Immagini della pagina
PDF
ePub

1

[ocr errors]

(Cat. 48, 2) 1. - DUBLE (res), Cat. 10, 2; 39, 3; 51, 1; Jug. 14, 5; 94, 2, eæ sunt quæ quemnam eventum habituræ sint in incerto est. Cf. res asperæ (J. 7, 6); dubias atque asperas res, (Cat. 10, 2). EFFETUS pro infirmo, viribus exhausto, vox apud aureæ ætatis scriptores rarissima (C. 53, 5). — FEROX (animus) eorum est qui vehementissimis cupiditatibus exagitantur: Cat. 5, 7; 38, 1; 43, 4; 52, 18; Jug. 11, 3.et 9; 84, 1; item superbientium: Cat. 23, 3; Jug. 14, 21; 94, 4; 98, 6; 104, 2; postremo illorum qui animo constantes sunt: J. 54, 5; 106, 3. FORMIDULOSUS semper activo sensu: Cat. 7, 2 et 5; 19, 2; 52, 13. HOSTILIS, pro hostium C. 61, 8; J. 41, 2; 105, 3. GALLIUS progallico (Hist. iv, 22). — HONESTUS, eadem significatione qua honorificus: Jug. 3, 1; 14, 24; 65, 5; item inhonestus non adhibetur de vita turpi et flagitiis contaminata, sed de vita non honestata honore, Cat. 20, 9. — INERMUS pro inermis, e» J. 66, 3; 94, 2; 107, 1; H. 1, 51, 18; at inermis ab omnibus codicibus profertur Jug. 94, 5; 54, 10; 113, 6; Cat. 59, 5; et Hist. 11, 73 Priscianus (x, 3, 19, vol. I, p. 486, ed. Kr.) inermes habet, ubi alii codices inermis, vel inermos præbent.

IMMUTILATUS pro non mutilato (H. iv, 48); cf. Cod. Theod. iv, 22, 1. Nonnulla similia adjectiva, ex in particula privativa composita, habet Sallustius, quæ quidem primus usurpasse videtur, ut impollutus (H. 1, 45, 11); importuosus (J. 17, 5); incelebratus (H. 1, 57; cf. Tac. ann. 6, 7); incruentus (C. 61, 7 ; J. 92, 4; Hist. ш, 16), frequens apud Livium; incuriosus (H. iv, 66); infecundus (J. 17, 5); intactus (J. 54, 10; 67, 3; 83, 3; H. iv, 19, 15), vox Livio et poetis præsertim usurpata; intectus (domus intectæ Hist. 11, 27; intectum renonibus corpus, Hist. 11, 57); intestabilis (J. 67, 3; H. 1, 45, 1; cf. Horat. et Tacit.); intutus (H. 1, 51, 17.)

IGNARUS, vi passiva: Jug. 18, 6, mare magnum et ignara lingua commercia prohibebant; (cf. 52, 4; Hist. inc. 63); similiter incertus J. 49, 5, nam inter virgulta equi Numidæque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti quidnam esset; innoxius, Cat. 39, 2, ipsi innoxii florentes sine metu ætatem agere (id est sine damno, inviolati); ubi Herzogius veterum imitationem videt, repugnante Schultzio; activa tamen significatione legitur Cat. 40, 6; Jug. 85, 43; falsus, J. 10, 1. neque ea res falsum me habuit, id est fefellit, (cf. 85, 20); quibus locis vis propria verbi servata esse videtur; at activo sensu Cat. 10, 5, ambitio multos mortalis falsos fieri subegit; (cf. Tac. Ann. 1, 7, 1); saluber, J. 17, 6, genus hominum salubri corpore; (cf. Liv. 1, 31; Tac. hist. v. 6) .

[merged small][ocr errors][merged small]

INFESTUS Contra semper activa vi usurpatur, ut Cat. 15, 4, dis hominibusque infestus, ubi parum recte Kritzius adjectivum illud passive accipiendum esse monet; cf. Jug. 14, 17; 23, 2; 27, 2; 39, 1; 46, 5, etc.; Cat. 51, 10; 52, 24 et 29; 60, 2. Similiter activa significatio est Jug. 89, 5, infesta serpentibus, ubi serpentibus ablativus modi existimandum est.

INQUIES, priscorum vox pro « inquietus », legitur H. 1, 8; 1, 51, 11 et 16; II, 45; iv, 60; invenitur jam apud Plautum, ac deinde a Plinio, Velleio, Tacito usurpata est. - INTERNUS, pro domestico, intestino, apud primum Sallustium est H. iv, 19, 13 ob ipsorum interna mala dilata prælia; sic postea apud Senecam, Plinium maj. et Tacitum. — LONGA spes, id est longinqua, sera, quæ in longum extenditur (Kritz.), Hist. 1, 24, et Metello procul agente longa spes auxiliorum. - Luxus pro luxato, suo loco moto, Hist. v, 2, luxo pede; vox obsoleta; cf. Fest. p. 89 ed. Lindemann, (Cato, de Re Rust., 160). — MILITARIS, pro belli perito, Cat. 45, 2; 59, 6, ut sæpe apud Livium et Tacitum. - NEFANDUS, vox apud Sallustii æquales rara, Cat. 15, 1; Hist. 1, 45, 1; m, 77, 15 et 17; inc. 28. - Novus pro recente, J. 75, 8, in nova deditione. OBLONGUS (J. 18, 8), quæ vox apud Ciceronem et Cæsarem deest. ONUSTUS (præda), pro abundante, J. 87, 1, in agrum fertilem et præda onustum proficiscitur, de quo vide Fabri, ad h. loc., qui hanc locutionem nullam lassitudinis notionem afferre docet, et Drakenb. ad Liv. xxix, 27, 5, qui multa hujus exempla affert. - PERGNARUS (H. Iv, 22), PERINCERTUS (H. iv, 50), quæ adjectiva apud reliquos Romanorum scriptores exstant 2; adde PERIDONEUS (H. 1, 86), ut apud Cæsarem b. civ. 2, 24; Tac. Ann. 4, 12. - POLLUTUS, pro fœdo ac detestabili, J. 15, 5, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit. - POPULARIS, insolenter dictum pro socio, C. 22, 1, popularis sceleris sui (cf. 24, 1; 52, 14). PREALTUS (J. 78, 2). PRECEPS, paulo insolentius pro proclivi : J. 6, 3; C. 37, 4, sed urbana plebes ea vero præceps erat multis de causis, absolute dictum pro præceps erat ad probanda Catilinæ incepta ». Cf. Kritz. ad h. 1., qui contra codicum auctoritatem præceps ierat legendum censet, contendens præceps non nisi cum verbo motus, neque quietis conjungi posse; sed cf. Liv. 23, 7, præceps ingenio in iram erat, præterea 26, 38, et Tac. Ann. 16, 21. -PRECLARUS in malam partem dicitur apud solum Sallustium, J. 14, 21,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1. Præda onustus ist ein Ansdruck, der haütig von dem gebraucht wird, der viele Beute gemacht hat. In diesem Sinne steht es gewohnlich ohne den Nebenbegriff der Bechwerung oder des Læstigen blos für prædæ plenus.

2. Cf. Anschuetz. p.35.

ille qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est.

PREDATORIUS,

ut apud Livium et Tacitum (J. 20, 7), et PREDA BUNDUS, quæ apud Livium quoque exstat. PRIOR pro potiore, præstantiore, Jug. 10, 7, Jugurtha, qui ætate et sapientia prior erat (Cf. 96, 3). - PRIVUS, pro ignoto, insolenter dicitur H. 1, 103, privus ipse militiæ (Cf. Apul. de deo Socratico, c. 43, turba imperitorum, priva veræ sapientiæ, et vide Kritz. ad h. 1.). PRONUS, pro facili (J. 80, 4; 114, 2); cf. Tac. Agric. c. 1 et 33.

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

PROMISCUUS Pro vili, (C. 12, 2), apud Ciceronem et Cæsarem non exstat; (cf. Liv. et Tac.) SALTUOSUS apud primum Sallustium occurrit, Jug. 38, 1; 54, 3, ac postea apud Livium et Tacitum. - SCOEVUS non videtur apud alium quemquam hujus ætatis scriptorem exstare; Hist. 1, 45, 5, scævus iste Romulus (cf. Aul. Gell.); item; SEMIRUTUS, H. 11, 27. SITUS, insolenter de hominibus dictum, H. iv, 19, 17, quin socios, amicos, procul, juxta sitos — trahant, excindant. (Cf. Tac. Agr. 30; Ann. 12, 10.) — SocoRs, cui voci stultitiæ vim subjicit Cicero, apud Sallustium pro securo, negligente est, Jug. 100, 1, neque tamen victoria socors aut insolens factus; sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere; (cf. Hist. 11, 82, 8, et adverbium socordius, H. m. 96). SUBLIMA nebula, pro SUBLIMIS nebula, H. HI, 14. TUMULOSus (Jug. 91, 3), vox rarissima. - VASTUS animus (Cat. 5, 5) est animus modum excedens et profunda cupidine exagitatus. -VERTICOSUS, Vox rarissima; Hist. iv, 37, mare verticosum; cf. Liv. 21, 5). VITABUNDUS, Vox Cæsari et Ciceroni non usurpata (Jug. 38, 1; 60, 4; 101, 9; H. шI, 20). — VIRGULTUS virgultis obsitus, H. inc. 8, consedit in valle virgulta nemorosaque, vocabulum ad analogiam vocis pluvius factum.

[ocr errors]
[ocr errors]

=

[ocr errors]

His addemus nonnulla adjectiva, quæ, aut solis poetis aut pariter et poetis et posterioris ætatis scriptoribus usitata, a Sallustio primo inter prosæ orationis scriptores usurpata sunt:

Attonituş (H. 1, 88); clemens, a moribus ad res translatum, J. 22, 1, rumor clemens erat; (cf. Tac. Ann. 13, 38; Germ. 1); consuetus, pro solito, usitato (J. 15, 5; 85, 7; 100, 5); curvus (H. iv, 35); ferinus (J. 18, 1; 89, 7); festinus, H. inc. 10, in secunda festinas cohortes composuerat, ubi de leviter armatis dictum videtur; gratus, de personis dictum (C. 23, 3); inclutus (H. 1, 62 et 80; 1, 27; iv, 19, 19); insons (C. 16, 3); cf. Liv. et Tac.; invius (H. 1, 9; 1, 77, 6); lacer (H 11, 77, 16); lassus (J. 53, 5); limosus (J. 37, 4); cf. Plinium; nemorosus (H. inc. 8); noxius (J. 31, 26; 42, 1; H. ш, 82, 3); obnoxius (frequentissime); cf. Livium; pavidus (J. 12, 5; 60, 4; 103, 4); placitus (J. 81, 1); cf. Tac. Ann. 2, 66; 4, 37; sævus (passim); scelestus (C. 51,

32; 52, 15; H. III, 1, 1; IV, 19, 2; inc. 64), de hominibus dictum; semianimus (H. 1, 77, 16); cf. Liv.; trepidus (J. 40, 4; 55, 2; 91, 5; 97, 5).

D.

DE COMPARATIVIS ET SUPERLATIVIS ADJECTIVORUM
(ET PARTICIPIORUM).

Pauca tantum exempla habet Sallustius novorum comparativorum vel superlativorum, in eoque multo minus audax est quam æqualis ejus Cicero :

:

COMPARATIVA adulescentior (Hist. 1, 55); divorsius (C. 61, 3); inconsultius (J. 35, 6); cf. Cæs. b. g. 1, 45; Liv. 41, 7; Plin. Paneg. 83; intestabilior (H. 1, 45, 1); properantius (J. 8, 2; 96, 3); cf. Tac. Ann. 2, 55; promptior (J. 44, 1); cf. Cic. Off. 1, 24; purgatiores (H. 11, 87); socordius (H. II, 86); suspectiores (C. 7, 2); cf. Cic. Orat. 2, 4.

SUPERLATIVA: cupientissumus (H. v, 15; J. 84, 1); conruptissimi (H. 1, 51, 7); dextumus (J. 100, 2), obsoleta forma, ut testantur Priscianus (in, p. 98), qui eam apud Coelium Antipatrum et Varronem (cf. Nonium 11, p. 66) invenit, et Festus (p. 74, ed. Müller), qui illam vocem antiquam esse ait; paucissumis absolvam (J. 17, 2); dicam (J. 17, 7); promptissumos (H. 11, 18); cf. H. 1, 51, 1; quæsitissumæ epulæ (H. 11, 29, 4); cf. Tac. Ann. 2,53; 15, 44; sollertissumus (J. 96, 1); cf. Caton. de Re Rust. 8, 2; strenuissumus (Cat. 61, 7); cf. Cato, de Re Rust., prooem., 4; Tac. Hist. 4, 69 1.

CAPUT III.

DE PRONOMINUM USU.

1° Pronomen possessivum « suus » ad objectum directum vel indirectum, (non tantum ad subjectum), enuntiati referri posse constat, ut Cat. 21, 4, admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ; quod præsertim fit, ubi ad subjectum logicum (id est cujus conditio, agendi ratio, etc. designatur) refertur, ut Cat. 28, 1, constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suæ imparatum confodere; Jug. 9, 2, En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa, ubi ejus exspectaretur. (Cf. Madvig. Gr. lat. § 490 b). -Pro genitivo objectivo sui C. 51, 11, neque cuiquam mortalium injuriæ suæ parvæ videntur.

1. Nostri comparativorum et superlativorum indices paululum, ut par est, ab Anschutzii indicibus differunt, a quo tamen eos non mutuati sumus,

Suus, alieno oppositum ad congruentiam significandam, occurrit Jug. 54, 8 et qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere; 61, 1, neque Jugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere. Pro substantivo habetur J. 52, 6, laborantibus suis.

«

[ocr errors]

Suus met sine sequente ipse pronomine, Hist. 11, 59, Ruuntque magna pars suismet aut proxumorum telis; (cf. H. 1, 45, 25); cum ipse, Jug. 8, 2; 31, 6; Cat. 23, 2. Suuspte semel occurrit, H. 1, 61 cujus duas insulas — constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere.

2° Pronomen reflexivum raro in secundario enuntiato invenitur, quod conjunctivo verbum non habet, ideoque cum primario non arcte videtur conjunctum; cujus constructionis apud Sallustium hæc exempla (frequentiora quam apud ceteros scriptores) inveni: Jug. 61, 1, Metellus - ab Zama discedit, et in eis urbibus, quæ ad se defecerant satisque munitæ loco aut mœnibus erant, præsidia imponit. (Cf. J. 66, 1; 88, 4; 103, 2).

3o Is, (rarius ille) pro sui, sibi, se in oratione obliqua, quæ constructio apud Cæsarem satis frequens est, utique per exceptionem usurpatur; et apud Sallustium ille occurrit Jug. 96, 2, magis id laborare ut illi quam plurumi deberent 1; Hist. v, 11, Lucullus pecuniam Lucullo dedit, ne illi succederetur; ubi quidem falso illi ad Pompeium referunt nonnulli; (cf. Cic. pro Roscio Ann. 34, 96; Zumpt. Gr. lat. § 78, 7, not. 1, p. 408, ed. iv; Ramshorn. Gr. lat. § 158, 6, not. 2, p. 350, ed. 1). Hanc Kritzii ad J. 96, 2, explicationem referre placet : « Pro illi, inquit, poterat Sallustius sibi dicere, si hanc enunciationem ad Sullæ mentem retulisset, ut poscebat legitimus cogitandi ordo; sed quum haud inusitata scriptorum negligentia in incepta cogitatione non pergeret, sed ex ejus quem cogitantem induxerat mente in suam ipsius personam transiret, eo factum est ut pro reflexivo pronomine demonstrativum ponendum esset. D

4o Pronomen ipse Sallustio satis usitatum est; hic vero notanda est locutio ipse per se, in qua ipse eminentiam quamdam subjecti significat, clariusque et accuratius indicat id quod vocibus per se continétur: Jug. 96, 2, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere; J. 14, 4, sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est. (Cf. 4, 8, ac præterea Cic. Epist. ad famil. 1, 2, 6; vi, 10, 8; de leg. п, 17, 43; pro Mur. 14, 30, Liv. III, 6, 5; Sen. Ep. 92). - Et ipse quod apud Livium frequentissimum est, et apud Ciceronem quinquies legitur. (Draeger), satis frequenter a Sallustio usurpatum est: Jug. 44, 1. præ

1. Hoc loco Jacobsius observat fieri posse quodam modo ut illi nominativus pluralis sit, et quam plurimi verba pronomini subjecto apposita.

« IndietroContinua »