanorum veterum historicorum, si Catonem excipias, scripta unum tantummodo exemplum præbere videntur (Æm. Scaurus in orat. 2 (Peter) triumphavere); at contra in Catonis reliquiis (edit. Jordan), viginti sex fere loci inveniuntur quibus ere insit 2, octo vero tantum quibus erunt forma legatur. Unde colligi potest in illa imperfecta forma adhibenda Catonem tantum, non priscos in summa scriptores, imitatum fuisse Sallustium, ideoque nullum hic archaïsmum esse; postea autem Sallustii exemplum secutos fuisse, Livium, Velleium, Senecam, atque imprimis Tacitum, apud quos ea forma frequens est.

III.

De Gerundivi et gerundii terminationes.

Formas gerundii et gerundivi in undus et undum exeuntes omnibus temporibus promiscue cum formis in endus, endum usitatas fuisse. animadvertit Corssenius (II, p. 182 sqq.), ac præterea addit eas in quibusdam antiquis formulis juris apud aureæ ætatis scriptores per

1. Schultze, p. 81; Bruennert, p. 8.

2. Cf. Schultze, p. 82, qui eos locos enumerat.

3. Cf. Deltour, de Sallustio Catonis imitatore, (Paris, 1859), cap. 1, p. 12.

mansisse, ut apud Ciceronem jure dicundo, communi dividundo, rebus gerundis, apud Cæsarem, Livium et Tacitum belli gerundi. Sallustius vero multo sæpius quam alii ætatis illius scriptores forma in undus usus est, fortasse ut majorem gravitatem et colorem quemdam antiquiorem orationi daret. Nam Cicero, ut Beier ad Cic. orat. 1, 2, et Dietschius (Sall. Cat. p. 18, 6) observaverunt, formam in undus adhibet præsertim in verbis quorum exitus est in bo, go, do, to, co, mo, ro, io; ac Corsenius hanc formam in verbis in io aurea ætate multo frequentiorem fuisse affirmat. In aliis vero formam in endus multo usitatiorem fuisse constat.

IV.

De formis quibusdam singularibus.

Participii formæ arguiturus (Fragm. hist. 1, 57) nullum apud alium scriptorem jam exemplum exstat : quam formam testatur Priscianus (x, p. 505). Idem (x, p. 511, 3) agnoturum formam Sallustio tribuit (Fragm. 11, 73), a priscis scriptoribus adhibitam. Notanda sunt etiam plusquam perfectum soluerit (Fragm. 11, 64) verbi soleo, in quo adhibendo veteres historicos imitatus esse videtur Sallustius (Cf. Cato, ed. Jordani p. 89, 34, et Neue. 11, 253), et participium futuri juvaturum (Jug. 47, 2). Cf. Plin. Ep. 4,¦15. Obsoletas formas quæsere (H. 1, 120), quæsitur (H. iv, 19, 1), pro quærere, quæritur, Sallustius sane adhibuit. Quod vero ad quæso attinet, constat Romanos quæso verbum, ubi enuntiatum ab eo non pendet, plerumque imperativo vel prædicato postponere solitos esse, quem morem non sequitur Noster. Neque hoc mirum est, Schultzius inquit (p. 62), quod Sallustium antiquum verbum quæsere pro quærere usurpasse vidimus. Quod minus politi atque accurati sermonis est, sed hac collocatione verbo quæso major vis attribuitur. Adde quod Fragm. 1, 55 quæsit perfecto indicativi invenitur: Curionem quæsit uti concederet ubi præsens tempus recipi recte non potest.

[ocr errors]

NEQUITUR.Hanc formam passivam Cato in Originibus (Ed. Jord. p. 8, 17) usurpavit, quem secutus esse videtur Sallustius in Oratione Memmii (Jug. 31,8), quæ quidem tota colorem antiquitatis valde redolet: Quidquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit. Fatendum tamen est hunc usum passivi in verbo nequeo etiam aliorum priscorum scriptorum proprium esse, velut Lucretii (1, 1045), Pacuvii, Terentii (Hecyr. iv, 1, 57), Plauti (Persa 11, 2, 12; Rud. iv, 4, 20) 1. 1. Cf. Bruennert, loc. cit. p. 9; Schultze, p. 63.

« IndietroContinua »