Eclogæ Ciceronianæ, ed. by A. Allen

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 116 - Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est, vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur, vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Pagina 92 - Coepi egomet mecum sic cogitare: 'Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?
Pagina 63 - ... 0 vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
Pagina 8 - Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et...
Pagina 120 - Romanis nee ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos saevire; nam ex constitutione sacratissimi imperatoris Antonini, qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum servum occiderit.
Pagina 37 - Minervae. in hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac 119 mole lapidum diiunctus esset a mari.
Pagina 62 - Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra, Curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus.
Pagina 119 - ... in potestate dominorum sunt. 1 In potestate itaque dominorum sunt servi, quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necis'que potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur, id do•2 mino adquiritur.
Pagina 121 - Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt; quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri iubeat.
Pagina 21 - Emit homo cupidus et locuples tanti quanti Pythius voluit, et emit instructos Nomina facit, negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse mature, scalmum nullum videt. 25 Quaerit ex proximo vicino num feriae quaedam piscatorum essent. quod eos nullos videret. 'Nullae. quod sciam,' inquit ille, 'sed hic piscari nulli soient: itaque heri mirabar quid accidisset.

Informazioni bibliografiche