Immagini della pagina
PDF
ePub

(b.) Poeta divinus Sophocles, quum ex æde Herculis patera aurea gravis surrepta esset, in somnis vidit ipsum deum dicentem, qui id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi idem sæpius, ascendit in Areopagum: detulit reum. Areopagitæ comprehendi jubent eum, qui a Sophocle erat nominatus. Is, quæstione adhibita, confessus est pateramque rettulit. Quo facto, fanum illud Indicis Herculis nominatum est.

10. Themistocles.

(a.) Memoriam in Themistocle fuisse singularem ferunt, ita ut, quæcunque audierat vel viderat, in ea hærerent. Itaque quum ei Simonides, an quis alius, artem memoriæ polliceretur, quæ tum primum proferebatur: Oblivionis, inquit, mallem. Nam memini etiam, quæ nolo: oblivisci non possum, quæ volo.

(b.) Apud Græcos fertur incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themistocles; ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur, eique artem memoriæ, quæ tum primum proferebatur, pollicitus esse se traditurum. Quum ille quæsisset, quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse, gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci, quæ vellet, quam si meminisse, docuisset. Videsne, quæ vis in homine acerrimi ingenii, quam potens et quanta mens fuerit, qui ita responderit, ut intelligere possimus, nihil ex

illius animo, quod semel esset infusum, unquam effluere potuisse.

Quis

(c.) Quis clarior in Græcia Themistocle? potentior? Qui quum imperator bello Persico servitute Græciam liberasset, propterque invidiam in exsilium missus esset: ingratæ patriæ injuriam non tulit, quam ferre debuit. Fecit idem, quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus.

11. Themistocles and Aristides.

Themistocles post victoriam ejus belli, quod cum Persis fuit, dixit in concione, se habere consilium reipublicæ salutare, sed id sciri non opus esse. Postulavit, ut aliquem populus daret, quocum communicaret. Datus est Aristides. Huic ille: classem Lacedæmoniorum, quæ subducta esset ad Gytheum (portum), clam incendi posse; quo facto frangi Lacedæmoniorum opes necesse esset. Quod Aristides quum audisset, in concionem magna exspectatione venit, dixitque, perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt, totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt.

12. Cyrus and Lysander.

Socrates narrat in Xenophontis Economico, Cyrum minorem, regem Persarum, præstantem ingenio atque

imperii gloria, quum Lysander Lacedæmonius, vir summæ virtutis, venisset ad eum Sardis, eique dona a sociis attulisset; et ceteris in rebus comem erga Lysandrum atque humanum fuisse, et ei quendam conseptum agrum, diligenter consitum, ostendisse. Quum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum, et directos in quincuncem ordines, et humum subactam atque puram, et suavitatem odorum, qui afflarentur e floribus: tum dixisse, mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam ejus, a quo essent illa dimensa atque descripta: et ei Cyrum respondisse: Atqui ergo omnia ista sum dimensus; mei sunt ordines, mea descriptio, multæ etiam istarum arborum mea manu sunt satæ. Tum Lysandrum intuentem ejus purpuram, et nitorem corporis, ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse: Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuæ fortuna conjuncta est.

(a.)

13. Socrates.

Socrates, quum esset ex eo quæsitum, Archelaum, Perdiccæ filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret ? Haud scio, inquit: nunquam enim cum eo collocutus sum. Ain, tu? an tu aliter id scire non potes? Nullo modo. Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere, beatusne sit? An ego possum, quum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus? Quid? tu in eo sitam vitam beatam putas? Ita prorsus existimo,

bonos, beatos: improbos, miseros. Miser ergo Archelaus? Certe, si injustus.

(b.) Idem quum de immortalitate animorum disputavisset, et jam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quemadmodum sepeliri vellet: Multum vero, inquit, operam, amici, frustra consumpsi. Critoni enim nostro non persuasi, me hinc avolaturum, neque quidquam mei relicturum. Verumtamen, Crito, si me assequi potueris, aut sicubi nactus eris, ut tibi videbitur, sepelito. Sed, mihi crede, nemo me vestrum, quum hinc excessero, consequetur.

(c.) Socrates, in pompa quum magna vis auri argentique ferretur: Quam multa non desidero ! inquit.

(d.) Socrates, quum rogaretur, cujatem se esse diceret? Mundanum, inquit; totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur.

(e.) Sapientissimus Socrates dicebat, scire se nihil, præter hoc ipsum, quod nihil sciret; reliquos hoc etiam

nescire.

(f.) Socratem ferunt, quum usque ad vesperum

contentius ambularet, quæsitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse, se, quo melius cœnaret, opsonare ambulando famem.

(g.) Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi oc

cupati fuerunt, evocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse: ut de virtutibus et vitiis, omninoque de bonis rebus et malis quæreret: cœlestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret, vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum conferre.

14. Pyrrhus and Fabricius.

Quum rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, quumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente; perfuga ab eo venit in castra Fabricii, eique est pollicitus, si præmium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum, et eum veneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum: idque factum ejus a senatu laudatum est. Atqui si speciem utilitatis, opinionemque quærimus, magnum illud bellum perfuga unus, et gravem adversarium imperii sustulisset: sed magnum dedecus et flagitium, quîcum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.

15. Xerxes.

Xerxes quidem refertus omnibus præmiis donisque fortunæ, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus, præmium proposuit, qui invenisset novam voluptatem. Qua ipsa non fuit contentus: neque

« IndietroContinua »