Immagini della pagina
PDF
ePub

e quibus quum emersit, fundit frugem spici ordine structam, et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum. Quid ego vitium satus, ortus incrementa commemorem? Satiari delectatione non possum : ut meæ senectutis requietem oblectamentumque pernoscatis. Omitto enim vim ipsam omnium, quæ generantur e terra, quæ ex fici tantulo grano aut ex acino vinaceo aut ex ceterarum frugum ac stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreat: malleoli, plantæ, sarmenta, viviradices, propagines, nonne ea efficiunt, ut quemvis cum admiratione delectent ? Vitis quidem, quæ natura caduca est et, nisi fulta sit, ad terram fertur, eadem, ut se erigat, claviculis suis, quasi manibus, quidquid est nacta complectitur; quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnes partes nimia fundatur. Itaque ineunte vere in iis, quæ relicta sunt, exsistit tanquam ad articulos sarmentorum ea, quæ gemma dicitur, a qua oriens uva sese ostendit, quæ et succo terræ et calore solis augescens, primo est peracerba gustatu, deinde maturatą dulcescit, vestitaque pampinis nec modico tepore caret, et nimios solis defendit ardores. Qua quid potest esse quum fructu lætius, tum adspectu pulchrius? Cujus quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et ipsa natura, delectat: adminiculorum ordines, capitum jugatio, religatio et propagatio vitium sarmentorumque ea, quam dixi, aliorum amputatio,

aliorum immissio. Quid ego irrigationes, quid fossiones agri, repastinationesque proferam, quibus fit multo terra fœcundior? Nec vero segetibus solum, et pratis, et vineis, et arbustis res rusticæ lætæ sunt, sed etiam hortis et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate. Nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agricultura sollertius. Possum persequi multa oblectamenta rerum rusticarum; sed ea ipsa, quæ dixi, fuisse sentio longiora. Ignoscetis autem. Nam et studio rerum rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior; ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.

15. Pleasures of Science.

Quid porro aut præclarum putet in rebus humanis, qui hæc deorum regna perspexerit? aut diuturnum, qui cognoverit quid sit æternum? aut gloriosum qui viderit quam parva sit terra, primum universa, deinde ea pars ejus, quam homines incolant; quamque nos in exigua ejus parte adfixi, plurimis ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum nomen volitare et vagari latissime? Agros vero et ædificia et pecudes et immensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis fructus, exiguus usus, incertus dominatus, sæpe etiam teterrimorum hominum immensa possessio. Quam est hic fortunatus putandus, cui soli vere liceat omnia non Quiritium, sed sapientium, jure

pro suis vindicare! nec civili nexo, sed communi lege naturæ, quæ vetat ullam rem esse cujusquam, nisi ejus qui tractare et uti sciat: qui imperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis, rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non præmiorum aut gloriæ causa appetendos putet: qui denique, ut Africanum avum meum scribit Cato solitum esse dicere, possit idem de se prædicare, nunquam se plus agere, quam nihil quum ageret; nunquam minus solum esse, quam quum solus esset. Quis enim putare vere potest plus egisse Dionysium tum quum omnia moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam ejus civem Archimedem, quum istam sphæram, nihil quum agere videretur, effecerit? Quis autem non magis solos esse, qui in foro turbaque, quicum colloqui libeat, non habeant, quam qui nullo arbitro vel secum ipsi loquantur, vel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint, quum eorum inventis scriptisque se oblectent? Quis vero divitiorem quemquam putet, quam eum cui nihil desit, quod quidem natura desideret? aut potentiorem quam illum, qui omnia quæ expetat, consequatur? aut beatiorem quam qui sit omni perturbatione animi liberatus? aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quæ secum, ut aiunt, vel e naufragio possit efferre. Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse præstantius, quam despicientem omnia humana, et inferiora sapientia ducentem, nihil unquam nisi sempiternum et divinum animo volutare? cui

persuasum sit, appellari ceteros homines, esse solos eos, qui essent politi propriis humanitatis artibus? Ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans esse videatur; quem quum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum, animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas; quas ut vidisset, exclamavisse ut bono essent animo; videre enim se hominum vestigia: quæ videlicet ille non ex agri consitura, quam cernebat, sed ex doctrinæ indiciis interpretabatur. Quam ob rem, semper mihi et doctrina et eruditi homines et ista studia placuerunt.

16. Study of Nature.

Explicatione naturæ utimur, non ob duas modo causas, quod Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus; sed etiam modestiam quandam cognitio rerum cœlestium affert iis, qui videant, quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi, deorum opera et facta cernentibus; justitiam etiam, quum cognitum habeas, quod sit summi rectoris et domini numen, quod consilium, quæ voluntas: cujus ad naturam apta ratio, vera illa et summa lex a philosophis dicitur. Inest in eadem explicatione naturæ insatiabilis quædam e cognoscendis rebus voluptas; in qua una, confectis rebus necessariis, vacui negotiis, honeste ac liberaliter possumus vivere.

17. Some Wonderful Phenomena.

Sanguinem pluisse senatui nuntiatum est: atratum etiam fluvium fluxisse sanguine; deorum sudasse simulacra. Num censes, his nuntiis Thalen aut Anaxagoram aut quemquam physicum crediturum fuisse? Nec enim sanguis nec sudor, nisi e corpore, est: sed et decoloratio quædam ex aliqua contagione terrena maxime potest sanguini similis esse, et humor allapsus extrinsecus, ut in tectoriis videmus austro, sudorem imitari. Atque hæc in bello plura et majora videntur timentibus: eadem non tam animadvertuntur

in pace.

Accedit illud etiam, quod in metu et periculo quum creduntur facilius, tum finguntur impunius. Nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus. Ante vero Marsicum bellum, quod clypeos Lanuvii mures rosissent, maximum id portentum haruspices esse dixerunt. Quasi vero quidquam intersit, mures, diem noctem aliquid rodentes, scuta an cribra corroserint. Nam si ista sequimur, quod Platonis Politiam nuper apud me mures corroserunt, de republica debui pertimescere : aut, si Epicuri de voluptate liber rosus esset, putarem, annonam in macello cariorem fore. An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur? quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quidquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est; ut

« IndietroContinua »