Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

misit mandauitque eis pactusque est, ut, si populo Romano uideretur, permutatio fieret captiuorum. hoc, priusquam proficiscerentur, ius iurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani captiuos non permutarent. Veniunt Romam decem 5 captiui, mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt, permutatio senatui non placita. — tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio uincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt. duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dice10 bant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam issent atque ita iure iurando satisfacto rursum iniurati abissent. Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandauit multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nol15 lent, datis custodibus ad Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non uideretur, superatam, eos tamen, qui ad Hannibalem non redissent, usque adeo intestabiles inuisosque fuisse, ut taedium uitae ceperint necemque sibi consciuerint.

20 3*. Gell. VI 19, 1 Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. Id exemplum huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogauit eumque ob eam causam praedes poscebat. 25 Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum prouocabat petebatque, ut uirum consularem triumphalemque a collegae ui defenderent. octo tribuni cognita causa decreuerunt. Eius decreti uerba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: Quod P. Scipio Africanus postulauit pro L. Scipione Asia

2. Vid. Acil. fr. 3 et adnot.

3. Etsi nomen Nepotis omissum est, tamen hoc exemplum ex eodem sumptum esse ex quo exemplum eius quod antecedit capitis recte concluserunt F. Lachmann de font. Liu. II p. 106 et L. Mercklin Citiermeth. d. Gellius p. 668 (cum Hertzio in ind. ed. Teubner. p. 257 et Hosio p. xxxvi). itaque opus non est cum Thysio post 'exemplis' Nepotis nomen inserere.-—

2, 18. 19. necem sibi conparauerint cod. Rott.

3, 21. sempronii tiberii (cod.) R(ottend.) 23. patri R 24. irrouit R 25. patris codd. 25. 26. prouocabat petebatque cod. Par." prouocabant petebantque codd. (que om. R) 28. monuma R

tico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per uim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogauerit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in uincula duci iubeat, ut eum a collegae ui prohibeamus, et quod contra collega postulauit, ne 5 sibi intercedamus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum in uincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus'. Post hoc 10 decretum, cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non

Fama, quam Nepos hic secutus est, discrepabat cum Valerio Antiate, cuius summam § 8 Gellius rettulit (uid. fr. 45 c. adnot.), suam ueterum annalium esse (Claudii Quadrigarii, ut censet Mommsen Röm. Forsch. II p. 419, 492) significans. Eandem tetigit Cicero de prou. cons. 8, 18 An Ti. Gracchus tantam laudem est adeptus, quod tribunus plebis solus ex toto illo collegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iurauitque in contione se in gratiam non redisse sed alienum sibi uideri dignitate imperii, quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci, qui triumphasset? tum ipse Liuius in ea parte narrationis huius causae, quam Valerianae interposuit (38, 55, 8-57); cf. c. 56, 8 sq. illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege, legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt atque post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in uincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius uiatorem et tribunis retinentibus magis pie quam ciuiliter uim fecisse. c. 57, 3 sq. illud parum constat, utrum post mortem patris ei desponsa sit [Cornelia] et nupserit, an uerae illae opiniones sint Gracchum, cum L. Scipio in uincula duceretur nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae fuissent, manere nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem uidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum. Idem dictum redit in fama Valeriana ad L. Scipionem relatum c. 60, 5 sq., postea apud Ampel. 19,3. Aur. Vict. de uir. ill. 53.57.Ceterum decreta ab annalium scriptore rhetorum more ficta sunt, cf. Mommsen 1. s. II 419. 492 et omnino de hac causa eius commentarium p. 417–510. Etiam 'duo exempla', quae ad eandem causam pertinent et quae de eodem Africano narrauit Gellius IV 18, ex Nepote sumpta esse recte Nissen Quellen des Livius p. 214 sq. animaduertit: Scipio Africanus antiquior quanta uirtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est. ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae (eadem fiducia animi' Liù. 38, 55, 13) atque exuperantiae ingentis:

1. tribunus om. P(aris.) 2. p. 1. PR P. L. V(atic.) deo V 4. ut] et codd.

dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus grauis ob plerasque in re publica dissensiones esset, iurauit palam in amicitiam inque gratiam se 5 cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitauit. Eius decreti uerba haec sunt. Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum uidetur esse dignitate rei publicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt 10 duces hostium: itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae ui prohibeo'.

4*. Iulianus apud August. imperfect. contra Iulianum opus IV c. 43 (X 1362 Migne) Amplexare factum illud Cratae Thebani,

Cum M. Naeuius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret indigna tali uiro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas uitae suae atque gloria postulabat: 'Memoria', inquit, 'Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio uestro inimicissimum magno proelio uici in terra Africa pacemque et uictoriam uobis peperi inspectabilem. non igitur simus aduersum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Ioui optimo maximo gratulatum'. id cum dixisset, auertit et ire ad Capitolium coepit. tuin contio uniuersa, quae ad sententiam de Scipione ferendam conuenerat, relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. fertur etiam oratio, quae uidetur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non ueram, non eunt infitias, quin haec quidem uerba fuerint, quae dixi, Scipionis. (Cf. Liu. 38, 56, 5 sqq.)

Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam, tribuni plebis, a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet; fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea prouincia, legatus. ibi Scipio exurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae, allatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. sed enim id iam non faciam', inquit, nec me ipse afficiam contumelia' eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus, quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur. Prius exemplum (quod iam Polybius 24, 9, 6 sq. narrauerat) etiam Valerius Antias recepit (uid. fr. 45 c. adn.), alterum (item apud Polybium 24, 9a) fama Liuiana a Valerio diuersa 38, 55, 9 sqq. uid. Mommsen 1. s. p. 462 sqq.

3. scipione codd. 4. esse codd.
8. a dignitate R
4, 13. Cratae in ed. Mign. additum ex. mss.

hominis locupletis et nobilis, cui adeo fuit cordi secta Cynicorum, ut relinquens paternas opes Athenas cum uxore migrauerit Hipparchia, pari animo istius philosophiae sectatrice, cum qua cum concumbere in publico uellet, ut refert Cornelius Nepos, et illa occultandi gratia pallii uelamen obduceret, uerberata est a marito: 5 "Tuis sensibus nimirum', inquit, parum adhuc docta es, quae, quod te recte facere noueris, id aliis praesentibus exercere non audeas'.

5*. Suet. Aug. 77 Non amplius ter bibere eum [Augustum] solitum super cenam in castris apud Mutinam Cornelius Nepos 10 tradit.

6*. Pomp. Mela III 9, 90 Eudoxus quidam auorum nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc [Aethiopicum] pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque peruectus est.

15

7*. Pomp. Mela III 5, 44 Vltra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne Oceanus an tellus infesta frigoribus, sine ambitu ac sine fine proiecta. sed praeter physicos Homerumque uniuersum orbem mari circumfusum esse disserit Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic certior; te- 20 stem autem rei Q. Metellum Celerem adicit eumque ita rettulisse 62 commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam 692 a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras deuenissent,

requirendo cognosse ui tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos emensosque quae intererant tandem in Germaniae litora 25 exisse.

4. Tangit hanc cynogamiam Augustinus etiam de ciuit. dei XIV 20. Vid. Zelleri Hist. philos. gr. II 11 p. 327.

6. A Pomponio Mela Corneli Nepotis auctoritatem in nat. hist. Il 169 et in insequenti paragrapho (fr. 7) Plinius mutuatus est, ut etiam Hannonis Carthaginiensis, quae apud utrumque antecedit: Praeterea Nepos Cornelius auctor est Eudoxum quendam sua aetate, cum Lathyrum regem fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque peruectum. Tum adnectitur Coeli Ant. fr.56.— Plura de hac Eudoxi Cyziceni nauigatione apud Strabonem II 3, 4 p. 98 sqq.

7. Ex Mela Plin. n. h. II 170 Idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Q. Metello Celeri Afrani in consulatu conlegae [60/694]

2. 3. Hipparcide uel Hipparchide editt. Hipparchia Woelfflin coll. Laert. Diog. 6, 5, 5. 7

7, 20. disserit Wachsmuth ap. Frickium. dixerunt cod. Homerumque, qui - dixerunt uulg. 24. indiciis cod.1 indicis cod.2

8*. Plin. n. h. III 4 T. Liuius ac Nepos Cornelius [freti Gaditani] latitudinis tradiderunt minus VII milia passuum, ubi uero plurimum, X milia.

Formio

9*. Plin. n. h. III 125 Interiere Melpum opulentia prae5 cipuum, quod ab Insubribus et Bois et Senonibus deletum esse eo die, quo Camillus Veios ceperit, Nepos Cornelius tradidit. 10*. Plin. n. h. III 127 Vltra quam [Aquileiam] amnis, anticus auctae Italiae terminus, nunc uero Histriae, quam cognominatam a flumine Histro in Hadriam effluente e 10 Danuuio amne eodemque Histro exaduersum Padi fauces, contrario eorum percussu mari interiecto dulcescente plerique dixere falso et Nepos etiam Padi adcola.

11. Plin. n. h. III 132 Alpis - patere tradit in latitudinem Cornelius Nepos centum milia, T. Liuius tria milia 15 stadiorum, uterque diuersis in locis.

12*. Plin. n. h. IV 77 Inter duos Bosporos Thracium et Cimmerium directo cursu, ut auctor est Polybius, D milia pass. intersunt. circuitu uero totius ponti uiciens semel, ut auctor est Varro et fere ueteres; Nepos Cornelius CCCL milia adicit. 20 13*. Plin. n. h. V 4 Minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his [oleastris auriferi nemoris] et amne Lixo prodita, qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praeualidam hanc urbem [Lixon] maioremque magna Carthagine, praeterea ex aduerso eius sitam 25 et prope inmenso tractu ab Tingi quaeque alia Cornelius Nepos auidissime credidit.

14*. Plin. n. h. VI 5 Vltra quem [fluuium Billim] gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia; oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos

sed tum Galliae proconsuli, Indos a rege Sueuorum dono datos, qui ex India commerci causa nauigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti.

9. Ad Chronicorum fr. Schaefer Quellenk. II p. 66 rettulit. 10. Cf. Pomp. Mel. II, 4, 63 Vnum de eis [ostiis] magnum Padum appellant. inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus diu qualem emisit undam agat suumque etiam in mari alueum seruet, donec eum ex aduerso litore Histriae eodem impetu profluens Hister amnis excipiat. hac re per ea loca nauigantibus, qua utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est.

11. Antecedit Coelii Ant. fr. 13. Liuiï est fr. 59 Weiss., 57 Hertz.

12, 17. passus deest op. Detl.

« IndietroContinua »