Immagini della pagina
PDF
ePub

codices esse statuit atque in epistolis ad Atticum et ad Q. Fratrem et „ad Brutum" codici Mediceo multo deteriori, quam alter ille epistolarum ad „Familiares" est, nimiam fidem habuit neglectis codice Tornaesiano (de quo, quum recte auctore M. Hauptio pseudocodices illos Bosianos, Decurtatum et Crusellinum, qui, ut omnes, ita me olim deceperant, ex epistolis,,furca expulisset", nimis saepe Bosio non credidit), „vetere codice" Lambini (eodem, qui ab ipso Lambino Tornaesianus vocatur, aut certe eius simillimo), Antoniano et Faerniano Malaspinae, Palatino quarto Gruteri, cod. Landi, cod. Turnebi, editionibus Ascensiana altera, Cratandrina, Lambinianis. Itaque ego ad pristinum illud meum consilium tamdiu omissum nunc tandem reverti, quum auctore ipso Teubnero non, ut ipse volueram, fasciculum tantum aliquem,,Emendationum" ederem, sed novam hanc epistolarum recognitionem facerem, quam brevi consequetur separatus ab ipsa editione fasciculus ille, quo erit gravissima quaeque mea correctio allatis rationibus argumentisque confirmata. De codicibus quae olim in „Emendationibus" meis dixi, eorum illud quoque nunc me poenitet, quod Orellii exemplum secutus in epistolis ad Q. Fratrem Mediceo uni auctoritatem aliquam tribui ne Cratandrini quidem codicis ratione ulla habita, cuius pondus in iis idem atque in epistolis ad Atticum esse Baiterus ipse serius animadvertit, quam ut eo in sua recensione uti posset. Cetera, quae de codicum rationibus habebam quae dicerem praeter ea, quae iam in „Emendationibus" posueram, in eum, CREOLE

quem dixi, fasciculum reservavi. Tempora scriptarum datarumve epistolarum paullo accuratius, quam fecit Baiterus, studui definire. Distinctionem sententiarum, quae in epistolis scilicet multo maioris quam in aliis libris momenti est, iam a Baitero magna ex parte emendatam ut magis etiam perficerem, operae permultum dedi. Quibus Madvigii mei_correctionibus (quae utinam multo plures fuissent!) olim mihi occasio utendi nulla fuerat, iis hanc editionem ornavi; nulla praeterea nova emendandi subsidia habui nisi Klotzii editionem alteram et Krausii „Emendationes", quibus nonnullorum locorum correctionem acceptam refero. Discre

pantiam meae editionis a Baiteriana, si a distinctione orationis atque a verborum orthographia discesseris, omnem eiusque auctoritates quam diligentissime indicavi annotatione sub ipso textu posita, in qua ego sum in epistolis ad,,Familiares" et ad Q. Fr. iisdem fere notis usus atque Orellius, ut M. sit codex Mediceus, c. Cratandrinus, A. ed.,,antiquissima“, N. ed. Neapolitana 1474, R. ed. Romana 1470, J. ed. Jensoniana 1470, cet.; scripturas, si quae mihi magis minusve incertae videbantur, interrogandi signo notavi, quumque plures posui, prima quaeque probatissima mihi fere fuit.

,;

Scripsi Viburgi in Jutlandia mense Decembri a. MDCCCLXXI,

Albertus Sadolinus Wesenberg.

M. TULLII CICERONIS

EPISTOLARUM

LIBRI SEDECIM.

LIBER PRIMUS.

AD P. LENTULU M.

I.

Scripta est epistola Romae Idibus Ianuariis a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

Ego omni officio ac potius pietate erga te ce- 1 teris satisfacio omnibus, mihi ipse numquam satisfacio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego, quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat, res agitur per eosdem creditores, per quos, quum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari 2

Ep. 1, 1. ut, quoniam tu (cd. Basil., Or.). ut, qui tu M. ut, quia tu VẾ.

Ciceronis epist. I.

1

[ocr errors]
[ocr errors]

et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam quum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis: is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, 3 ab eo deduci non potest. Res ante Idus acta sic est nam haec Idibus mane scripsi -: Hortensii et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu teneri enim res aliter non potest sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tres legatos ex iis, qui privati sint. Huic assentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcatium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui assentitur Volcatio, quae res auget suspicionem Pompeii voluntatis [,nam advertebatur Pompeii familiares assentiri Volcatio]. Laboratur vehementer; inclinata res est: Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompeii familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur, cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum or

Ep. 1, 2. orare et iam (M., vulgo). orare, etiam LB. 3. privati sint (Ern.). pr. sunt MB. Volcatio, quae . voluntatis [,nam advertebatur Volc.]. Lab. (Krausii conj., W.). V... nam advertebatur M. Volcatio. Quae . voluntatis, animadvertebatur B.

« IndietroContinua »