Immagini della pagina
PDF
ePub

Corporis in Plumbo 'st, tantundem pendere par est;
Corporis officium est quoniam premere omnia deorsum :
Contra autem natura manet sine pondere INANIS.
365 Ergo, quod Magnum 'st æque, Leviusque videtur,
Nimirum plus esse sibi declarat INANIS:

At contra Gravius plus in se CORPORIS esse
Dedicat, et multo VACUI minus intus habere.
Est igitur nimirum id, quod ratione sagaci
370 Quærimus, admistum rebus, quod Inane vocamus.
Illud in his rebus, ne te deducere vero

Possit, quod quidam fingunt, præcurrere cogor:
Cedere Squamigeris latices nitentibus aiunt,
Et liquidas aperire vias; quia post loca Pisces
375 Linquant, quo possint cedentes confluere undæ:
Sic alias quoque res inter se posse moveri,
Et mutare locum; quamvis sint omnia plena:
Scilicet id falsa totum ratione receptum 'st.
Nam, quo Squamigeri poterunt procedere tandem,
380 Ni spatium dederint latices? Concedere porro
Quo poterunt undæ, cum pisces ire nequibunt?
Aut igitur motu privandum 'st corpora quæque;
Aut esse admistum dicendum 'st rebus INANE;
Unde initium primum capiat res quæque movendi.
Postremo, duo de concursu Corpora lata,

385

Lucretio producere, ac aliis corripere.

362. Corporis] Corporum, ut et v. 363. et 367. B. Et pro ista voce pugnat Gifanius ridicula plane ratione; licet enim de principiis Corporum aut Atomis loquatur Lucretius, nihil tamen obstat quo minus Corporis legatur: ut infra, v. 423. Corpus enim per se communis deliquat esse Sensus. Lambinus.

368. Dedicat] Declarat, aut ostendit. Alii, Indicat. Alii, Deliquat, ut v. 423. et lib. III. v. 209. Alii, Delicat. Sic Plaut. in Milite, Ita vero ut tu ipse me dixisse delicas. Nonius, delica. Explana, indica, etc. Sed Dedicat amat Faber de enim affirmat, ut demiror, demagis, valde magis apud Lucilium in Nonio: Festus tamen, demagis pro minus Antiqui dicebant: forsan leg. nimis.

369. Id] Nardius et alii non agnoscunt; at retinendum arbitror.

371. Illud in his rebus, etc.] Quoniam

vero aliqui, inter quos Arist. 1. IV. Phys. vim hujus argumenti eludere conantur, dicendo, Inanis non opus esse ut Corpora moveantur; cum in Pleno Corpora possunt sibi invicem officiose cedere, quoniam Corpus, quodcunque movetur, relinquit spatium ab alio Corpore, quod e suo loco detrudit, occupandum: ut Aqua cedit Piscibus procedere conantibus, locumque quem illi reliquerunt subit: urget Lucretius, Pisces in Aqua sibi viam aperire, locumque post se relinquere non posse, nisi Aqua cedat locum; cedere autem locum Aquam non posse, nisi pateat vacuum spatium a Piscibus relictum. Igitur aut admittendum est Inane Corporibus admistum, aut nihil omnino moveri possit.

381. Quo] Qui, Gifan. versus 279. immemor.

385. Postremo, duo de concursu, etc.] Quinto his v. 7. pugnat argumento, eo

Si cita dissiliant, nempe aër omne necesse 'st,
Inter corpora quod fuvat, possidat INANE.
Is porro, quamvis circum celerantibus auris
Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
390 Complere spatium: nam primum quemque necesse 'st
Occupet ille locum, deinde omnia possideantur.

Quod si forte aliquis, cum Corpora dissiluere,
Tum putat id fieri, quia se condenseat aër,
Errat: nam VACUUM tum fit, quod non fuit ante,
395 Et repletur item, VACUUM quod constitit ante;
Nec tali ratione potest denserier aër;

Nec, si jam posset, sine INANI posset, opinor,
Se ipse in se trahere, et parteis conducere in unum:
Quapropter, quamvis causando multa moreris,
400 Esse in rebus INANE tamen fateare necesse 'st.
Multaque præterea tibi possum commemorando

que satis valido. Si enim duo Corpora plana et lata concurrant, subitoque a se invicem dissiliant, Inane fieret; omnis enim materia ab istis Corporibus ita concurrentibus elideretur. Ideoque spatium quod inter illa dissilientia patet omnis Corporis esset Vacuum quid enim impleret? Aër, an materia subtilis? At quantumvis celerem, quantumvis subtilem fingas materiam, Inane tamen semper relinques, cum Aër ille aut materia subtilis uno eodemque momento totum quod patet spatium occupare et implere non possit.

Ibid. De concursu] Post concursum. Sic Plautus, Non bonus est somnus de prandio. Alii, inter quos Gifanius, legunt concursu, ut et cultu, lib. IV. v. 1276. Plurima enim erant apud Veteres nomina ambiguæ formæ. Sed hunc castigat Lambinus; an jure, alii videant.

Ibid. De concursu] De conjunctione, de commissura, alii.

387. Fuvat] Quasi fuerit. Alii, fiat. Ibid. Possidat] Ita Veteres, pro possideat.

388. Celerantibus] Aliqui, densantibus nullo plane sensu.

est.

390. Complere] Compleri, Gif. perinde

392. Quod si forte aliquis, etc.] Responsionem præoccupat impugnatque Lucretius, v. 9. Hic versus aliquos excidisse, mutilumque esse hunc locum semper judicavi: præclara enim re

sponsio, Vacuum non est, quoniam Aër condensatur. Quis autem intelligat ? Ideoque hunc locum ita censeo supplendum: Cum duo ista Corpora concurrant, inter eorum superficies Aër interceptus condensatur, saltem in superficierum cavitatibus (nulla enim Corpora perfecte plana) latet: cum vero dissiliant ista Corpora, Aër iste interceptus rarefit; spatiumque inter duo ista Corpora dissilientia patens occupat et implet. Urget autem Lucretius, Cum ista duo Corpora separentur, Inane fieri necesse, (quis enim neget cum in aliquibus saltem partibus se invicem tangebant,) et Id Inane iterum ab Aëre repleri; ideoque prius argumentum firmum satis esse et certum; urget insuper, Aërem non omnino condensari, vel si condensetur; ex ista condensatione tamen sequi Inane esse: quoniam absurdum est unam eandemque materiæ molem aliquando majus aliquando minus spatium occupare, nisi Inane esset.

393. Condenseat] Sic Virgil. Æneid. X. Extremi addensent acies. Et Æneid. VII. Agmina densentur campis. Ad quem locum denseo, denses, dici agnoscit Servius.

401. Multaque præterea, etc.] Multa proposuit, non vero omnia argumenta; reliqua autem ex iis, quæ memoraverat, ab ipso Memmio colligenda relinquit: idem enim Philosophis ac Canibus venaticis accidit, cum certa veritatis ves

Argumenta, fidem dictis conradere nostris ;
Verum animo satis hæc vestigia parva sagaci
Sunt, per quæ possis cognoscere cætera Tute:
405 Namque Canes ut montivagæ persæpe feraï
Naribus inveniunt intectas frunde quietes,
Cum semel institerunt vestigia certa viaï:
Sic alid ex alio per te Tute ipse videre
Talibus in rebus poteris, cæcasque latebras
410 Insinuare omneis, et Verum protrahere inde.

Quod, si pigrâris, paullumve abscesseris ab re,
Hoc tibi de plano possum promittere, MEMMI:
Usque adeo largos haustus de fontibu' magni
Lingua meo suavis diti de pectore fundet,
415 Ut verear, ne tarda prius per membra Senectus
Serpat, et in nobis Vitaï claustra resolvat,
Quam tibi de quavis una re versibus omnis
Argumentorum sit copia missa per aureis.
Sed nunc jam repetam cœptum pertexere dictis.
Omnis, ut est, igitur, per se, Natura, duabus
Consistit rebus; nam CORPORA sunt, et INANE;
Hæc in quo sita sunt, et qua diversa moventur :
Corpus enim per se communis deliquat esse

420

tigia semel legerint, abditos illius recessus facile invenient.

402. Conradere] Conciliare, comparare: 1. VI. v. 303. Atque alia ex ipso conradens Aëre portat. Et v. 443. Conradens ex Aëre semina nubis. Ideoque non audiendi sunt isti qui contradere reponunt.

406. Intectas frunde] Livius, intecta stramento tecta: non opus est igitur istorum ingenio qui amant, intextas.

407. Certa] Prima, B.

411. Quod, si pigráris] Aliam ab omnibus Interpretum, v. 9. commentis sententiam sequutus sum, quam veram tamen esse fatebitur is Lector, qui sequentes versus diligenter perpendit, novitque Lucretium de Epicuro et de seipso nihil moderatum sentire.

413. Usque adeo largos, etc.] Lambinus e MSS. legit, Usque adeo largos, haustos de fontibus, Amnes.

Ibid. De fontibu'] Ex Epicuri libris, cujus non tantum opiniones, sed etiam verba ubique premit et sectatur.

420. Omnis, ut est, igitur, etc.] Jam

Corpus et Inane demonstraverat. His vero v. 11. olim posita argumenta breviter recenset, et unum addit a sensu deductum; asseritque nihil per se existere præter Corpus et Inane. Sic Epicurus in Epist. ad Herodotum, Tò Tâν ἐστι πῆ μὲν σῶμα, πῆ δὲ κενόν. In Epist. ad Pythoclem, τὸ πᾶν σῶμα, καὶ ἀναφὴς pois. Et Cicero in II. de Nat. Deor. Omnium, quæ sint, Naturam, esse Corpora et Inane, docet Epicurus.

Ibid. Omnis, ut est per se, Natura] i. e. Omnis Natura, vel Omne per se existens et ut Epicurus in Epist. ad Herod. Καθ ̓ αὑτὰς φύσεις.

421. Consistit] Alii, constitit in, imperite.

Ibid. Nam] Quæ, G.

423. Corpus enim, etc.] Ipsa Epicuri verba: Tà μèv owμata is ěσTIV, Kal avtǹ ἡ αἴσθησις ἐπὶ πάντων μαρτυρεῖ, καθ ̓ ἣν ἀναγκαῖον τὸ ἄδηλον τῷ λογισμῷ τεκμαί ρεσθαι· εἰ μὴ ἦν ὃ κενὸν, καὶ χώραν, καὶ ἀναφῆ φύσιν ὀνομάζομεν, οὐκ ἂν εἶχε τὰ σώματα ὅπου ἦν, οὐδὲ δι' οὗ ἐκινεῖτο, καθάTep paiveтαι Kivoúμeva. Ep. ad Herodot.

Sensus; quo nisi prima fides fundata valebit, 425 Haud erit occultis de rebus quo referentes

Confirmare animi quicquam ratione queamus.

Tum porro Locus, ac Spatium, quod INANE vocamus,
Si nullum foret, haud usquam sita Corpora possent
Esse, neque omnino quaquam diversa meare;
430 Id quod jam supera tibi paullo ostendimus ante.

Præterea nihil est, quod possis dicere ab omni
CORPORE sejunctum, secretumque esse ab INANI:
Quod quasi tertia sit rerum natura reperta.
Nam quodcunque erit, esse aliquid debebit id ipsum
435 Augmine vel grandi, vel parvo denique, dum sit;
Cui si Tactus erit quamvis levis, exiguusque,
Corporum augebit numerum, summamque sequetur ;
Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam

Rem prohibere queat per se transire meantem;
440 Scilicet hoc id erit Vacuum, quod Inane vocamus.
Præterea, per se quodcunque erit, aut faciet quid,

426. Animi] Animos, Nardius et alii: quo sensu ipsi viderint.

430. Supera] Supra.

431. Præterea nihil est, etc.] His v. 10. docet Nihil esse per se existens præter Inane et Corpus. Quicquid enim est, quantitate aliqua, magna aut parva, donatur. Id vero si tactile sit, motumque impediat, Corpus censebitur: Epicurus apud Empiricum, Kar' apoioμdv σxhuaros, καὶ μεγέθους, καὶ ἀντιτυπίας, καὶ βάρους, тd σŵμα voeîtal. Si vero intactile, motumque non impediat, vocabitur İnane. Nihil igitur est præter Corpus et Inane. Ibid. Possis dicere] Alii, dici possit ab: alii, possit dicier: eligat Lector.

433. Quod quasi tertia sit rerum natura reperta] Pro rerum, alii legunt numero. Nec lis inter harum vocum Patronos facile componatur, cum qui rerum, æque ac qui numero amat v. 447. autoritate seipsum tueri possit. Totum vero hunc versum rejicit Faber, et exístimat illum ex conclusione seu Orationis clausula petitum, et huc translatum fuisse: deinde dicit Latinitatem esse vitiosam: Nihil est quod possis dicere sejunctum, etc. quod sit quasi tertia natura reperta. Ita ille. Quid autem si legamus, quod dici possit? Quid si, quod possit dicier ? Quid etiam si lega

mus, Quæ quasi tertia? dum Cod. MS. B. aliique agnoscunt, Quo? Profecto ista omnia incorruptum vetusque Latium sapiunt; nec illius autoritas tanta est, ut omnium Codicum fidei præferatur.

434. Esse aliquid] Esse aliud, alii: in cujus insanæ Lectionis interpretatione nollem Lambinum tot verba perdidisse.

437. Corporum] Imperiti Librarii, offensi quod litera M non eliditur, varia commenti sunt: alii scribunt Corporeum augebit: alii, Corporis augebit: alii, Corporum adaugebit: frustra hæc omnia. Litera enim M apud Ennium et Lucretium sæpissime non eliditur, uti nec apud Horatium, Sat. 2. lib. II. Num vesceris ista, Quam laudas, pluma? Cocto num adest honor idem?

441. Præterea, etc.] Iterum v. 9. docet nihil esse per se existens præter Corpus et Inane. Quodcunque enim est, vel in aliud agere, vel ab alio pati potest; id autem erit Corpus. Quodcunque enim agit vel patitur, tangitur aut tangit: vel est id in quo Res sitæ sunt, in quo etiam fiunt, et moventur: id autem Inane est. Nullum igitur est tertium rerum genus quod sensu (qui Corpus esse docet) vel ratione (quæ Inane esse demonstrat) deprehendere valeamus. Epicurus, τὸ δρώμενον, ἢ πάσχον, σῶμά

Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum;
Aut erit, ut possint in eo res esse, gerique :

At facere et fungi sine CORPORE nulla potest res;
445 Nec præbere locum porro, nisi Inane, Vacansque :
Ergo præter INANE, et CORPORA, tertia per se
Nulla potest rerum in numero natura relinqui;
Nec, quæ sub sensus cadat ullo tempore nostros,
Nec ratione animi quam quisquam possit apisci.

450

Nam, quæcunque cluent, aut his CONJUNCTA duabus Rebus ea invenies; aut horum EVENTA videbis. CONJUNCTUM 'st id, quod nunquam sine perniciali Discidio potis est sejungi, seque gregari:

Pondus uti saxis, Calor ignibu', Liquor aquaï, 455 Tactus Corporibus cunctis, Intactus Inani. Servitium contra, Libertas, Divitiæque, Paupertas, Bellum, Concordia, cætera, quorum Adventu manet incolumis natura, abituque; Hæc soliti sumus, ut par est, EVENTA vocare.

460

Tempus item per se non est, sed Rebus ab ipsis
Consequitur sensus, transactum quid sit in ævo ;
Tum, quæ Res instet; quid porro deinde sequatur:
Nec per se quemquam TEMPUS sentire fatendu' est
Semotum ab rerum motu, placidaque quiete.

ἐστι τὸ δὲ κενὸν οὔτε ποιῆσαι, οὔτε πα-
θεῖν δύναται, ἀλλὰ κίνησιν μόνον δι ̓ ἑαυ-
τοῦ τοῖς σώμασι παρέχει.

443. Gerique] Genique, P. et alii: improbe.

Ibid. Gerique] Fieri et moveri; dum enim gerere idem apud Lucretium ac facere aut administrare, ut in v. 329. Corporibus cæcis Natura gerit res, immerito Lambin. Gifanius succenset quod geri interpretetur moveri: sine motu enim nihil Natura vel agit vel administrat.

450. Nam, quæcunque cluent, etc.] Cum vero plurima dicimus esse præter Corpus et Inane, ut Bellum est, Pax est, Calor est, etc. ne ex communi hoc usu loquendi errores nascerentur, monet ver. 10. hæc omnia Conjuncta tantum esse, vel Eventa Corporis et Inanis: Conjunctum (obμTwμa sive proprium Accidens) est quod non potest abesse sine interitu subjecti: quale est Calor in igne, Humiditas in aqua, etc. Eventum vero

(συμβεβηκός sive Accidens commune) quod potest abesse vel adesse sine subjecti interitu; quale est Bellum, Paupertas, Concordia, etc.

460. Tempus item, etc.] Qui Paupertatem, Bella, Pacem, etc. inter Eventa poni haud graviter ferebant, magnificentius de Tempore sentiebant. Pythagoras, Heraclitus, alii (vid. Empiricum adv. Phys. lib. XXI.) Corpus esse; Stoïci vero incorporeum aliquid esse docuerunt: his omnibus Epicuri sententiam v. 5. opponit Lucretius, quam accipe, Lector, Gassendi verbis luculentius explicatam: Tempus est Eventum cogitatione duntaxat seu mente attributum rebus, prout concipiuntur in eo, in quo sunt, statu perseverare aut desinere, et longiorem aut breviorem existentiam_tueri; ac ipsam habere, habuisse, aut habituræ esse.

462. Porro] Pars edidit Fayus, eodem judicio quo v. 476. Clara interpretatus est notissima.

E

« IndietroContinua »