Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

D. VOCALIS e PRO i. In pluribus compositis verbi legere, littera e simplicis servatur : neglegere (Cat. 10, 4, 50, 4), neglegus (J. 31, 28) neglegentia (C. 52, 9; H. iv, 63) intellegitur (J. 101, 1), intellego (H. v, 17), intellegebat (passim), intellegeret (passim); delegere (passim). Similiter a littera simplicis tractandi in fragmento hist. lib. III (reliquiæ Vaticani) videtur servata detractantibus (Jordan). Idem detrectare per e scribit J. 53, 8; Kritzius vero detractant codem loco, quam formam nonnullis manuscriptis codicibus servatam apud antiquiores in usu fuisse testatur, Pierius ad Vergilii Georg. 1, 57. Vide de hac quæstione Kritzium ad Jug. 53, 8, Schneider (I. 1. 1, 1, p. 9,) ac præsertim Corssenium (II. p. 406-411.)

Alia de vocalibus adnotata sunt infra, ubi de declinatione et conjugatione agitur. Unum tamen addemus, verbum obedire usque ad ætatem imperatorum scripturam per oe servasse, quæ etiam propter etymologiam sola recta est, et ab omnibus fere Ciceronis editoribus jure recepta est; cf. Corssen I, p. 702-715.

[ocr errors]

E. CONSONANTES. - Ad consonantes quod attinet, notandum est Sallustium nunquam assimilatione in verbis compositis usum esse, quod ex collatione codicum ab Jordano facta apparet. Non igitur mirandum, si formam ecferens (J. 14, 11), ab omnibus editoribus receptam, Sallustius adhibuerit. De propositione ex assimilatione, vide quæ egregie a Corssenio disputata sunt pag. 154 sqq., qui ostendit formam ec ante f litteram ex codicum testimonio a Cicerone ipso adhibitam fuisse.

Multum etiam etymologiæ tribuit Noster in his vocibus: inportuosum (J. 17, 5), inportunus (J. 3, 2; 92, 7), inportunitatis (J. 31, 22), inpiger (J. 15, 4 etc.), inritamentum (J. 89, 7). ceterisque ex præpositione in compositis. Itidem vocabula ex cum composita sine assimilatione scripisse videtur: conlega (C. 21, 3 etc.), conloquium (J. 38, 9; 108, 2; 112, 3; 113, 2; H, 1, 28), conburantur (H. 11, 37), conprobato (C. 50, 1), conmutatio, conpono, conperio, conrumpo, etc. Jordanus quidem contra Dietschium, communicare, communis, commeatus, commendationi (C. 35, 1), commendo (C. 35, 6), scribit, at cum eo conmittere conmutatio etc., parum, ut videtur, sibi constans, aut nimium auctoritati codicis sui obsequens.

Aliquot vocabula addemus, in quibus exarandis Jordanus, (cui nos quidem libere assentimus), alienum aliqua ex parte ab etymologia scribendi modum Sallustio assignat: oportunus (Dietsch, Gerlach), at opportunus (Jordan, Jacobs, Freund, Kritz, cet.), cotidie (J. 45, 2; 91, 1), cotidiano (C. 48, 2; 14, 4), expectare (passim), extinguere

(Cf. Cornutus ap. Cassiodorum, p. 2284, et Schneider, Elementarlehre T. II, p. 555.), extruere (C. 20, 11, J. 23, 1), execrari (C. 48, 1), execratio (C. 22, 2,) exequi (passim); temptare, (passim), secuntur, (J. 2, 1; 13, 1; H. 1, 51, 9), quicquam, nequiquam (Cat. 20, 2; 52, 29; 58, 2; J. 62, 9; H. 11, 50, 14); exurgitis (J. 31, 3), exuperat (C. 51, 8), exultare (J. 98, 6), exul (J. 14, 7, H. ui, 82, 18), in quibus omnibus enuntiandi modum, non etymologiam secutus fuisse Sallustius videtur.

Sallustium antiquam scribendi normam in eo secutum esse contendit Gerlachius (lib. p. 308); quod in pluribus vocabulis semivocales non geminavit, laudatque paulo, paululum, belua, causa, mile. Huic assentiri videtur Jordanus, qui tamen mille semper scribit (J. 68, 3; 105, 3), cum Dietschio, Kritzio, ceteris, at milia, milium, milibus Dietschius, Jacobsius, Jordanus habent omnibus locis', Kritzius vero millia, etc. Contra caussa scribunt Kritzius, Dietschius, Cortins, deteriorum codicum fide. Sed hæc hactenus; jam ad declinationem transeamus.

CAPUT II.

DE DECLINATIONE.

In declinationibus et conjugationibus parum a communi dicendi usu recedit Sallustius; hæc tamen notatione digna indicabimus.

A. DECLINATIO PRIMA. Formam custodias (Hist. ш, 42) 2, quidam inter veteres pro genitivo habuerunt. Charisius (I, p. 60, edit. Lindem.) eam dicit a Sallustio per analogiam vocum paterfamilias, materfamilias usurpatam fuisse, idemque tradit Servius, (ad Virgil. Æneid. x1, 801), qui Asperum ejus explicationis refert auctorem. At verisimile est, ut ait Schultzius (loc. cit. p. 24) Asperum, ut Sallustium prisce loquentem faceret, ingenio abusum esse; ceterum accusativum, non nominativum esse custodias ostendit Kritzius ad hunc locum. Præterea vide Bücheler, Grundriss der lat. Declination, p. 32.

Filii familiarum (C. 43, 2), matres familiarum (C. 51, 9), dixit Sallustius, Sisennæ imitatione, quod et usu loquendi et grammatica ratione defenditur 3. Omnes vero scriptores a Terentio ad Quintilianum formam alteram longe prætulerunt. Sallustium in hac re Tacitus imitasse videtur. (Cf. Ann. 1, 26; 1, 8; xi, 13).

1. Scriptura milia cum monumentis et sonorum legibus congruit. 2. Castella custodias thesaurorum in deditionem acciperentur. 3. Cf. Schultzius, loc. cit. p. 25.

[ocr errors]

B. DECLINATIO SECUNDA. Formam genitivi i pro ii semper adhibet Sallustius, non solum in nominibus propriis, sed etiam in communibus, in ius, ium desinentibus, ut consili, ingeni, etc., quod ab omnibus ætatis ejus scriptoribus plus minusve observatum fuisse constat. Adjectivi autem nunquam hanc syzygiam patiuntur.

Similiter dis pro diis semper scribit', interdumque idem, isdem pro üidem, iisdem (V. ad pronomen, pars 11, p. 39).

Generis mutatio notanda est in tribus verbis: forus, masculino genere, pro forum (Hist. 1, 76), forma obsolata a Lucilio et Pomponio adhibita; item volgum (J. 69, 2; 73, 5) pro volgus; et vadus (facilem vadum H. 1, 68), pro vadum, quas formas a Sisenna, Accio, Varrone, Nonius testatur adhibitas fuisse.

Adde loci pro loca, sensu vulgari : Jug. 18, 4; 30, 1; 66, 1; 76, 1; 78, 1; 86, 4; 97, 1. (Cf. Rudim. inst. gram. lib. I, 108.)

[ocr errors]

C. DECLINATIO TERTIA. - Accusativum pluralis tertiæ declinationis in is semper usurpavit Sallustius in iis vocabulis quæ genitivum in. ium exeuntem habent: quæ quidem forma sola legitima est, ut plane demonstravit Corssenius (1, 1. p. 744); in aliis autem vocabulis, forma in es apud Sallustium ceterosque aureæ ætatis scriptores præferenda esse videtur. De qua re plura lege apud Schultzium (De archaismis sallustianis, p. 18 sqq.), et cf. Keller, der Accusat. auf is der dritten Declination bei den Augusteischen Dichtern (in Rhein. Mus. XXI, 2, p. 241-246).

Genitivum singularis tertiæ declinationis Persi (H. 1, 7), pro Persis a nominativo Perses, confirmant veteres grammatici hoc ipso loco allato Probus, Priscianus, Charisius, Servius, M. Claudius Sacerdos. Ariobarzani formam, quam edidit Gerlachius pro Ariobarzanis (H. iv, 10), ex editionibus Aldi et Junii, codicum auctoritate non nititur.

Genitivo pluralis scripsit Sallustius Bacchanaliorum, pro Bacchanalium, a nominativo tertiæ declinationis Bacchanalia, (H. 11, 97), similiterque Volcanaliorum (H. iv, 70 et 71), Nonio teste qui (p. 333) ait: Bacchanaliorum pro Bacchanalium, ut vectigaliorum et conpitaliorum et novaliorum et Volcanaliorum. Sallustius: exaudirique sonus Bacchanaliorum. Notandum est contra duum pro duorum sequente verbo milium duum milium intervallo (J. 91, 3; 106, 5); præsidio quasi duum milium peditum (J. 50, 3); at milium passuum duorum (H. 11, 83); duorum Carthaginiensium. (J. 79, 1.)

Accusativus pluralis vis pro vires in fragm. Hist. II, 84 legitur. Lo

1. At Hist. 1, 45, 27, divis, ex codice Vaticano 3864 decimi sæculi, cujus cetera exem. pla apographa sunt. (Jacobs: dis.)

cum affert Priscianus vi, 12, 64 p. 261, ed. Kr. propter insolitam pluralis formam vis vocis. Eamdem tangit Probus Inst. Gramm. 11, 1, 40 (p. 1461, P.) Lucretius tamen (11, 586; 11, 266) numero plurali hæ vis et has vis, ut sit plurali et hæ vis, has vis, o vis, casus habens in numero plurali tres. Cf. eumdem ibid. 11, 1, 54 (p. 1476 P.)

Terminatio os pro or legitur: Cat. 15, 5 colos; Cat. 20, 8 et Jug. 3, 1 honos; Cat. 25, 5 lepos; Jug. 44, 4 odos; Cat. 7, 5, Jug. 100, 4, Hist. 11, 50, 1 et 1, 82, 18, labos 1. Non ideo tamen illud Sallustio archaïsmo tribuendum est, quum terminationem os antiquiorem in vocabulis quibusdam ab eo solis adhibitis juxta recentiorem or semper usitatam fuisse constet. (Cf. Corssen. 1. 1. p. 228-247, Bücheler p. 7, et Neue, Formenlehre der lat. Sprache.)

Civitatium (C. 40, 2), genitivo pluralis, rarum est: multo frequentius civitatum invenitur apud scriptores latinos.

D. DECLINATIO QUARTA. -Genitivum senati pro senatus in usu fuisse docet Quintilianus 1, 6, 27; apud Sallustium eum inveniri testantur Nonius VIII, 10 et 50, Donatus ad Ter. Hecyr. 1, 2, 21, Priscianus, vi, 14, 73, p. 268, edit. Krehl. Quam tamen formam tamen non semper adhibuit, sed sæpissime in hac junctura « senati decretum » et ea quidem sine præpositione. In aliis locis senatus legitur (Cat. 37, 10; 38, 2; 42, 3; 51, 36; Jug. 22, 2; 25, 4, 7; 28, 3; 30, 3; 31, 25; 38, 3; 43, 3; 112, 3). Itaque Jacobsius et Dietschius recte videntur judicasse Genitivum sing. iv declin. in i Sallustium in iis terminis technicis aut formulis scripsisse quæ cotidiano usu ex antiquitate traditæ semperque usitatæ essent: Cat. 30, 3; 36, 5; 53, 1 (ubi senati decretum, at senatus magna pars legitur); J. 25, 14; 40, 1. Uterque igitur, Kritzium, Cortium, ceteros sequentes, tumulti formam (C. 59, 5) in textum acceperunt, unius tantum codicis fide; prudentius vero fecit Jordanus omnium codicum scriptura « tumultus » servata, quum illa verba « tumulti causa » pro formula haberi non sit necesse.

Dativum IV declinationis in u Sallustium semel modo (J. 6, 1, luxu) adhibuisse constat, ex recenti Jordani collatione. Eam formam contractam a Cæsare solam rectam judicatam fuisse affirmat Gellius (Iv, 16, 8 et 9) his verbis: « C. etiam Cæsar, gravis auctor linguæ latinæ, in Anticatone: « Unius, inquit, arrogantiæ, superbiæ dominatuque. » Item in Dolabellam actionis I, lib. I : « Isti quorum in ædibus fanisque posita

1. Jordanus Cat. 7, 5 et Jug. 100, 4 ex codice Parisiensi optimo plurimisque aliis labor scripsit, quanquam Servius in Æn. 1, 253, pœne ubique labos Sallustium posuisse contendit; similiter Jacobsius. Contra Dietschius labos ubique scribit.

2. Schultz. p. 22.

et honori erant et ornatu. » In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i litera dicenda censet. »

[ocr errors]

E. DECLINATIO QUINTA. Genitivus contractus e pro ei invenitur his locis Jug. 52, 3 die, Fragm. hist. 1, 107 acie, Fragm. 1, 99 requie. Hæ vero formæ nihil offensionis habent, quum eas omnibus temporibus usitatas fuisse testentur Priscianus (v11, 93, p. 366, et 94, p. 367) et Gellius (1x, 14, 25). Cf. apud recentiores Corssen. 11, p. 725, Bücheler p. 35, sqq. et Madvig § 48, n. 1, Zumpt § 85, n. 3, Lorenz ad Planti mil. glor. v, 1162.

Dativum in e exeuntem non admisit Jordanus, contra Dietschii, Jacobsii, Fabri opinionem (Cf. Brünnert 1. 1. p. 31), in Jug. 16, 3: uti famæ, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret, ubi scribit fama, fide, cum Gerlachio, Kritzio, Cortio optimatum codicum fide. Similiter Jug. 74, 1 scripsit fidei, dativo casu, pro fide quod habent editores supra laudati. Fatendum est tamen formam contractam Prisciano (loco laud.) et Gallio (1x, 14, 21) probatam fuisse.

F. Notandæ etiam formæ noctu diuque (H. 11, 63), diu noctuque (J. 38, 3; 44, 5). At J. 70, 1 die noctuque scribunt Dietschius, Jordanus, Kritzius ad codicum fidem, Jacobsius vero et ante eum Cortius et Fabri diu noctuque scripserunt, sine dubio propter analogiam. Cf. Plaut. Casin. 4, 4, 5: noctuque et diu, et Titinium noctu diuque ; cf. etiam Tacit. ann. 15, 12, fine.

G. Plebes forma multo frequentior apud Sallustium est quam plebs: illa quidem invenitur Cat. 37, 1, 4; Jug. 33, 3; 40, 3; 66, 4; 73, 3, 6; Hist. fragm. 1, 45, 24; п, 49; ш, 82, 1 et 28. Formas genitivi et dativi quæ quintam declinationem sequuntur, plebei (H. 11, 82, 15; J. 41, 6? 86, 1? genit; H. 1, 51, 14; J. 84, 3?) dat, in fragmentis tantum admisit Jordanus, nec immerito, ut videtur, cum forma plebei codicibus qui fragmenta nobis servaverunt confirmata sit, rarissima vero aut dubia locis supra laudatis in Jugurtha ac Catilinæ codicibus appareat; contra Dietschius quatuor his locis plebei in textum recepit. Ceterum plebis forma multis locis sola reperitur; similiter nominativo plebs legitur sæpissime. Unde concludi potest hoc verbum tertiam quidem, si fragmenta historiarum excipias, declinationem sequi apud Sallustium, nominativo autem casu duplicem formam (plebs, plebes) habere, quorum utraque ad tertiam declinationem pertinere videri possit; hæc autem verisimilius propter formam plebei in Historiis usurpatam ad quintam referenda sit. (Cf. Prisc. vi, 11, 256.)

1. Vide quæ ad hunc locum luculenter explicavit Kritzius, qui primus ablativum ibi positum esse vidit propter comparativi notionem quæ in verbo anteferre insit.

« IndietroContinua »