Immagini della pagina
PDF
ePub

aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Postridie ejus diei, quum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis, P. Postumius, familiaris ejus, ad me venit et mihi nuntiavit, M. Marcellum, collegam nostrum, post cœnæ tempus a P. Magio Cilone, familiari ejus, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite, secundum aurem : sperare tamen, eum vivere posse: Magium se ipsum interfecisse : postea se a Marcello ad me missum esse, qui hæc nuntiaret et rogaret, uti medicos cogerem. Coëgi, et e vestigio eo sum profectus prima luce. Quum non longe a Piræeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum, paullo ante lucem Marcellum diem suum obiisse. Ita vir clarissimus ab homine teterrimo acerbissima morte est affectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui mortem afferret. Ego tamen ad tabernaculum ejus perrexi: inveni duos libertos et pauculos servos: reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum, in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea copia, quæ Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturæ intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam concesserant. Quod proximum fuit, uti, in quo vellemus gymnasio, eum sepeli

remus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum gymnasio Academiæ locum delegimus, ibique eum combussimus, posteaque curavimus, ut iidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita, quæ nostra officia fuerunt, pro collegio et propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei præstitimus. Vale. Data pridie Kal. Jun. Athenis.

15. Ser. Sulpicius M. T. Ciceroni S. D.

Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliæ, filiæ tuæ, sane quam pro eo, ac debui, graviter molesteque tuli, communemque eam calamitatem existimavi: qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem, coramque meum dolorem tibi declarassem. Etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiares, ipsi pari molestia afficiuntur: neque sine lacrymis multis id conari possunt, ut magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere, quam aliis posse suum officium præstare; tamen, quæ in præsentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quod ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias. Quid est, quod tantopere te commoveat tuus dolor intestinus? Cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis erepta esse, quæ hominibus non minus, quam liberi, cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem, honores omnes. Hoc uno incommodo addito,

quid ad dolorem adjungi potuit? Aut, qui non in illis rebus exercitatus animus callere jam debet, atque omnia minoris æstimare? An illius vicem, credo, doles? Quoties in eam cogitationem necesse est et tu veneris—et nos sæpe incidimus-hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare? Quid autem fuit, quod illam hoc tempore ad vivendum magnopere invitare posset? quæ res? quæ spes? quod animi solatium? ut cum aliquo adolescente primario conjuncta ætatem gereret? Licitum est tibi, credo, pro tua dignitate, ex hac juventute generum deligere, cujus fidei liberos tuos te tuto committere putares. An ut ea liberos pareret, quos, quum florentes videret, lætaretur? qui rem a parente traditam per se tenere possent? honores ordinatim petituri essent in republica? in amicorum negotiis libertate sua uterentur ? Quid horum fuit, quod non prius, quam datum est, ademtum sit? At vero malum est, liberos amittere: malum, nisi pejus sit, hæc sufferre et perpeti. Quæ res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi minuere dolorem possit. Ex Asia rediens, quum ab Ægina Megaram versus navigarem, cœpi regiones circumcirca prospicere; post me erat Ægina, ante Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus: quæ oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos jacent. Cœpi egomet mecum sic cogitare: Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum

interiit, aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, quum uno loco tot oppidorum cadavera projecta jaceant? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse, hominem te esse natum ? Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. Modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt; de imperio præterea tanta diminutio facta est; omnes provinciæ conquassatæ sunt: in unius mulierculæ animula si jactura facta est: tanto opere commoveris? quæ si hoc tempore non suum diem obiisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat. Etiam ab hisce tu rebus animum ad cogitationem tuam avoca, atque ea potius reminiscere, quæ digna persona tua sunt illam, quamdiu ei opus fuerit, vixisse; una cum republica fuisse; te patrem suum prætorem, consulem, augurem, vidisse; adolescentibus primariis nuptam fuisse; omnibus bonis prope perfunctam esse; quum respublica occideret, viva excessisse. Quid est, quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis? Denique noli oblivisci, Ciceronem te esse, et eum, qui aliis consueveris præcipere et dare consilium; neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur se tenere medicinæ scientiam, ipsi se curare non possunt; sed potius, quæ aliis præcipere soles, ea tute tibi subjice, atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. Hoc te exspectare tempus, tibi turpe est, ac non ei rei sapientia tua te occurrere. Quodsi quis

etiam inferis sensus est: qui illius in te amor fuit pietasque in omnes suos, hoc certe illa te facere non vult. Da hoc illi mortuæ, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore mœrent; da patriæ, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere, ut quisquam te putet non tam filiam, quam reipublicæ tempora et aliorum victoriam, lugere. Plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiæ tuæ diffidere. Quare si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi. Vidimus aliquoties secundam pulcherrime te ferre fortunam, magnamque ex ea re te laudem adipisci. Fac aliquando intelligamus, adversam quoque te æque ferre posse, neque id majus, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus hæc una tibi videatur deesse. Quod ad me attinet, quum te tranquilliore animo esse cognoro, de iis rebus, quæ hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. Vale.

16. M. T. C. S. D. Ser. Sulpicio.

Ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses. Quantum enim præsens me adjuvare potueris, et consolando et prope æque dolendo, facile ex eo intelligo, quod litteris lectis aliquantum acquievi. Nam et ea scripsisti, quæ levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus omni

« IndietroContinua »