Immagini della pagina
PDF
ePub

MARCI TULLII CICERONIS

EPISTOLAE.

RECOGNOVIT

D. ALBERTUS SADOLINUS WESENBERG,

PRAECEPTOR PRIMARIUS SCBOLAE CATHEDRALIS VIBURGENSIS.

VOL. I.

INSUNT

EPISTOLARUM AD FAMILIARES LIBRI XVI., AD QUINTUM
FRATREM LIBRI II., Q. TULLII CICERONIS DE PETITIONE

CONSULATUS AD M. FRATREM LIBER.

LIPSIAE
IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXX.

878 C1B W52 Vil

LIPSIAE: TIPIS B. G. TEUBNERL.

1-21-60
Zv.

PRAEFATIO.

Conscribenti mihi XXXII abhinc annos „Emendationes M. Tullii Ciceronis Epistolarum“ propositum erat, si modo esset peritis existimatoribus mea emendandi ratio probata, aut ipsum eas epistolas edere aut certe, quod in octo prioribus libris ad „Familiares“ fecissem, ut graviora omnia certioraque vitia corrigere conarer, idem in ceteris omnibus epistolis (quarum iam plus CCC locos in illo libello tractavi) scholasticis aliquot usum programmatis facere. Conatu meo et nostratibus et Germanis magis etiam, quam speraveram, probato tamen ad alia studia conversus tot annis neutrum feceram, quum annis MDCCCLXVI –VII prodiit in publicum Baiteri Epistolarum editio. Is optime ille quidem de iis meritus est quum permulta, quae Orelliana editio altera corrupta reliquerat, partim ex codicibus manu scriptis partim ex coniecturis vel suis (non multis) vel aliorum emendando, tum accuratissimam utriusque codicis Medicei collationem totam divulgando; sed mihi, cuius tamen emendationes fere omnes vel in textum receperat vel in annotatione critica commemoraverat, non satisfecit; quum alia enim multa mihi parum recte fecisse videtur, tum maxime quod multo saepius, quam par erat, interpolatos meliores

245340

« IndietroContinua »