Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small]

F. VIEWEG, LIBRAIRE - ÉDITEUR

67, RUE

DE RICHELIEU, 67

1880

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PRÆFATIO.

Etsi jam ante me multi viri doctissimi de genere dicendi sallustiano recte diligenterque disputaverunt, tamen nullum esse puto, qui in hac quæstione tractanda eadem ratione usus sit quæ mihi optima visa est : Quam quidem viam ingressus est Draegerus in libris qui inscribuntur « Ueber Syntax und stil des Tacitus » et « Historische Syntax des lateinischem sprache, » et post illum nonnulli simili ratione usi quasdam res ad nostrum propositum pertinentes singulariter tractaverunt; sed nemo est qui rem integram, sive apud Germanos, sive apud Franco-Gallos, denuo perquirere aggressus sit.

Præterea, quum pauci adhuc in Gallia inveniantur viri docti quibus Germanorum libri grammatici notissimi sint, ac præsertim dissertationes inaugurales et ea quæ dicuntur programmata sæpius de nostro auctore disputantia, nonnunquam pecunia parare sit difficile, haud absurdum mihi visum est; si, quæcumque (præsertim in Germania) nostra ætate de sallustiano sermone opera in lucem edita fuerint, hoc libello comprehenderem, et quasi succum eorum exprimerem, proprio tamen adhibito judicio, et additis non paucis, quæ grammaticorum vel editorum studium fugerint. Quem ad finem assequendum, Gerlachii de Proprietate sermonis sallustiani Commentationem, ac præsertim Kritzii, Dietschii, Fabri, Jacobsii editiones diligenter evolvimus; Cortii etiam fastidiosa quidem, sed interdum utilia commentaria, et Herzogianæ editionis paulo obscuras explicationes legimus. Præterea Burnoufii nostri commentariorum, pro tempore sane excellentissimorum, rationem habuimus, denique ex recentissima P. Thomæ Belgici Jugurthæ editione aliquot correctiones explicationesque hausimus. Nonnullas etiam dissertationes inaugurales, quorum pleræque a Germanis doctoribus proposite, evolvere licuit, nec non plura, quæ dicuntur, programmata, ex

« IndietroContinua »