Immagini della pagina
PDF
ePub

omnia discessit, meæque sententiæ, quæ secunda pronunciata erat, quum frequenter assentiretur senatus, rogatu Servilii P. Titius intercessit. Res in posterum dilata. Venit paratus Servilius, Jovi ipsi iniquus, cujus in templo res agebatur. Hunc quemadmodum fregerim, quantaque contentione Titium intercessorem abjecerim, ex aliorum te literis malo cognoscere. Unum hoc ex meis; senatus gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit, quam tum fuit. Nec vero tibi senatus amicior, quam cuncta civitas. Mirabiliter enim populus Romanus universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandum rempublicam conspiravit. Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati; atque hæc omnia, quæ habent speciem gloriæ, collectam inanibus splendoris insignibus, contemne; brevia, fugacia, caduca existima. Verum, decus in virtute positum est, quæ maxime illustratur magnis in rempublicam meritis. Eam facultatem habes maximam, quam quando complexus es, tene, perfice, ut ne minus respublica tibi, quam tu reipublicæ debeas. Me tuæ dignitatis non modo fautorem, sed etiam amplificatorem cognosces. Id quum reipublicæ, quæ mihi vita est mea carior, tum nostræ necessitudini debere me judico. Atque in his curis, quas contuli ad dignitatem tuam, cepi magnam voluptatem quod bene cognitam mihi T. Munatii prudentiam et fidem magis etiam perspexi in ejus incredibili erga te benivolentia et diligentia. III. Idus Apriles.

1

VI. EXTRACTS FROM THE COMMEN

TARIES OF GAIUS,

TERMS

CONTAINING DEFINITIONS AND EXPLANATIONS OF USEFUL FOR THE UNDERSTANDING OF CICERO'S WRITINGS.

1. De jure gentium et civili.*

Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur. Nam quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium est vocaturque jus civile, quasi jus proprium ipsius civitatis. Quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peræque custoditur vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utitur. Quæ singula qualia sint, suis locis proponemus.

Constant autem jura ex legibus, plebiscitis, senatus consultis, constitutionibus principum, edictis eorum

The MS. which furnishes the text of Gaius is in some parts quite illegible. The lacunæ, so far as they are supplied in Göschen's edition, from which these extracts are taken, are chiefly supplied from the Epitome of Gaius, the Digests, and the Institutes. The words from "omnes populi” to “quod quisque” inclusive, are wanting in the MS. of Gaius; but the deficiency is supplied from the Digest I. Tit. i. s. 9, where this very passage is given as from the Institutes of Gaius. Compare also the Institutes I. Tit. ii. s. 1. The instances in these extracts in which any deficiency in the text of Gaius has been supplied are so few in number and amount that this remark may suffice for all.

cantur.

qui jus edicendi habent, responsis prudentium. Lex est, quod populus jubet atque constituit; plebiscitum est quod plebs jubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem significatione sine patriciis ceteri cives signifiUnde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent: itaque eo modo legibus exæquata sunt. Senatus consultum est, quod senatus jubet atque constituit, idque legis vicem obtinet; quamvis fuit quæsitum. Constitutio principis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistola constituit; nec unquam dubitatum est, quin id legis vicem obtineat, quum ipse imperator per legem imperium accipiat. Jus autem edicendi habent magistratus populi Romani: sed amplissimum jus est in edictis duorum prætorum, urbani et peregrini: quorum in provinciis jurisdictionem præsides earum habent. Item in edictis ædilium curulium: quorum jurisdictionem in provinciis populi Romani quæstores habent, nam in provincias Cæsaris omnino quæstores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur. Responsa prudentium sunt sententiæ et opiniones eorum, quibus permissum est jura condere. Quorum omnium si in unum sententiæ concurrant, id quod ita sentiunt, legis vicem obtinet; si vero dissentiunt, judici licet, quam velit, sententiam sequi, idque rescripto divi Hadriani significatur.

[ocr errors]

2. De juris divisione.

Omne autem jus, quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones.

3. De condicione hominum.

Et quidem summa divisio de jure personarum hæc est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi. Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertíni sunt, qui ex justa servitute manumissi sunt.

4. De Libertinis.

Rursus libertinorum tria sunt genera; nam aut cives Romani, aut Latini, aut dediticiorum numero sunt.

Lege Ælia Sentia cavetur ut qui servi a dominis pœnæ nomine vincti sint, quibusve stigmata inscripta sint, deve quibus ob noxam quæstio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sint, quique ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamque conjecti fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi, ejusdem condicionis liberi fiant, cujus condicionis sunt peregrini dediticii. Vocantur autem sic, qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, et deinde victi se dediderunt. Hujus ergo turpitudinis servos quocunque modo et cujuscunque ætatis manumissos, etsi pleno jure dominorum fuerint, nunquam aut cives

Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omnimodo dediticiorum numero constitui intellegemus.

Si vero in nulla tali turpitudine sit servus, manumissum modo civem Romanum, modo Latinum fieri dicemus. Nam in cujus persona hæc tria concurrunt, ut major sit annorum triginta, et ex jure Quiritium domini, et justa ac legitima manumissione liberetur, id est,* vindicta aut censu aut testamento, is civis Romanus fit: sin vero aliquid eorum deerit, Latinus erit.

5. De personis quæ sui juris sunt, et quæ alieno juri subjectæ sunt.

Sequitur de jure personarum alia divisio: nam quædam personæ sui juris sunt, quædam alieno juri sunt subjectæ. Sed rursus earum personarum quæ alieno juri subjectæ sunt, aliæ in potestate, aliæ in manu, aliæ in mancipio sunt. Videamus nunc de iis quæ alieno juri subjectæ sint: nam si cognoverimus, quæ istæ personæ sint, simul intellegemus, quæ sui juris sint.

6. De personis quæ in potestate sunt.

In potestate itaque sunt servi dominorum: quæ quidem potestas juris gentium est; nam apud omnes peræque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitæ necisque potestatem esse; et quodcunque per servum acquiritur, id domino acquiritur. Sed hoc tempore neque civibus Romanis, nec ullis aliis

*

'Si neque censu, neque vindicta, nec testamento liber factus est, non est liber.' Cic. Topic. c. 2.

« IndietroContinua »