Immagini della pagina
PDF
ePub

illecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime inserviebat: aliis fructum libidinis, aliis mortem parentum, non modo impellendo, verum etiam adjuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum collegerat ? nemo, non modo Romæ, sed nec ullo in angulo totius Italiæ oppressus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris fœdus adsciverit. Atque ut ejus diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paullo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinæ esse fateatur ; nemo in scena levior et nequior, qui se non ejusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione assuefactus, frigore et fame et siti ac vigiliis perferendis, fortis ab istis prædicabatur, quum industriæ subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret.

7. Comparison of Antonius and Luc. Tarquinius Superbus.

Tarquinius, quem majores nostri non tulerunt, non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis sæpe tulimus, id majores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit; D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur? quid Tarquinius tale, qualia innumerabilia et fecit et facit Antonius? Senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio

senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. Servabant auspicia reges, quæ hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis, sed etiam collegia una ferente eo, quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat. Quis autem rex unquam fuit tam insigniter impudens, ut haberet omnia commoda, beneficia, jura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod præmium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? Nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero hujus domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo omnes, quorum intererat, totum imperium populi Romani nundinabantur. Supplicia vero in cives Romanos nulla Tarquinii accepimus: at hic et Suessæ jugulavit eos, quos in custodiam dederat, et Brundisii trecentos fortissimos viros civesque optimos trucidavit. Postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum, quum est expulsus: Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum, quum a legionibus relictus nomen Cæsaris exercitumque pertimuit, neglectisque sacrificiis sollemnibus, ante lucem vota ea, quæ numquam solveret, nuncupavit; et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere.

8. Departure of Milo from Rome.

[ocr errors]

Valeant, valeant, inquit Milo, cives mei, valeant ; sint incolumes, sint florentes, sint beati! Stet hæc urbs præclara mihique patria carissima, quoque modo merita de me erit! Tranquilla republica cives mei (quoniam mihi cum illis non licet) sine me ipsi, sed per me tamen, perfruantur! Ego cedam atque abibo. Si mihi republica bona frui non licuerit, at carebo mala, et quam primam tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam. O frustra, inquit, suscepti mei labores! O spes fallaces! cogitationes inanes meæ! Ego, quum tribunus plebis, republica oppressa, me senatui dedissem, quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis, quorum vires erant debiles, bonis viris, qui omnem auctoritatem Clodianis armis abjecerant, mihi unquam bonorum præsidium defuturum putarem? Ego, quum te (mecum enim sæpissime loquitur) patriæ reddidissem, mihi futurum in patria non putarem locum? Ubi nunc senatus est, quem secuti sumus? ubi equites Romani illi, illi, inquit, tui? ubi studia municipiorum? ubi Italiæ voces? ubi denique tua, M. Tulli, quæ plurimis fuit auxilio, vox et defensio? mihine ea soli, qui pro te toties morti me obtuli, nihil potest opitulari? Nec vero hæc, judices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur vultu, quo videtis. Negat enim, se, negat ingratis civibus fecisse, quæ fecerit ;

timidis et omnia circumspicientibus pericula, non negat. Plebem et infirmam multitudinem, quæ P. Clodio duce, fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vita nostra, suam se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deliniret; nec timet, ne, quum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rempublicam singularibus. Addit hæc, quæ certe vera sunt, fortes et sapientes viros non tam præmia sequi solere recte factorum, quam ipsa recte facta: se nihil in vita, nisi præclarissime, fecisse; siquidem nihil sit præstabilius viro, quam periculis patriam liberare; beatos esse, quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec eos miseros, qui beneficio cives suos vicerint; sed tamen ex omnibus præmiis virtutis, si esset habenda ratio præmiorum, amplissimum esse præmium, gloriam ; esse hanc unam, quæ brevitatem vitæ posteritatis memoria consolaretur, quæ efficeret, ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse, cujus gradibus etiam homines in cœlum viderentur ascendere. De me, inquit, semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla unquam obmutescet vetustas: quin hoc tempore ipso, quum omnes a meis inimicis faces meæ invidiæ subjiciuntur, tamen omni in hominum cœtu, gratiis agendis, et gratulationibus habendis, et omni sermone celebramur. Omitto Etruriæ festos et actos et institutos dies; centesima lux est hæc ab interitu P. Clodii, et, opinor, altera; qua fines imperii populi Romani sunt, ea non

solum fama jam de illo, sed etiam lætitia peragravit. Quamobrem, ubi corpus hoc sit, non, inquit, laboro, quoniam omnibus in terris et jam versatur, et semper habitavit nominis mei gloria. Te quidem, Milo, quum isto animo es, satis laudare non possum; sed quo est ista magis divina virtus, eo majore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa såltem ad consolandum querela, ut his irasci possim, a quibus tantum vulnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime. Nullum unquam, judices, mihi tantum dolorem inuretis (etsi quis potest esse tantus ?), sed ne hunc quidem ipsum, ut obliviscar, quanti me semper feceritis. Quæ si vos cepit oblivio, aut si in me aliquid offendistis: cur non id meo capite potius luitur, quam Milonis? Præclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius, quam hoc tantum mali videro. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studii, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum sæpe corpus et vitam objeci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abjeci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum, in communionem tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua diminutio capitis futura, deposco. Quid jam restat? quid habeo, quod dicam, quod faciam pro tuis in me meritis, nisi ut eam fortunam, quæcunque erit tua, ducam meam? Non recuso,

« IndietroContinua »