Immagini della pagina
PDF
ePub

Viteis Autumno fundi sudante videmus:

Si non, certa suo quia tempore Semina rerum
Cum confluxerunt, patefit quodcunque creatur,
Dum tempestates adsunt, et vivida tellus
180 Tuto res teneras effert in luminis oras?

Quod si de Nihilo fierent, subito exorerentur
Incerto spatio, atque alienis partibus anni:
Quippe ubi nulla forent primordia, quæ genitali
Concilio possent arceri tempore iniquo.

185 Nec porro Augendis rebus Spatio foret usus
Seminis ad coitum, e Nihilo si crescere possent.
Nam fierent juvenes subito ex infantibu' parvis;
E terraque exorta repente arbusta salirent.
Quorum nil fieri manifestum 'st, omnia quando
190 Paullatim crescunt (ut par est) Semine certo,
Crescendoque genus servant: ut noscere possis
Quæque sua de Materia grandescere, alique.
Huc accedit, uti sine certis imbribus anni

ducerentur, si ad illorum originem materia nihil conferat, cum non major sit in una tempestate quam in alia dispositio, ut ex Nihilo quicquam procreetur?

176. Viteis] Uvas, Cod. Florentinus. Ibid. Sudante] Suadente, G. Lambinus, et alii ex MSS. i. e. impellente vel sollicitante: hæc etiam vox Fabro placet. Salmasius legit sua dante. Ver sua dat cum det rosas, Calor frumenta, Autumnus uvas. Sed quidni sudante retinerem? Humido viz. et udo, vel sudores eliciente, non enim dura est nec incommoda translatio.

180. Oras] Auras mavult Faber, sic infra aëris in teneras auras: sic Græci μαλακὰς αὔρας· ubi vero luminis auras inveniet? ideoque non sollicitanda lectio.

184. Concilio genitali] Concilium genitale, congressus Corporum primorum ad gignendum valens. Concilium a cogendo, unde apud Fullonem vestimentum dum cogitur conciliari dicitur: Varro, lib. V. Concilium nominis apud Tertullian. de pallio, est compositio nominis e duabus vocibus; et vetus Scholiastes in primam Sat. Juvenalis v. 116. inquit, Ciconia quæ contra templum Concordiæ ex concilio (ita enim leg. non consilio) rostri sonitum facit.

185. Nec porro, etc.] Tertium proponit argumentum v. 8. ex Naturali rerum incremento ductum, si enim e Nihilo res fierent, quidni etiam e Nihilo augerentur? Ideoque tempore non opus esset ut ad summum ætatis florem, justamque magnitudinem pervenirent, uno saltem momento punctoque temporis tenellus Infans robustus Juvenis evaderet, etc. ideo enim tarde et paulatim Res crescunt, quia ex certa Materia certisque Principiis augentur, quæ momento temporis nec congregari, nec disponi, nec conjungi possunt. Porro autem cum ex certo semine res augeantur, e certo etiam semine nascantur necesse est.

Ibid. Spatio usus] i. e. Spatio opus, sic 1. I. v. 220. Nulla vi foret usus enim. Virgilius VIII. Æneid. Nunc viribus usus.

186. E Nihilo si] Si e nilo, M. V. 191. Crescendoque] Crescentesque, V. viz. Res: nec insolens lectio, etsi Omnia præcedat.

193. Huc accedit] Quartum proponit v. 7. argumentum ex alimenti necessitate deductum, idque etiam non minus firmum et validum, quam cætera; cum enim nisi cadant imbres nihil e Terra surgat, cum animalia alimento privata nec propagare genus suum possunt, nec

Lætificos nequeat fœtus summittere tellus; 195 Nec porro secreta cibo natura animantum Propagare genus possit, vitamque tueri: Ut potius multis communia Corpora rebus Multa putes esse, ut verbis Elementa videmus, Quam sine Principiis ullam rem existere posse.

200

Denique, cur Homines tantos natura parare
Non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
Transire, et magnos manibus divellere monteis,
Multaque vivendo vitalia vincere sæcla:

Si non Materies quia rebus reddita certa 'st
205 Gignundis, e qua constat quid possit oriri?
NIL igitur fieri de NILO posse fatendum 'st:
Semine quando opus est rebus, quo quæque creatæ
Aëris in teneras possint proferrier auras.

Postremo, quoniam Incultis præstare videmus 210 Culta loca, et manibus meliores reddere fœtus; Esse videlicet in terris Primordia rerum,

Quæ nos, fœcundas vertentes vomere glebas,
Terraïque solum subigentes, cimus ad ortus.

vivere, quis tam ineptus est qui credat Animalia vel fruges e Nihilo produci, cum videat Materiam et producendis et alendis rebus omnibus esse necessariam? Imo potius concludendum est, semina esse quædam e quibus res, ut voces e literis, componantur.

200. Denique cur, etc.] Rursus v. 9. arguit e Rerum naturalium definita magnitudine et duratione. Si enim e Nihilo Homines v. g. producerentur, unde constanter tam pusilli et imbelles? Unde brevis vita, cæteraque humani generis et incommoda et vitia? Jam vero e certis seminibus certaque materia nasci Homines admittas, et hæc omnia necessaria plane erunt, et explicatu facilia.

201. Pontum per vada] Salmasius legit pontu, i. e. ÓVTOV, ut idem Lucretius pelage, i. e. Teλάyn dixit lib. V. v. 36. et 1. VI. v. 619. at rectius Faber, noli hunc locum ita interpretari quasi dixisset per ponti vada. Quod enim Salmasius hunc versum depravatum judicavit, non ideo facilius crediderim.

203. Vincere] Vivere, Fayus: vox nihili.

209. Postremo, etc.] Observaverat Poeta Fruges, Arbores, Floresque, etc. humana industria meliores et lætiores fieri, indeque v. his 7. arguit hæc omnia e latentibus quibusdam seminibus oriri. Quid enim prodesset labor si e Nihilo producerentur? Vanus profecto esset, irritusque; et nihil ille ageret, qui Nihil coleret: imo nihil impedit quin fruges e Nihilo productas sponte sua quotannis meliores et lætiores nasci videremus.

210. Reddere] Reddier, Gif. et Pa. ex conjectura. Reddi, Lambinus. Docetque Legendum ita esse libris omnibus reclamantibus: reddere autem quod est in omnibus libris ferri non posse. Dum vero innocenti immeritæque voci irascatur, veterem, quam omnes libri assignant, sedem possideat reddere. Aliqui libri dicier: Pareus.

211. Esse videlicet] Sic sæpe Ennius, Plaut. et Tert. et Salust. Scilicet futurum, videlicet in Terra reperiri, etc. neque enim quod aliquando putavit Lambinus repeti debet and Koivov fatendum Vid. lib. II. v. 468.

est.

213. Terraïque solum] Terram. Festus Pompeius solum Terram. Ennius,

Quod si nulla forent, nostro sine quæque labore 215 Sponte sua multo fieri meliora videres.

Huc accedit, uti quicque in sua Corpora rursum
Dissolvat Natura, neque ad Nihilum interimat res.

Nam, si quid mortale e cunctis partibus esset,
Ex oculis res quæque repente erepta periret;
220 Nulla vi foret usus enim, quæ partibus ejus
Discidium parere, et nexus exsolvere posset.
At nunc, æterno quia constant Semine quæque,
Donec vis obiit, quæ res diverberet ictu,
Aut intus penetret per inania, dissolvatque,
225 Nullius exitium patitur Natura videri.

Præterea, quæcunque vetustate amovet ætas,
Si penitus perimit consumens Materiem omnem,
Unde animale genus generatim in lumina vitæ
Redducit Venus? aut redductum dædala tellus

lib. III. Tarquinio dedit Imperium, simulet sola Regni, Et alibi, Sed sola Terrarum postquam permensa parumper.

216. Huc accedit, etc.] Hactenus demonstravit Lucretius Nihil e Nihilo fieri: his autem v. 2. alterum proponit, quod ex priori sequitur, effatum, Nihil in Nihilum reduci.

Ibid. Quicque] Quæque, Gif. Pa. alii.

218. Nam, si, etc.] Effatum modo propositum primo probat v. 8. ex communi resolutione rerum; si enim Res in Nihilum interirent, aut mortales essent e cunctis partibus, nulla esset vis necessaria, ut unaquæque dissolvatur: sed ut sine ulla vi aut conamine aliarum rerum subito nata apparet, sic sine ulla vi aut conamine aliarum rerum unaquæque res, non dissolutione partium, interiret; sed nostris oculis subducta repente evanesceret ideo enim vi opus est ut res unaquæque dissolvatur, quia constat ex seminibus quæ dissolutioni supersunt. Hujus argumenti ne minimam partem intellexit Fayus.

220. Enim] Ei, Gif. viz. Natura. Hanc lectionem tuetur Pareus: Lambinus, Faber, aliique rejiciunt: et tantos Authores tuto sequi potuit Fayus, si tacere voluisset: hæc autem iste. Aliis, usus ei sup. Natura: mihi minus arridet, alias enim non rei cujusque sed Nature partibus discidium pareretur. Ingenium hominis! quasi ejus non

æque respiceret rem quamque si ei, ac si enim admittatur.

221. Et] At, Gif. quid autem sibi velit, aliis relinquo.

222. At nunc] Quod nunc, Gif. Pa. C. alii, omnesque MSS. i. e. nunc autem. Ibid. Constant] Constat, Gif.

223. Obiit] Obeat, P. Na. D. sed obiit veteres MSS. Cod.

226. Præterea, etc.] Secundum argumentum quo probatur Nihil in Nihilum reverti breviter proponit Epicurus in Epist. ad Herodotum, ei èp0eípeto dè Tò ἀφανιζόμενον εἰς τὸ μὴ ὂν, πάντα ἂν ἀπολώλει τὰ πράγματα, οὐκ ὄντων τῶν eis à dieλveTo. Fusius vero Poeta, et fortius. Olim probaverat Nihil de Nihilo fieri, et inde jam demonstrat Nihil in Nihilum reduci. Animalia enim quotidie pereunt, et nascuntur, fontes aquas, e quibus mare fluminaque constant, perpetuo subministrant, etc. Unde vero hæc omnia, nisi quædam essent immortalia semina, quæ dissolutioni Corporum superessent e quibus renovarentur ? Quis enim tam insanus quin concederet materiam aliquando interitui obnoxiam, in tam infinita annorum serie quæ ab initio rerum fluxit, debere penitus consumi, ita ut nihil omnino superesset e quo res quotidie pereuntes reparari possint?

228. Generatim] Generatum, Gif. et quidam MSS. ut fatetur Lambinus. 229. Redducit] Educit, D. Na. vitiose.

230 Unde alit, atque auget, generatim pabula præbens?
Unde mare ingenui fontes, externaque longe
Flumina suppeditant? unde æther sidera pascit?
Omnia enim debet, mortali Corpore quæ sunt,
Infinita ætas consumse, anteacta diesque.

235 Quod, si in eo spatio, atque anteacta ætate fuere,
E quibus hæc Rerum consistit Summa refecta;
Immortali sunt natura prædita certe.

Haud igitur possunt ad Nilum quæque reverti. Denique, res omneis eadem vis causaque volgo 240 Conficeret, nisi Materies æterna teneret

Inter se nexas minus aut magis endopedite;
Tactus enim lethi satis esset causa profecto;
Quippe, ubi nulla forent æterno Corpore, eorum
Contextum vis deberet dissolvere quæque.
245 At nunc, inter se quia nexus principiorum
Dissimiles constant, æternaque materies est,
Incolumi remanent res corpore, dum satis acris
Vis obeat pro textura cujusque reperta.
Haud igitur redit ad Nihilum res ulla, sed omnes
250 Discidio redeunt in corpora materiaï.

etc.

231. Ingenui] Quos Natura, non Ars, Ita ingenuus color, pro nativo, qui nulla arte, nullo pigmento evocatur. Faber. Juvenal. Sat. III. v. 20. Ingenuum violarent marmora tophum.

Ibid. Ingenui] Perennes, Gassend. al. ingeniti.

232. Suppeditant] Lambinus et Pareus, suppetunt, vel parata sunt: rectius autem supplent vel subministrant.

233. Debet] Debeat, Gif. Par.

234. Consumse] Consumpsisse. Sic sumpse pro sumpsisse apud Nævium in Tryphallo. Vid. A. Gellium, lib. II. c. 19. Eodem modo cesse et cresse, pro cessisse et crevisse, divisse pro divisisse apud Horatium. Promisse pro promisisse apud Catullum; atque ita porro.

237. Prædita] Reddita, MSS. 239. Denique, etc.] Deinceps probat v. 12. Res in Nihilum non reverti, quod

[blocks in formation]

cum principia ipsa, si modo in Nihilum revertantur, vel levissimum tactum ferre non valeant? Admittas vero principia quædam æterna esse, et ex dissimilitudine contextus eorum inter se ratio reddenda est, quare non una eademque vis ad omnia dissolvendum sufficiat.

Ibid. Volgo] Vulgo, passim. Sic Cæsar de Bello Civ. lib. I. p. 7. Vulgo ex tectis significabant.

241. Nexas endopedite] Nexu endopedito, Nardius. Nexus endopedita, Gassendus, Gif. Par. cum vet. Codd. Alii, nexus endopeditos: quod placet Lector eligat.

242. Satis esset causa] Tale Latinitatis exemplum vix alibi reperies; ideoque quidam existimant legendum, Tactus enim lethi omnibus esset causa profecto.

243. Eorum] Cum in libris vulgatis multisque MSS. legitur quorum, e duobus MSS. quibus adderem B. Eorum reposuit Lambinus. Quorum, Na. C. Gifan. Par. alii tuentur: penes Lectorem sit.

244. Codices Florentini, dissolvere quenquam, viz. contextum. 247. Res] In, Gassendus.

Postremo, pereunt imbres, ubi eos pater Æther
In gremium matris Terraï præcipitavit :

At nitidæ surgunt fruges, ramique virescunt
Arboribus; crescunt ipsæ, fœtuque gravantur.
255 Hinc alitur porro nostrum genus, atque ferarum :
Hinc lætas urbeis pueris florere videmus,
Frundiferasque novis avibus canere undique sylvas :
Hinc fessæ pecudes pingues per pabula læta
Corpora deponunt; et candens lacteus humor
260 Uberibus manat distentis; hinc nova proles
Artubus infirmis teneras lasciva per herbas
Ludit, lacte mero menteis percussa novellas.
Haud igitur penitus pereunt quæcunque videntur :
Quando alid ex alio reficit Natura, nec ullam
265 Rem gigni patitur, nisi morte adjutam aliena.

Nunc age, res quoniam docui non posse creari
De Nihilo, neque item genitas ad Nil revocari;

251. Postremo, etc.] Quoniam autem Res pleræque sint, quæ dum dissolvuntur, ita ex oculis manibusque evanescunt, ut prorsus perire videri possunt; monet his 15. v. imbres ipsos, qui in terram decidentes maxime evanescunt, non perire, sed materiam suppeditare, unde fruges arboresque augentur, et fructibus onerantur; istis autem frugibus fructibusque homines, feræ, aves vescuntur: ideoque minime credendum est ullam imbrium particulam penitus interire, dum tot tantæque res ex iis reparantur: concludit denique Nihil in Nihilum reverti, cum Natura aliud ex alio reficit, nec aliquid unquam novum producit, quin utitur materia alterius rei olim dissolutæ.

254. Ipsa] Sine cultu humano, sed non sine vi primigenia. Virgil. sæpe in Georg. Lucretius non minus sæpe. Faber: curiose nimis, nec forsan vere.

256. Pueris] Puerúm, B.

258. Fessa] Feræ, quidam MSS. Alii, foetæ non placet.

[ocr errors]

261. Artubus] Artibus, vet. Cod. et Scaurus, Gif.

262. Menteis percussa] Sic ver. 12. Percussæ corda tua vi.

264. Alid] Aliud. Alis pro alius veteres usurpârunt. Gifanius dubitat an alid pro aliud dicitur; hanc vero contumeliam non patitur Lambinus: indig

natur, furit, Catullum et Ausonium in partes vocat, at frustra: jurat denique se alid in duobus MSS. legisse; et hac lectione fruatur.

265. Adjutam] Adjuta, B. Na. Gif. Par. Nec minores sunt de hac, quam de illa altera lectione lites, quas tutius aliquis negligat, quam componat.

266. Nunc age] Jam vero ne frustra disputaret, dum Memmius suus omnibus quæ proposuerat argumentis diffidat, quoniam Principia illa æterna, seminaque rerum per se atque separata in sensum non cadant, sed præ sui exilitate omnem visum, etiam acutissimum longissime fugiant; varia congerit exempla rerum corporearum, quas nemo neget existere, licet videri non possint. Primo Venti, v. 33. cujus vim quicunque per spexerit, ut tollit mare, ut impellit naves, etc. illum corporeum esse, licet particulæ ejus oculis cerni non possunt, fatebitur; idque libentius, si cognoscat Ventum eodem plane modo ferri, et æquali impetu impellere, ac rapida et imbribus aucta flumina, quæ Corporea esse sensus ipsi apertissime demonstrant.

Ibid. Age, res] Alii legunt, Nunc age sis, quoniam docui nil posse creari: age sis, i. e. age si vis.

Ibid. Quoniam] Quando, Gif.

267. Item genitas] Alii, res genitas. Alii, genita ad Nihilum: perinde.

« IndietroContinua »