Immagini della pagina
PDF
ePub

enim unquam finem inveniet libido. Nos vellem

præ

mio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus: Virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam.

16. Darius.

Extenuantur magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. Etenim, quis hoc non videt, desideriis ista condiri omnia? Darius in fuga, quum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit unquam se bibisse jucundius. Nunquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolemæus ederat: cui quum peragranti Ægyptum, comitibus non consecutis, cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane jucundius.

17. Philip and Alexander.

Præclare epistola quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione benevolentiam Macedonum consectetur. Quæ te, malum, inquit, ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et præbitorem sperent fore?

18. Regulus.

M. Attilius Regulus, quum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset, duce Xantippo Lacedæ

monio, juratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Pœnis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat: sed eam, ut res declarat, falsam judicavit: quæ erat talis. Manere in patria, esse domi suæ cum uxore, cum liberis ; quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunæ bellicæ judicantem, tenere consularis dignitatis gradum: quis hæc neget esse utilia? Quid censes? Magnitudo animi et fortitudo negat. Num locupletiores quæris auctores? Harum enim est virtutum proprium, nil extimescere, omnia humana despicere; nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare. Itaque quid fecit? In senatum venit; mandata exposuit: sententiam ne diceret, recusavit: quamdiu jurejurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud

etiam (o stultum hominem, dixerit quispiam, et repugnantem utilitati suæ!) reddi captivos, negavit esse utile: illos enim adolescentes esse, et bonos duces; se jam confectum senectute. Cujus quum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt: ipse Carthaginem rediit: neque eum caritas patriæ retinuit, nec suorum. Neque vero tum ignorabat, se ad crudelissimum hostem, et ad exquisita supplicia proficisci; sed jusjurandum conservandum putabat. Itaque tum, quum vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, perjurus consularis remansisset.

19. The Tyrant Dionysius.

Dionysius major, Siciliæ tyrannus, ipse indicavit, quam esset beatus. Nam quum quidam ex ejus assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam ædium regiarum; negaretque, unquam beatiorem quemquam fuisse; Visne igitur, inquit, Damocle, quoniam hæc te vita delectat, ipse eandem degustare, et fortunam experiri meam? Quum se ille cupere dixisset, collocare jussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo, textili stragulo, magnificis operibus picto; abacosque complures ornavit argento auroque cælato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere, eosque, nutum illius intuentes diligenter, ministrare. Aderant unguenta, coronæ incendebantur odores: mensæ conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, e lacunari seta equina aptum, demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum; nec manum porrigebat in mensam. Denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliquis terror impendeat?

20. The Lacedæmonians.

(a.) Lacedæmonii, Philippo minitante per litteras, se omnia, quæ conarentur, prohibiturum, quæsiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus?

(b.) E Lacedæmoniis unus, quum Perses hostis in colloquio dixisset glorians: Solem præ jaculorum multitudine et sagittarum non videbitis; in umbra igitur, inquit, pugnabimus.

(c.) Lacedæmone quum tyrannus cœnavisset Dionysius, negavit, se jure illo nigro, quod cœnæ caput erat, delectatum. Tum is, qui illa coxerat: Minime mirum; condimenta enim defuerunt. Quæ tandem ? inquit ille. Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis. His enim rebus Lacedæmoniorum epulæ condiuntur.

21. Pompeius and Q. Catulus.

Q. Catulus, quum ex populo Romano quæreret, si in uno Pompeio omnia poneret, si quid eo factum esset, in quo spem esset habiturus, cepit magnum suæ virtutis fructum ac dignitatis, quum omnes prope una voce, in eo ipso se spem habituros esse, dixerunt. Etenim talis est vir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit.

C

22. Posidonius the Stoic.

Pompeius solebat narrare se, quum Rhodum venisset decedens ex Syria,audire voluisse Posidonium; sed quum audivisset, eum graviter esse ægrum, quod vehementer ejus artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere. Quem ut vidisset et salutavisset, honorificisque verbis prosecutus esset, molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire; at ille: Tu vero, inquit, potes; nec committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit. Itaque narrabat, eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod honestum esset, cubantem disputavisse quumque quasi faces ei doloris admoverentur, sæpe dixisse: Nihil agis, dolor: quamvis sis molestus, nunquam te esse confitebor malum.

23. M. Varro.

In Cumano nuper quum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone, venisse eum Roma pridie vesperi, et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. Quod quum audissemus, nullam moram interponendam putavimus, quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiæ conjunctum. Itaque confestim ad eum ire perreximus, paullumque quum ejus villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus, atque illum complexi, ut mos amicorum est, satis cum longo inter

« IndietroContinua »