Immagini della pagina
PDF
ePub

33. Cicero's Teachers

Quum princeps Academiæ Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi, admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius, quod rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat. Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romæ dedimus operam et actori summo causarum et magistro.Eram cum Stoico Diodoto: qui quum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meæ mortuus, a quo quum in aliis rebus, tum studiosissime in dialectica exercebar. Huic ego doctori et ejus artibus variis atque multis ita eram tamen deditus, ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset. Commentabar declamitans sæpe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo quotidie: idque faciebam multum etiam Latine, sed Græce sæpius: vel quod Græca oratio, plura ornamenta suppeditans, consuetudinem similiter Latine dicendi afferebat, vel quod a Græcis summis doctoribus, nisi Græce dicerem, neque corrigi possem neque doceri.

Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis procerum et tenue collum : qui habitus et quæ figura non procul abesse putatur a vitæ periculo, si accedit labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos, quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa

D

Quum

vocis et totius corporis contentione, dicebam. Itaque quum me et amici et medici hortarentur, ut causas agere desisterem: quodvis potius periculum mihi adeundum, quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi. Sed quum censerem, remissione et moderatione vocis, et commutato genere dicendi, me et periculum vitare posse, et temperatius dicere; ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque quum essem biennium versatus in causis, et jam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus. venissem Athenas, sex menses cum Antiocho, veteris Academiæ nobilissimo et prudentissimo philosopho, fui, studiumque philosophiæ numquam intermissum, a primaque adolescentia cultum, et semper auctum, hoc rursus summo auctore et doctore, renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum, veterem et et non ignobilem dicendi magistrum, studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est, cum summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis lubentibus, quorum erat princeps Menippus Stratonicensis, meo judicio, tota Asia, illis temporibus, disertissimus et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum, Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest. Assiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes. Erat etiam Eschylus Cnidius, Adramytenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus, Rhodum veni, meque ad eundem, quem Romæ audiveram, Molonem

:

applicavi, quum actorem in veris causis scriptoremque præstantem, tum in notandis animadvertendisque vitiis et instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, (si modo id consequi potuit) ut nimis redundantes nos, et superfluentes juvenili quadam dicendi impunitate et licentia, reprimeret, et quasi extra ripas diffluentes coerceret. Ita recepi me biennio post, non modo exercitatior, sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat, et quasi deferverat oratio, lateribusque vires et corpori mediocris habitus acces

serat.

II. MAXIMS.

1. Mea mihi conscientia pluris est, quam omnium

sermo.

2. Cujusvis hominis est errare: nullius, nisi insipientis, in errore perseverare.

3. Natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi : his initiis ducti omnia vera diligimus; vana, falsa, fallentia odimus.

4. Fortitudo in laboribus periculisque cernitur; temperantia, in prætermittendis voluptatibus; prudentia, in delectu bonorum et malorum; justitia, in suo cuique tribuendo.

5. Nescire, quid antea, quam natus sis, acciderit, id est semper esse puerum.

6. Alia omnia incerta sunt, caduca, mobilia. Virtus est una altissimis defixa radicibus, quæ nunquam ulla vi labefactari potest, nunquam dimoveri loco.

7. Nihil est virtute amabilius. Quam qui adeptus erit, ubicunque erit gentium, a nobis diligetur.

8. Si beatam vitam volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua neque amicitiam, neque ullam rem expetendam consequi possumus.

9. Vir bonus non modo non facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non audeat prædi

care.

10. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit.

11. Deum agnoscis ex operibus ejus.

12. Omnium regina rerum oratio.

13. In rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus, superbiam, fastidium, arrogantiamque magno opere fugiamus.

14. Prudentia est rerum expetendarum fugiendarumque scientia.

15. Ut medicina valetudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia.

16. Nulla re magis laetari soleo, quam meorum officiorum conscientia.

17. Sapientia est rerum divinarum et humanarum scientia, cognitioque, quæ cujusque rei causa sit. Ex

quo efficitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat.

18. Omnia scire, cujuscunque modi sunt, cupere, curiosorum duci vero majorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiæ, summorum virorum est putandum.

19. Sæpius ad laudem atque virtutem natura sine doctrina, quam sine natura valuit doctrina.

20. Ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus. Ita est utraque res sine altera debilis.

21. Et quæ bona sunt, fieri meliora possunt doctrina, et quæ non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi possunt.

22. Ad eam doctrinam, quam suo quisque studio assecutus est, adjungatur usus frequens, qui omnium magistrorum præcepta superat.

23. Est animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque

naturæ.

« IndietroContinua »