Immagini della pagina
PDF
ePub

III. DESCRIPTIONS, CHARACTERS, AND PHILOSOPHICAL PIECES.

1. Situation of Rome-its advantages.

Urbi autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publicam serere conatur, diligentissime providendum, incredibili opportunitate delegit: neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumve procederet; aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet; sed hoc vir, excellenti providentia, sensit ac vidit, non esse opportunissimos situs maritimos urbibus eis, quæ ad spem diuturnitatis conderentur atque inperii. Primum, quod essent urbes maritimæ non solum multis periculis oppositæ, sed etiam cæcis. Nam terra continens adventus hostium non modo expectatos, sed etiam repentinos, multis indiciis et quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat. Neque vero quisquam potest hostis advolare terra, quin eum non modo esse, sed etiam quis et unde sit scire possimus. Maritimus, vero, ille et navalis hostis ante adesse potest, quam quisquam venturum esse suspicari queat. Nec vero cum venit præ se fert aut qui sit, aut unde veniat, aut etiam quid velit; denique ne nota quidem ulla, pacatus, an hostis sit, discerni ac judicari potest.

Est autem maritimis urbibus etiam quædam corruptela ac mutatio morum: admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis, et importantur non merces solum adventitiæ, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum. Jam qui incolunt eas urbes, non hærent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius : atque etiam quum manent corpore, animo tamen excurrunt et vagantur. Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando, quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus suppeditantur mari, quæ vel capiuntur vel importantur: atque habet etiam amœnitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas illecebras multas cupiditatum. Et quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Græcia verissime dicere. Nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est: nec præter Phliuntios ulli sunt, quorum agri non contingant mare: et extra Peloponnesum Aenianes et Dores et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Græciæ ? quæ fluctibus cinctæ natant pæne ipsæ simul cum civitatum institutis et moribus. Atque hæc quidem, ut supra dixi, veteris sunt Græciæ. Coloniarum vero, quæ est deducta a Graiis in Asiam, Thraciam, Italiam, Siciliam, Africam, præter unam Magnesiam, quam unda non alluat? Ita barbarorum agris quasi adtexta quædam videtur ora esse Græciæ.

Nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritimi, præter Etruscos et Pœnos; alteri mercandi causa, latrocinandi alteri. Quæ causa perspicua est malorum commutationumque Græciæ, propter ea vitia maritimarum urbium, quæ ante paulo perbreviter adtigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et [quod] ubique gentium est, ut ad eam urbem quam incolas possit adnare: et rursus, ut id quod agri efferant sui, quascumque velint in terras portare possint ac mittere.

Qui potuit igitur divinius et utilitates complecti maritimas Romulus et vitia vitare? quam quod urbem perennis amnis et æquabilis et in mare late influentis posuit in ripa, quo posset urbs et accipere ex mari quo egeret, et reddere quo redundaret: eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime necessarias, non solum mari absorberet, sed etiam invectas acciperet ex terra; ut mihi jam tum divinasse ille videatur, hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio præbituram: nam hanc rerum tantam potentiam non ferme facilius alia in parte Italiæ posita urbs tenere potuisset.

Urbis autem ipsius nativa præsidia, quis est tam negligens, qui non habeat animo notata planeque cognita? cujus is est tractatus ductusque muri, quum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis præruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere objecto, fossa cingeretur vas

tissima: atque ut ita munita arx circumjectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit. Locumque delegit et fontibus abundantem, et in regione pestilenti salubrem: colles enim sunt, qui quum perflantur ipsi, tum afferunt umbram vallibus.

2. Effects of Situation on National Character.

Non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis et seminis, quam ex iis rebus, quæ ab ipsa natura loci et a vitæ consuetudine suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces, non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quæstus vocabantur. Ligures montani duri atque agrestes. Docuit ager ipse nihil ferendo, nisi multa cultura et magno labore quæsitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. Ex hac copia atque omnium rerum affluentia primum illa nata sunt : arrogantia, quæ a majoribus nostris alterum Capua consulem postulavit; deinde ea luxuries, quæ ipsum Hannibalem, armis etiamtum invictum, voluptate vicit.

3. Generosity of the Romans towards the Conquered. Antiochum illum magnum majores nostri, magna belli contentione terra marique superatum, intra mon

tem Taurum regnare jusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt.Cum Armeniorum rege, Tigrane, grave bellum perdiuturnumque gessimus. Quum ille injuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset: hic et ipse per se vehemens fuit, et acerrimum hostem hujus imperii, Mithridatem, pulsum Ponto, opibus suis regnoque defendit; et a Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus, animo tamen hostili cum reliquis copiis suis in pristina mente mansit. Hunc Cn. Pompeius, quum in suis castris supplicem abjectumque vidisset, erexit atque insigne regium, quod ille de suo capite abjecerat, reposuit, et, imperatis certis rebus, regnare jussit; nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit, constitutum a se regem quam constrictum videri. Qui et ipse hostis fuit populi Romani et acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio pæne certavit regnat hodie, et amicitiæ nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est conse

cutus.

4. Sicily as a Roman Province.

Omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani applicavit; prima omnium, id quod ornamentum imperii est, provincia est appellata; prima docuit majores nostros, quam præclarum esset, exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum, ut

« IndietroContinua »