Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LUCRETII CARI

DE

RERUM NATURA

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

In ipso operis principio Venerem invocat, II. Deinde a v. 45. ad v. 159. libros suos de Rerum Natura dedicat Memmio: Epicurum, cujus rationes sequitur, laudat; ab illius doctrina impietatis invidiam amolitur, et hujus et sequentium librorum argumenta breviter proponit. III. Tum rem ipsam aggreditur, docetque a v. 160. ad v. 265. ex Nihilo nihil fieri, et in Nihilum nihil reverti posse. IV. a v. 265. ad v. 329. minuta esse quædam Corpora, quæ, licet sub sensum non cadunt, mente tamen possunt concipi, et e quibus Res omnes componuntur. V. His corpusculis a v. 330. ad v. 430. subjungit Vacuum seu Inane spatium : et VI. a v. 430. ad v. 483. probat Nihil esse præter Corpus et Inane; reliqua autem quæ videntur esse ut Pondus, Calor, Paupertas, Bellum, etc. esse tantum Conjuncta vel Eventa, Proprietates seu Accidentia Corporis et Inanis. VII. Docet a v. 483. ad v. 528. Prima corpuscula esse perfecte solida, ideoque a v. 528. ad v. 635. insecabilia esse, minima, (neque enim Corpus in infinitum dividi potest,) et æterna. VIII. Deinde a v. 635. ad v. 712. refutat Heraclitum, qui Ignem, aliosque qui Aërem, Aquam, aut Terram Rerum omnium principium esse statuerunt. IX. Tum a v. 712. ad v. 829. contra Empedoclem demonstrat Res non componi e quatuor Elementis. X. Demum a v. 829. ad v. 919. Anaxagoram refellit. XI. Postremo a v. 919. ad v. 1050. docet Universum esse ex omni parte infinitum, Corpuscula esse numero infinita, et Inane nullis terminis comprehendi posse. XII. Et a v. 1050. ad v. 1110. deridet illos qui existimant esse aliquod Centrum in Universo, quo Gravia omnia deorsum tendant, dum Levia sponte sua sursum ferantur.

ENEADUM genetrix, hominum divûmque voluptas,

Carmen de Rerum Natura scripturus Lucretius, Venerem invocat, lepidam sane venustamque Deam, Ænææ, a quo originem ducebant Romani, matrem; amicam insuper Marti (sic fabulæ) et aliquando nimis immodeste facilem: at cujus illecebris tota rerum natura regi

tur, et cujus virtute, quicquid animale est, generatur; et quæ sola venustatem et leporem largiri possit. Hanc igitur tanquam aptissimam sibi de Rerum Natura scripturo patronam eligit; ab ea petit leporem suis versibus, pacemque Romanis (turbata enim Repub. nec ipse,

B

Alma Venus, cœli subter labentia signa

Quæ mare navigerum, quæ terras frugiferenteis Concelebras; per Te quoniam genus omne animantum 5 Concipitur, visitque exortum lumina solis : Te, Dea, te fugiunt venti, te nubila coeli, Adventumque tuum: tibi suaveis dædala tellus Summittit flores; tibi rident æquora ponti, Placatumque nitet diffuso lumine cœlum. 10 Nam simul ac species patefacta 'st verna diei, Et reserata viget genitabilis aura Favonî; Aëriæ primum volucres te, Diva, tuumque

nec Memmius, cui hoc Carmen scribit, studiis philosophicis vacare potuit) quam illa a suo Marte facile impetraret. Et hac invocatione Physici Poetæ, et Epicurei etiam Philosophi, (quicquid alii sentiant,) partes probe et decore agit; irridet enim dum invocat, et ut raro magis bellam, sic nunquam magis probrosam Veneris et Martis imaginem inveniemus. Nimis autem argute pii videntur isti, qui Poetam Providentia iniquissimum vi quadam, seu potius lusu Numinis coactum esse volunt opem et auxilium a famosissima Dea implorare. Nec minus otiosi, qui Venerem Hortos curâsse observant, ideoque aptissimam fuisse Epicureis, Hortorum incolis, Patronam; aut mysteria nescio quæ sub Venere, Marte, Coelo, etc. latere sentiunt: istæ nugæ sublimi et fastoso Lucretii ingenio improbe conveniunt ; mysteria veterum non minus quam Religionem contempserunt Epicurei: Cic. de Nat. Deor. lib. I. sect. 38. Sed istam sapientiam Nardio, ejusque similibus relinquamus. Abeant etiam Grammatici cum sua Venere Genetrice, nisi existimare velint Lucretium tam Divinum esse, ut Venerem olim a Julio Cæsare isto titulo consecrandam fore conjectaret. Poeta erat Lucretius, ideoque non neglexit leges suæ artis Epicureus, ideoque patriæ superstitioni subdole obsequitur; qui plura quærit, inveniat, et inventis gaudeat.

2. Alma] Sancta, pulchra, Festo. Aliis, læta, fœcunda, grata: ego benigna mallem; vox enim ista exprimit alias omnes virtutes Veneris, quas non minus quam fœcunditatem intuetur Lucretius.

Ibid. Subter labentia] Unam esse vocem contendit Barthius; acute: quasi stellas, æque ac mare et terras variis

animalibus Venus concelebrâsset. Vid. lib. IV. v. 413.

4. Concelebras] Commoves, Nonio. Colis et frequentas, Lambino. Sic Ovid. IV. Metam. v. 45. Clarius vero, reples et exornas varia animantium foetura. Celebris autem apud Antiquiores idem quod frequens, via bona, celebrisque, Cat. de re rustica, l. I. Locus quæritur celebris an desertus? Scriptor ad Herennium, lib, II. Vid. 1. II. v. 345. et l. V. v. 1380. 5. Lumina] Lumine, MSS. frustra.

7. Adventumque] Adventuque, Na. et B. Ad ventumque, Turnebus; curiose nimis: hic enim, Te adventumque tuum, ut Te tuumque initum, v. 12. et 13.

Ibid. Dædala] Dædalam a varietate rerum dictam esse apud Lucretium Terram facile est intelligere, cum Græce dadáλλew significet variare. Festus.

8. Summittit] Effert, producit, procreat; summittere enim est de sub mittere, sic apud Virg. Corpora saltu subjiciunt in equos, i. e. tollunt in equos. Ita tenella arbor, Sub ingenti matris se subjicit umbra; i. e. sese attollit. Item apud Lucr. 1. VI. v. 700. Saxaque subjectare; i. e. in altum extrudere: Vid. etiam l. I. v. 194. l. II. v. 673. l. VI. v. 818. Sic l. I. v. 1032. Summissa gens animantum. Quo in loco pro ingenio moreque suo turpiter errat Interpres Fayus.

9. Placatum] Alii, pacatum, minus bene.

10. Patefacta] Calefacta, B.

11. Genitabilis] Aliis, genitalis, G. Gif. MSS. Sed non tanti est: hoc semel monuisse operæ pretium fuerit, hujus formæ nomina utriusque significationis esse, activæ dico, et passivæ ; ita placabilis qui placat, et placatur; penetrabilis qui penetrat, et penetratur.

Significant initum percussæ corda tua vi:
Inde feræ pecudes persultant pabula læta,
15 Et rapidos tranant amneis; ita capta lepore,
Illecebrisque tuis omnis natura animantum
Te sequitur cupide, quo quamque inducere pergis:
Denique per maria, ac monteis, fluviosque rapaceis,
Frundiferasque domos avium, camposque virenteis,
20 Omnibus incutiens blandum per pectora amorem,
Efficis, ut cupide generatim sæcla propagent.

Quæ quoniam rerum Naturam sola gubernas,
Nec sine te quicquam dias in luminis oras
Exoritur, neque fit lætum, neque amabile quicquam ;
25 Te sociam studeo scribundis versibus esse,
Quos ego de RERUM NATURA pangere conor
Memmiadæ nostro; quem tu, Dea, tempore in omni
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
Quo magis æternum da dictis, Diva, leporem:
30 Effice ut interea fera monera militiaï

Per maria ac terras omneis sopita quiescant. Nam tu sola potes tranquilla pace juvare Mortaleis, quoniam belli fera mœnera Mavors Armipotens regit, in gremium qui sæpe tuum se 35 Rejicit, æterno devinctus volnere amoris ;

13. Initum] Nutum, B. alii, initium : eligat Lector quod magis placet; penes eundem etiam sit, utrum percussæ an perculsæ legi debeat.

16. Hunc versum, quem non agnoscit B. neque plurimi alii MSS. et impressi Codices, e vetere Codice inseruit Marullus et quidni pro genuino reciperemus? Est enim Lucretio dignissimus, et si deleatur iste, turbata subito essent omnia, et obscura.

17. Quo quamque] Quocunque, B. et alii. 20. Incutiens] Observandum in re blanda, suavi, et jucunda usurpari τd incutere: ita et Horatius in Epist. Fornix tibi et uncta popina Incutiunt urbis desiderium. Vid. etiam lib. I. v. 923.

21. Sæcla] Vox Lucretiana; Græci Poetæ pula vocant. Horat. genus ; piscium genus Od. 2. l. I. id autem significat quod vulgus vocat species animalium.

23. Dias] Aerias, diurnas; Dium enim dicitur, inquit Festus, quod sub

Cœlo est, ex quo, sub dio fieri dicimus quod sub Cœlo fit, et non sub tecto: Dius etiam idem ac divinus. Sic 1. II. v. 172. Dux vitæ dia voluptas.

27. Memmiada] Memmius Gemellus, quo cum Athenas olim profectus erat Lucretius, et quo familiariter utebatur: de illo autem plurima videas, Lector, in dissertatione Gifanii de gente Memmia.

28. Ornatum] Ora latum, in vet. Gronovii Cod. Conjecit Salmasius altatum pro exaltato et excelso, ut vivatum idem dixit Lucretius 1. III. v. 410. 557. 680; at vox altata, licet Apollinari Sidonio aliisque sequioris ætatis nota fuit, vix tamen forsan erat Lucretiani ævi.

30. Effice] Et face, F.

Ibid. Monera militiaï] Belli seu militiæ munera; sic monire pro munire, mætuus pro mutuus, cœra pro cura, etc.

35. Rejicit] Reficit, B. et Gif. quasi recreat, minus eleganter.

Ibid. Devinctus] Metaphora paulo durior; tamen dicebant præpeditus do

Atque ita suspiciens tereti cervice reposta
Pascit amore avidos inhians in te, Dea, visus;
Eque tuo pendet resupini spiritus ore.

Hunc tu, Diva, tuo recubantem corpore sancto 40 Circumfusa super, suaveis ex ore loquelas

Funde, petens placidam Romanis, Incluta, pacem.
Nam neque nos agere hoc patriaï tempore iniquo
Possumus æquo animo: neque Memmî clara propago
Talibus in rebus communi de'sse saluti.

45 Quod superest, vacuas aureis mihi Memmiada, et te
Semotum a curis adhibe veram ad rationem ;
Nec mea dona tibi studio disposta fideli,
Intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
Nam tibi de summa Coeli ratione, Deûmque,
50 Disserere incipiam, et rerum primordia pandam ;
Unde omneis Natura creet res, auctet, alatque :
Quove eadem rursum Natura perempta resolvat :
Quæ nos Materiem, et Genitalia Corpora rebus
Reddunda in ratione vocare, et Semina rerum
55 Appellare suëmus, et hæc eadem usurpare
Corpora Prima, quod ex illis sunt omnia primis.

lore, et Κολληθεὶς ἀνίαις, Callimachus.
Et Furius Bibaculus, Ille gravi subito
devinctus vulnere habenas misit. Alii,

devictus.

36. Suspiciens] Alii, suspirans. Sed placet suspiciens. Vox enim ista bellæ huic imagini optime convenit: nullam vero tabulam, uti sentit Faber, respexit Lucretius; quid enim tabula opus, ubi vividum est, quod res optime pingeret, ingenium? Amo etiam verecundiam, et utinam in Fabro inveniri possit: non paulo modestior est Poeta, quam Interpres; nulla enim vera res hic agitur, nulla μeɣáλa uvoтhpia. Illa interpretatio quam apposui non minus fida est, quam modesta. MSS. suscipiens.

41. Incluta] Nobilis, clara, Festus. Raro apud Latinos Scriptores dii vocantur Incluti, aliquando tamen ; sic Ennius lib. III. Annalium apud Nonium, Olim de Coelo lævum dedit inclutu' signum. 45. Memmiada] Memmius, Gif. frustra. His vero 12. v. Memmio suo, quem attentum sibi et aliis curis vacuum optat, futuræ disputationis argumentum aperit, docetque se disputaturum de Cœli et

Deorum natura, et de primis rerum principiis e quibus res omnes fiunt, et in qua iterum resolvuntur; quod enim ad Deos attinet, illi beato otio fruuntur ab omni cura et negotio semoti. Posteriores autem hos sex versus versui 44. subjungit B. non vero agnoscunt quidam vet. Cod. et sane abesse possunt, infra autem loco magis apto legentur. Tamen et hic non abs re locum habeant per occupationem, ut vocant Magistri; quasi dicat Lucretius, ex primis corporibus omnia fiunt, nam Dii quidem, contra quam sensit Philosophorum vulgus, Naturam rerum nec fecere, nec cu

rant.

49. Ratione] Alii, regione Deúmque : supplet Nardius, domicilio. Utrumque imperite; non enim de Cœli ac Deorum regione, sed natura Poeta disputat.

52. Eadem perempta] Eas ipsas res peremptas; mutavit autem orationem, ut alibi, cum enim genus humanum scripsisset, mox addit eos. Hoc etiam Lucretio familiare. Alii, eadem perempta, nempe Natura, supple seipsam, resolvat: imperite.

Omnis enim per se Divûm natura necesse 'st
Immortali ævo summa cum pace fruatur,
Semota ab nostris rebus, sejunctaque longe;
60 Nam privata dolore omni, privata periclis,
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira.
Humana ante oculos fœde cum vita jaceret
In terris oppressa gravi sub Relligione,
65 Quæ caput a cœli regionibus ostendebat,
Horribili super aspectu mortalibus instans;
Primum GRAÏUS homo mortaleis tollere contra
Est oculos ausus, primusque obsistere contra:
Quem nec fama Deûm, nec fulmina, nec minitanti
70 Murmure compressit Cœlum, sed eo magis acrem
Virtutem irritât animi, confringere ut arcta
Naturæ primus portarum claustra cupiret.
Ergo vivida vis animi pervicit, et extra
Processit longe flammantia moenia Mundi;

75 Atque Omne immensum peragravit mente animoque :

63. Humana, etc.] Qui ingenium cum Cicerone in Lucretio desiderant, hanc imaginem contemplentur, et si pulchriorem monstrare possint id mihi facient quod est gratissimum. Ut misere enim sordideque jacent humiles isti Religione oppressi homines, et quam horrendo ore Dominus ille metus desuper minatur! Credes visum præsentem Dæmonem flagella intentare. His positis, Epicuri (Atheniensis et Neoclis filii) laudes aggreditur, qui primus his omnibus terroribus se intrepidum opposuit, et acri vi mentis extra hujus Mundi limites in Omne infinitum delatus, totius Naturæ potestatem penitus perspexit, docuitque omnes res fieri sine cura et opera Deorum, ideoque omnem religionem funditus sustulit, ut docet Cicero, lib. I. de Nat. Deor. Quid est enim cur ab hominibus colendos dicas, cum Dii non modo homines non colant, sed omnino nihil curent, nihil agant? Otio autem suo abutuntur, ut Gassendus, Faber, aliique, qui Epicuri librum πepì dσióτntos, ejus Sectæ pietatem erga Deos, et Religionem pro superstitione tantum, metuque Deorum inani a Lucretio hoc loco positam esse crepant; quasi Poeta non omnem de Providentia opinionem sus

tulit, aut ille esset superstitiosus qui Deum aliquid agere, aut humana curare existimaret.

67. Tollere] Tendere, Nonius; et hanc lectionem sequitur Lambinus: tendere oculos autem dixit pro contendere: est autem longe plus oculos contendere quam tollere; illud enim significat contenta acie aliquid intueri; sic infra eodem libro, Nulla potest oculorum acies contenta tueri, 1. IV. v. 801. nisi se contendit acute: at tollere omnes et impressi et MSS. Codd. probant.

71. Irritat] Pro irritavit, sic educât apud Terentium, fumát apud Virgilium, manát apud Ennium: disturbat apud Lucretium, lib. VI. v. 586. Similiter enarrâmus et festinámus apud Plautum. Istiusmodi vero Voces quæ syncopen patiuntur, ultimam habent circumflexam, ut notat Priscianus, ideoque longam.

72. Cupiret] Pro cuperet. Notant Nonius et Priscianus, quarta enim et tertia olim a se invicem non ita sejunctæ erant et secretæ, quin utrique essent multa communia: sic parire pro parere apud Ennium.

75. Omne] Tò râv. Omnia maluit dicere Cicero, lib. de Univ. Verum ipse etiam hanc vocem aliquando usurpavit,

« IndietroContinua »