Immagini della pagina
PDF
ePub

1240 Aut penetrare locos æque nequit; aut penetratum, Ægre admiscetur muliebri Semine semen.

Nam multum harmoniæ Veneris differre videntur;
Atque alias alii complent magis, ex aliisque
Suscipiunt aliæ pondus magis, inque gravescunt:
1245 Et multæ steriles Hymenæis ante fuerunt

Pluribus, et nactæ post sunt tamen, unde puellos
Suscipere, et partu possent ditescere dulci;
Et, quibus ante domi fœcundæ sæpe nequissent
Uxores parere, inventa 'st illis quoque compar
1250 Natura, ut possent natis munire senectam.
Usque adeo magni refert, ut Semina possint
Seminibus commisceri genitaliter apta,

1255

Crassaque conveniant liquidis, et liquida crassis,
Quæ quoi juncta viro sit femina per Veneris res.
Atque adeo refert, quo victu vita colatur;
Namque aliis rebus concrescunt Semina membris,
Atque aliis extenuantur, tabentque vicissim.

Et quibus ipsa modis tractetur blanda Voluptas,
Id quoque permagni refert: nam more Ferarum,
1260 Quadrupedumque magis ritu, plerumque putantur
Concipere Uxores, quia sic loca sumere possunt
Pectoribus positis, sublatis Semina lumbis.
Nec molles opu' sunt motus Uxoribus hilum :
Nam Mulier prohibet se concipere, atque repugnat,
1265 Clunibus ipsa viri Venerem si læta retractet;

1240. Locos] Sic TÓTо apud Aristot. Hist. An. lib. VII. cap. 3. Cicero item simpliciter locos, Varro, locos muliebres.

1242. Harmonia Veneris] Intellige temperamenti convenientiam.

1248. Fœcundæ] Fœcundæ licet sint, et alio viro fieri possunt gravidæ.

1253. Liquida crassis] Huic versui subjungit Lambinus, et recte quidem e codd. Quæ cui juncta viro sit fœmina per Veneris res.

1265. Clunibus ipsa] Res turpicula est, inquit Faber, atque adeo paucis attingenda. Audi itaque Donatum ad Eunuchum Terentii, Act. 3. Sc. 1. ubi inter cætera hæc scribit: A parte ergo sui meretrices Scorta dicuntur, vel and

Toû σkaipei, quod Græce palpitare intelligitur, quod illæ faciunt saltando assidue, vel potius crissando, ut Lucretius ait, lib. IV. ob eam causam, ut concinniorem Venerem exhibeant viris, et sibi abigant conceptum: leg. igitur, crissans ipsa viri. Dubitari enim non potest quin hunc Lucretii locum ante oculos haberet Donatus, cum cætera quæ profert hic legantur: ut, Nam mulier prohibet se concipere, atque repugnat. Et, Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset. Hæc quidem Donatus, nisi quod Faber, lib. IV. ex suo addidit. Voce autem crissare et versu sequenti nihil unquam nequius; explicet Martialis lib. X. Ep. 68. et Schioppius ad Priapeja. Ep. 18.

Atque exossato ciet omni pectore fluctus :
Eicit enim Sulci recta regione, viaque
Vomerem, atque locis avertit Seminis ictum.
Idque sua causa consuerunt Scorta moveri,
1270 Ne complerentur crebro, gravidæque jacerent,
Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset:
Conjugibus quod nil nostris opus esse videtur.

Nec divinitus est interdum, Venerisque sagittis
Deteriore fit ut forma Muliercula ametur :
1275 Nam facit ipsa suis interdum Fœmina factis,
Morigerisque modis, et mundo corpori' cultu,
Ut facile insuescat secum Vir degere vitam.

Quod superest, Consuetudo concinnat amorem ;
Nam leviter quamvis, quod crebro tunditur ictu
1280 Vincitur in longo spatio tamen, atque labascit:
Nonne vides, etiam guttas in saxa cadenteis
Humoris longo in spatio pertundere saxa?

:

1268. Seminis ictum] Semini' jactum; Faber id enim convenientius dicitur cum, In eo est Venus, ut muliebria conserat arva.

1269. Idque sua causa] Sicque sua causa, vel atque; Lambinus. Hacque ipsa causa; Faber.

eris, nam Dii id non magis curant quam manes sepulti; in obsequio autem est venustas, et a munditie sæpe veniunt sagittæ; saltem consuetudo conciliat amorem. Et hæc quidem de Amore Lucretius, in quibus explicandis si paulo brevior fui, prudens sciensque feci, qui viderem ita comparatum esse totum illud negotium, ut ad illius intelligentiam nemo interprete opus habeat. Faber. Illud Epicuri adjiciam; ovvovola ὤνησε μὲν οὐδέποτε, ἀγαπητὸν δ ̓, εἰ καὶ

1273. Nec divinitus interdum] Demum cum amor a simulachris excitetur, et simulachra e formosis corporibus profluentia eum potissimum concilient; unde deformes sape sint in honore et deliciis, v. 10? Cave ne divinitus hoc fieri dix-un ĕßraye.

IN hoc libro admodum pauca sunt quæ approbet philosophus; nulla enim in universa philosophia futilior quam illa de Simulachris et Imaginibus opi

nio: nam credamus tenues exuvias et membranulas a rerum superficie continuo direptas, dum undique volitant, se mutuo intercidant et dilacerent necesse est; ita denique misceantur, ut nihil præter Centauros, Scyllas, et ejusmodi monstra videremus, aut imaginare

mur.

Dicendum tamen Lucretium de istis Imaginibus et Simulachris usque ad v. 471. acute et decore disputâsse, et bene ornâsse fabulam.

Deinde ad v. 524. Poëta tractat scep

ticos eo, quo debuit, fastu, et severitate: spernenda enim profecto et reprimenda ista animalia. Neque ego istam erga Sensus indulgentiam improbarem, nisi illis concesserat provinciam majorem quam commode administrare possunt: sensus minime fallaces agnosco; ideone vero oculo meo magnitudinem Solis, Lunæ, et Astrorum emetiar? Ne quid acerbius dicam, hæc est nimis rustica opinio.

Sonum, saporem, odorem corporea esse, omnemque sensationem corporibus peragi, ad v. 725. agnoscent omnes, qui qualitatibus et aliis ægri Aristotelis in

somniis non detinentur.

De Imaginatione vero usque ad v.

820. cum nulla sint simulachra, non est ut fusius agamus: et ridenda prorsus vanissima ista opinio quæ usque ad v. 855. docet membra nostra tam artificiose et subtiliter composita non ideo fuisse facta ut utamur, sed jam facta oblatum sibi usum arripuisse.

De Fame et Siti usque ad v. 874.

protulit, quæ ferri possunt. De motu vero Animalium ad v. 904. inepta omnia. Denique cum Somnus Lucretii dispersionem animæ consequatur, quidni nos immortali anima donati æternum vigilemus? De Insomniis ad v. 1031. meræ nuga. Reliqua vero nocte et tenebris tegenda.

[blocks in formation]

I. Laudes Epicuri, cui propter inventam atque explicatam Philosophiam plus debent homines, quam Cereri, Baccho, Herculi, aliisque Divis, quos grati venerantur, ad v. 56. II. Deinde ad v. 92. proponit totius libri argumentum, cujus partes postea explicat. Et III. ad v. 157. Terram, mare, cœlum, solem, sidera mortalia docet; nec, quod Stoici putârunt, animata, Dei ipsius partes; aut sedem et domicilium Deorum esse, quod Vulgus existimat, asserit. IV. Nequis mundum a Diis fuisse factum, atque ideo immortalem credat, ad v. 236. varias rationes congerit tam a natura Deorum, quam a vitiis hujus mundi ductas, quibus probare conatur hanc compagem non fuisse a Diis constitutam. V. ad v. 417. Quatuor Elementa, terram, aquam, aëra, et ignem, e quibus mundus constat, nasci et interire, et proinde mundum ipsum aliquando incepisse, aliquando etiam periturum arguit; variisque aliis argumentis confirmat hanc compagem nec ab æterno extitisse, neque futuram esse immortalem. VI. ad v. 509. agit de primo mundi exortu, et singulis ejus partibus, prout graviores aut leviores sunt, sedes suas et locos assignat. VII. ad v. 613. Multa de cœli et siderum motibus proponit, at nihil certi decernit: deinde docet cur terra, cur tota compages, quod corpus grave est, nulli fundamento innixa pendeat. Solem denique, lunam, sidera metitur, atque illa nec majora nec minora esse quam nobis apparent, pronunciat. VIII. ad v. 770. Varias utriusque solstitii, æstivi et hyemalis, causas reddit; quo modo nox fiat; cur aurora solem præcedat: cur dies et noctes vicissim sese superent; cur luna vultum et figuram variet; cur denique sol ac luna eclipsin patiantur, disputat. IX. Deinde a cœlo descendens, herbarum, arborum, avium, brutorum, hominum origines describit, ad v. 835. X. Monstra quoque, mutila quædam atque imperfecta animalia nasci concedit, sed Chimæras, Centauros, Scyllas, reliquaque Poëtarum portenta suaviter deridet, ad v. 922. XI. Demum ad v. 1090. Primorum hominum vires, rudem vitam, cultum, victum, ingenium, mores, domicilia, matrimonia describit, et docet unde sermo, voces, et rerum nomina. XII. Tandem post ignem in terras a fulmine delatum, cultior vita, et victus

mollior; pacta et fœdera inierunt homines, agros partiti sunt, et pulcherrimi aut fortissimi Reges constituuntur, at brevi orta seditione Respublica emersit, ad v. 1160. XIII. Ad v. 1240. disputat de Deorum metu, et de ortu religionis, quam divinæ naturæ et causarum naturalium ignorantiæ acceptam refert. XIV. Quæ sequuntur, metallorum ortum, primas bellandi artes, artis textrinæ, agriculturæ, musices, et aliarum artium ortum atque progressum continent.

QUIS potis est dignum pollenti pectore carmen
Condere, pro rerum majestate, hisque repertis ?
Quisve valet verbis tantum, qui fundere laudes
Pro meritis Ejus possit, qui talia nobis
5 Pectore parta suo, quæsitaque præmia liquit ?
Nemo (ut opinor) erit mortali corpore cretus.
Nam si, ut ipsa petit majestas cognita rerum,
Dicendum 'st: Deus ille fuit, Deus, inclute Memmi,
Qui Princeps vitæ rationem invenit eam, quæ
10 Nunc appellatur SAPIENTIA; quique per artem
Fluctibus e tantis vitam, tantisque tenebris,
In tam tranquillo, et tam clara luce locavit.

Confer enim Divina aliorum antiqua reperta. Namque Ceres fertur fruges, Liberque liquoris 15 Vitigeni laticem mortalibus instituisse ;

Cum tamen his posset sine rebus Vita manere:
Ut fama 'st aliquas etiam nunc vivere genteis.
At bene non poterat sine puro pectore vivi.
Quo magis hic merito nobis Deus esse videtur;

3. Qui fundere laudes] MSS. codd. constanter habent fingere, vel fundere: Gifanius tamen legit pingere. Faber; Quis, id est, queis fingere. Horatius, Operosa parvus Carmina fingo.

8. Deus ille fuit, etc.] Errat Lactantius, qui lib. III. cap. 14. de falsa sapientia, existimaverit hæc de Epicuro scripta non fuisse, sed de Pythagora, aut Thalete: id certe refellit versus ille, Cujus ego ingressus vestigia—qui mox occurret. Hunc autem locum prorsus respiciebat Cicero, cum in I. Tuscul. scripsit. Quæ quidem cogitans soleo sæpe mirari nonnullorum insolentiam philosophorum, qui Naturæ cognitionem admirantur, ejusque Inventori et Principi gratias exultantes agunt, eumque venerantur ut Deum; liberatos enim se per eum dicunt Gravissimis Dominis. Faber. Vid. v. 88. Et dominos acreis ad

sciscunt. Verum gratus Poëta agnoscit per quem profecerat, et si revera metu, terroribus, superstitione homines Epicurus liberâsset, cæteris Divis jure præferendus videretur.

10. Sapientia] Nomen hoc ab aliis Philosophis relictum suæ doctrinæ tribuerunt Epicurei, viri quidem non semper nimis modesti. Autorem quæris? adest Horatius nitidus istius gregis porcus; Parcus Deorum cultor et infrequens Insanientis dum Sapientiæ Consultus erro.

12. In tam tranquillo] Tale aliquid apud Lucilium; Quoque Te in tranquillum ex sævis transfert tempestatibus. Sed et idem legas apud Terentium.

17. Ut fama 'st] Vid. Diodorum Siculum lib. III. Id hodieque verum est; nam vix sexta orbis pars triticum novit.

« IndietroContinua »