Immagini della pagina
PDF
ePub

speravissem, tum per me existimare cœpi ex iis judiciis, quæ de eo feceram, cognitis. Ejus libertum Apollonium jam tum equidem, quum ille viveret, et magni faciebam et probabam. Erat enim et studiosus Crassi et ad ejus optima studia vehementer aptus: itaque ab eo admodum diligebatur. Post mortem autem Crassi eo mihi etiam dignior visus est, quem in fidem atque amicitiam meam reciperem, quod eos a se observandos et colendos putabat, quos ille dilexisset, et quibus carus fuisset. Itaque et ad me in Siciliam venit, multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides ejus et prudentia: et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit. Quod cum speraret, te quoque ita existimare, in Hispaniam ad te, maxime ille quidem suo consilio, sed etiam me auctore, est profectus. Cui ego commendationem non sum pollicitus; non quin eam valituram apud te arbitrarer, sed neque mihi egere commendatione videbatur, qui et in bello tecum fuisset, et propter memoriam Crassi de tuis unus esset : et si uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posse. Testimonium mei de eo judicii, quod et ipse magni æstimabat, et ego apud te valere eram expertus, ei libenter dedi. Doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, idque a puero. Nam domi meæ cum Diodoto Stoico, homine, meo judicio, eruditissimo, multum a puero fuit. Nunc autem, incensus studio rerum tuarum, eas litteris Græcis mandare cupit. Posse arbitror: valet inge

I

nio; habet usum jam pridem in eo genere studii litterarumque versatur: satisfacere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. Habes opinionis meæ testimonium sed tu hoc facilius multo, pro tua singulari prudentia, judicabis. Et tamen, quod negaveram, commendo tibi eum. Quidquid ei commodaveris, erit id majorem in modum gratum.

9. Cicero Attico S.

Crebras expectationes nobis tui commoves. Nuper quidem, quum jam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem rejecti sumus. Nunc vero censes: quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus, quod scribis. Obieris Quinti fratris comitia; nos longo intervallo viseris; Acutilianam controversiam transegeris. Quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est, et ornamentum Academiæ proprium meæ, quod et Hermes commune omnium, et Minerva singulare est insigne ejus gymnasii: quare velim, ut scribis cæteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. Quæ mihi antea signa misisti, ea nondum vidi: in Formiano sunt ; quo ego nunc proficisci cogitabam: illa omnia in Tuscuranum deportabo. Caietam, si quando abundare cœpero, ornabo. Libros tuos conserva; et noli desperare, eos me meos facere posse: quod si assequor, supero Crassum divitiis, atque omnium vicos, et prata con

temno.

10. Cicero Attico S.

Quantum dolorem acceperim, et quanto fructu sim privatus et forensi et domestico, Lucii fratris nostri morte, pro nostra consuetudine, tu existimare potes. Nam mihi omnia, quæ jucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt, ex illo accidebant: quare non dubito, quin tibi quoque id molestum sit, quum et meo dolore moveare; et ipse omni virtute, officioque ornatissimum, tuique et sua sponte et meo sermone amantem, affinem amicumque amiseris. Quod ad me scribis de sorore tua; testis erit tibi ipsa, quantæ mihi curæ fuerit, ut Quinti fratris animus in eam esset is, qui esse deberet. Quem quum esse offensiorem arbitrarer, eas literas ad eum misi, quibus et placarem ut fratrem, et monerem ut minorem et objurgarem ut errantem. Itaque ex iis, quæ postea sæpe ab eo ad me scripta sunt, confido ita esse omnia, ut et oporteat, et velimus. De literarum missione sine causa abs te accusor: nunquam enim a Pomponia nostra certior sum factus, esse, cui literas dare possem. Porro autem neque mihi accidit, ut haberem qui in Epirum proficisceretur : neque dum te Athenis esse audiebamus. Epiroticam emtionem guadeo tibi placere. Quæ tibi mandavi, et quæ tu intelligas convenire nostro Tusculano, velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris. Nam nos ex omnibus molestiis et laboribüs uno illo in loco conquiescimus, quo fratrem quotidie expectamus. Terentia magnos articulorum dolores habet, et te, et sororem tuam, et matrem maxime diligit, salutemque

tibi plurimam adscribit, et Tulliola, deliciæ nostræ. Cura ut valeas, et nos ames; et tibi persuadeas, te a me fraterne amari.

11. Cicero Attico S.

Apud matrem recte est, eaque nobis curæ est. Tu, velim, ea, quæ nobis emisse et parasse scribis, des operam, ut quam primum habeamus: et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quemadmodum bibliothecam nobis conficere possis. Omnem spem delectationis nostræ, quam, quum in otium venerimus, habere volumus, in tua humanitate positam habemus.

12. Cicero Attico S.

Nimium raro nobis abs te literæ afferuntur: quum et multo tu facilius reperias, qui Romam proficiscantur, quam ego, qui Athenas: et certius tibi sit, me esse Romæ, quam mihi, te Athenis. Itaque propter hanc dubitationem meam brevior hæc ipsa epistola est: quod, quum incertus essem, ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire. Signa Megarica, et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. Quidquid ejusdem generis habebis, dignum Academia tibi quod videbitur, ne dubitaris mittere, et arcæ nostræ confidito. Genus hoc est voluptatis meæ: quæ yuuvaowon maxime sunt, ea quæro. Lentulus naves suas pollicetur. Peto abs te, ut hæc cures, diligenter.

13. M. T. C. Attico S.

Vestorius noster me per litteras fecit certiorem, te Roma a. d. VI. Id. Mai. putare profectum esse, tardius quam dixerat, quod minus valuisses. Si jam melius vales, vehementer gaudeo. Velim domum ad tuos scribas, ut mihi tui libri pateant, non secus ac si ipse adesses, quum cæteri tum Varronis. Est enim mihi utendum quibusdam rebus ex iis libris ad eos, quod in manibus habeo, quos, ut spero, tibi valde probabo. Tu velim, si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre, deinde a C. Cæsare, et si quid forte de comitiis, de republica (soles enim tu hæc festive odorari) scribas ad me ; si nihil habebis, tamen scribas aliquid. Nunquam enim mihi tua epistola aut intempestiva aut loquax visa est. Maxime autem rogo, rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quamprimum revisas. Dionysium jube salvere. Cura, ut valeas.

14. Ser. Sulpicius M. Ciceroni S. D.

Etsi scio, non jucundissimum nuntium me vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere. A. d. X. Kal. Jun. quum ab Epidauro Piræeum navi advectus essem, ibi Marcel lum, collegam nostrum, conveni, eumque diem ibi consumsi, ut cum eo essem. Postero die, quum ab eo digressus essem, eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem, reliquamque jurisdictionem absolverem : ille, uti

« IndietroContinua »