Immagini della pagina
PDF
ePub

ECLOGE CICERONIANE.

I. NARRATIONS.

1. The Lacedæmonians in Athens.

Lysandrum Lacedæmonium dicere aiunt solitum, Lacedæmonem esse honestissimum domicilium senectutis. Nusquam enim tantum tribuitur ætati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriæ proditum est, quum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, in magno consessu locum ei a suis civibus nusquam datum; quum autem ad Lacedæmonios accessisset, qui, legati quum essent, in loco certo consederant, consurrexisse omnes, et senem illum sessum recepisse. Quibus quum, a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex iis quendam : Athenienses scire, quæ recta essent, sed facere nolle.

2. Nasica and Ennius.

Nasica quum ad poetam Ennium venisset, eique ab ostio quærenti Ennium ancilla dixisset, domi non esse: Nasica sensit, illam domini jussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus quum ad Nasicam venisset Ennius, et quum a janua quæreret; exclamat Nasica,

B

se domi non esse. Tum Ennius: Quid? ego non cognosco vocem, inquit, tuam? Hic Nasica: Homo es impudens. Ego quum te quærerem, ancillæ tuæ credidi, te domi non esse; tu mihi non credis ipsi ?

3. Cleobis and Bito.

Argiæ sacerdotis Cleobis et Bito filii prædicantur. Nota fabula est. Quum enim illam ad sollemne et statum sacrificium curru vehi jus esset, satis longe ab oppido ad fanum, morarenturque jumenta: tunc juvenes ii, quos modo nominavi, veste posita, corpora oleo perunxerunt: ad jugum accesserunt. Ita sacerdos advecta in fanum, quum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, ut illis præmium daret pro pietate, quod maximum homini dari posset a deo: post epulatos cum matre adolescentes, somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.

4. Cornelia, Mother of the Gracchi.

Magni interest, quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quemadmodum patres, pædagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Cornelia, matris Gracchorum: apparet, filios non tam in gremio educatos, quam in sermone matris.Maxima autem ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum Collectorum libro sic invenimus : Cornelia, Gracchorum mater, quum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua illo sæculo pulcherrima ostenderet: traxit eam sermone, quousque e

schola redirent liberi, et, Hæc, inquit, ornamenta mea

sunt.

5. Demosthenes.

Orator imitetur illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem. In quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut impedimenta naturæ diligentia industriaque superaret; quumque ita balbus esset, ut ejus ipsius artis, cui studeret, primam literam non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius eo locutus putaretur. Qui etiam, ut memoriæ proditum est, conjectis in os calculis, summa voce versus multos uno spiritu pronuntiare consuescebat, neque is consistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo.

6. Eschines and Demosthenes.

Æschines orator quum cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis, legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat. Qua perlecta, petitum est ab eo postridie, ut legeret illam etiam, quæ erat contra a Demosthene pro Ctesiphonte edita. Quam quum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus: Quanto, inquit, magis admiraremini, si audissetis ipsum!

7. Death of Epaminondas.

Epaminondas, Thebanorum imperator, quum vicisset Lacedæmonios apud Mantineam, simulque ipse

gravi vulnere exanimari se videret; ut primum dispexit, quæsivit, salvusne esset clypeus? Quum salvum esse flentes sui respondissent: rogavit, essentne fusi hostes? Quumque id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli jussit eam, qua erat transfixus, hastam. Ita multo sanguine profuso in lætitia et in victoria est mortuus.

8. Leonidas.

Leonidas, rex Lacedæmoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, quum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus.In Lacedæmonios, qui in Thermopylis occiderunt, Simonides :—

Dic, hospes, Sparta, nos te hic vidisse jacentes,
Dum sanctis patriæ legibus obsequimur.

9. Sophocles.

(a.) Sophocles ad summam senectutem tragœdias fecit. Quod propter studium quum rem familiarem negligere videretur, a filiis in judicium vocatus est, ut, quemadmodum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum, quasi desipientem, a re familiari removerent judices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, dipum Coloneum, recitasse judicibus quæsisseque, num illud carmen hominis desipientis esse videretur? Quo recitato, sententiis judicum est liberatus.

« IndietroContinua »