Immagini della pagina
PDF
ePub

docent in umbra et otio, ea Cn. Pompeium neque, quum requiesceret, literæ, neque, quum rem gereret, res ipsæ docere potuerunt. Atque, ut ego sentio, judices, causa dicta est temporis magis; ego non hujus, inquam, genere judicii plura dicam. Est enim hujus seculi labes quædam et macula, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim, si Cn. Pompeius abhinc annos quingentos fuisset, is vir, a quo senatus adolescentulo atque equite Romano sæpe communi saluti auxilium expetisset; cujus res gestæ omnes gentes, cum clarissima victoria, terra marique peragrassent; cujus tres triumphi testes essent, totum orbem terrarum nostro imperio teneri ; quem populus Romanus singularibus honoribus decorasset: si nunc apud vos id, quod is fecisset, contra fœdus factum diceretur, quis audiret ? nemo profecto ; mors enim quum exstinxisset invidiam, res ejus gestæ sempiterni nominis gloria niterentur. Cujus igitur audita virtus dubitationi locum non daret, hujus præsens, experta atque perspecta obtrectatorum voce lædetur?

10. Youth and Age.

Est adolescentis, majores natu vereri, exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio et auctoritate nitatur. Ineuntis enim ætatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem hæc ætas a libidinibus arcenda est, exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis,

ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam quum relaxare animos et dare se jucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiæ; quod erit facilius, si in ejusmodi quidem rebus majores natu interesse velint. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendæ videntur: danda vero opera, ut et amicos et juventutem et maxime rempublicam consilio et prudentia quam plurimum adjuvent. Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiæque dedat. Luxuria vero quum omni ætati turpis tum senectuti fœdissima est. Sin autem libidinum etiam intemperantia accesserit, duplex malum est; quod et ipsa senectus concipit dedecus et facit adolescentium impudentiorem intemperantiam.

11. Gratitude, the Mother of all Virtues.

Quum omnibus virtutibus me affectum esse cupiam, tamen nihil est, quod malim, quam me et gratum esse et videri. Hæc est enim una virtus non solum maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est pietas, nisi voluntas grata in parentes? Qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriæ beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionem colentes, nisi qui meritam diis immortalibus gratiam justis honoribus et memori mente persolvunt? Quæ potest esse jucunditas vitæ, sublatis amicitiis? quæ porro amicitia potest esse inter ingratos? Quis est nostrum liberaliter educatus, cui non educatores,

cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ille mutus ipse, ubi altus aut doctus est, cum grata recordatione in mente versetur? Cujus opes tantæ esse possunt aut unquam fuerunt, quæ sine multorum amicorum officiis stare possint? quæ certe, sublata memoria et gratia, nulla exstare possunt. Equidem nihil tam proprium hominis existimo, quam non modo beneficio, sed etiam benevolentiæ significatione alligari; nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum, quam committere, ut beneficio non dicam indignus, sed victus esse videare.

12. Rules for Sport.

Non ita generati a natura sumus, ut ad ludum et jocum facti esse videamur; sed ad severitatem potius; et ad quædam studia graviora et majora. Ludo autem et joco uti illo quidem licet; sed, sicut somno et quietibus ceteris, tum quum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Ipsum genus jocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Utque enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quæ ab honestis actionibus non sit aliena sic in ipso joco aliquod probi ingenii lumen eluceat. Duplex omnino est jocandi genus; unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscoenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comœdia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri

referti sunt; multaque multorum facete dicta, ut ea, quæ a sene Catone collecta sunt, quæ vocant àπopéyμara. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis joci. Alter est, si tempore fit, remisso homine dignus; alter ne libero quidem, si rerum tupitudo adhibetur aut verborum obscœnitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur. Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.

13. Choice of a Calling.

qui aut

Illud maxime rarum genus est eorum, excellentis ingenii magnitudine aut præclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati, spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum vitæ cursum sequi vellent: in qua deliberatione ad suam cujusque naturam consilium est omne revocandum. Nam quum in omnibus, quæ aguntur, ex eo modo, quo quisque natus est, quid deceat, exquirimus; tum in tota vita constituenda multo est cura major adhibenda, ut constare in vitæ perpetuitate possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare. Ad hanc autem rationem quoniam maximam vim natura habet, fortuna proximam; utriusque omnino ratio habenda est in deligendo genere vitæ, sed naturæ magis. Multo enim et firmior est et constantior: ut fortuna nonnunquam tanquam ipsa mortalis, cum immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturæ suæ non vitiosum

genus consilium vivendi omne contulerit, is constantiam teneat. Id enim maxime decet; nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere vitæ. Quod si

acciderit potest enim accidere - facienda morum institutorumque mutatio est. Eam mutationem, si tempora adjuvabunt, facilius commodiusque faciemus: sin minus, sensim erit pedetentimque facienda; ut amicitias, quæ minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim dissuere quam repente præcidere. Commutato autem genere vitæ, omni ratione curandum est, ut id bono consilio fecisse videamur.

14. Pleasures of a Country Life.

Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector: quæ nec ulla impediuntur senectute, et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, quæ nunquan recusat imperium, nec unquam sine usura reddit quod accepit, sed alias minore, plerumque majore cum fenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terræ vis ac natura delectat. Quæ quum gremio mollito ac subacto semen sparsum excepit: primum id occæcatum cohibet, ex quo occatio-quæ hoc efficit-nominata est; deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quæ, nixa fibris stirpium, sensim adolescit culmoque erecta geniculato, vaginis jam quasi pubescens includitur;

« IndietroContinua »