Immagini della pagina
PDF
ePub

Menstrua dum rigidas Coni perlabitur umbras: Tempore eodem aliud nequeat succurrere Lunæ 765 Corpus, vel supera Solis perlabier orbem,

770

Quod radios interrumpat, lumenque profusum?
Et tamen ipsa suo si fulgit Luna nitore,
Cur nequeat certa mundi languescere parte,
Dum loca luminibus propriis inimica pererrat?

Quod superest, quoniam magni per cærula Mundi
Qua fieri quicquid posset ratione, resolvi :
Solis uti varios cursus, Lunæque meatus
Noscere possemus, quæ vis, et causa cieret:
Quove modo soleant offecto lumine obire,
775 Et nec opinanteis tenebris obducere terras,
Cum quasi connivent; et aperto lumine rursum
Omnia convisunt clara loca candida luce.

Nunc redeo ad Mundi novitatem, et mollia terræ
Arva, novo fœtu quid primum in luminis oras
780 Tollere, et incertis tentârit credere ventis.

Principio, genus Herbarum, viridemque nitorem
Terra dedit circum colleis; camposque per omneis
Florida fulserunt viridanti prata colore:

Arboribusque datum 'st variis exinde per auras 785 Crescendi magnum immissis certamen habenis: Ut Pluma atque Pili primum Setæque creantur Quadrupedum in membris, et corpore pennipotentum ;

nere] Lambinus, oppressum sub Solem ipsa, etc. Sed ridicule facit, qui istud Super de Luna intelligit, imo ad Terram referri debet, quod ratio, et versus sequentes probant. Ita recte Faber. Fayus autem, retinere Solem absconditum supra seipsam. Edipum quæras, ego Davus sum.

764. Succurrere] Succedere in locum Lunæ; Fayus: digna Fayo sententia. Succurrere autem, subter ire.

770. Quod superest, quoniam, etc.] Explicatis suo more solis, lunæ, et astrorum motibus, a cœlis ad terras, v. 11. descendit, rerum ortum et originem e tellure rerum omnium parente enarra

turus.

774. Offecto] Obducto et obstructo, et per alicujus corporis interpositionem ad tempus excluso. Lambinus.

776. Cum quasi connivent] Solem et lunam tanquam duos hujus mundi oculos concipe.

781. Principio, genus Herbarum, etc.] Ita, v. 18. ortum rerum e recenti tellure enarrat Lucretius, ut ipsam originem spectasse videatur: nam primum Herbæ, deinde Arbores, postea Animalia minus perfecta, et demum perfectiora. Quippe cum mures, ranas, et ejusmodi animalia sponte nasci hodie, cum totus mundus consenuit, videamus, quid a recenti tellure, et adulto æthere sperare non licet?

785. Magnum immissis certamen habenis] Arboribus datum, a Natura viz. ut certatim sine ulla mora, ullove impedimento crescerent; allegoria est ducta ab equis quibus habenæ ab aurigis inter currendum laxantur. Lambinus.

Sic nova tum Tellus herbas virgultaque primum
Sustulit: inde loci Mortalia sæcla creavit

790 Multa modis multis varia ratione coorta :

Nam neque de Cœlo cecidisse Animalia possunt,
Nec terrestria de salsis exisse lacunis.

Linquitur ut merito maternum nomen adepta
Terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata :
795 Multaque nunc etiam existunt animalia Terris,
Imbribus, et calido Solis concreta vapore.

Quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta, Et majora nova Tellure, atque Æthere adulto. Principio, genus Alituum, variæque Volucres 800 Ova relinquebant exclusæ tempore verno; Folliculos ut nunc teretes æstate Cicada

Linquunt, sponte sua victum, vitamque petentes.
Tum tibi Terra dedit primum Mortalia sæcla:
Multus enim Calor, atque Humor superabat in arvis.
805 Hinc ubi quæque loci regio opportuna dabatur,
Crescebant Uteri terræ radicibus apti;

Quos ubi tempore maturo patefecerat ætas
Infantum fugiens humorem, aurasque petissens,
Convertebat ibi Natura foramina terræ,

810 Et succum venis cogebat fundere apertis

Consimilem Lactis; sicut nunc Fœmina quæque Cum peperit, dulci repletur Lacte, quod omnis Impetus in mammas convertitur ille alimenti. Terra cibum Pueris, vestem Vapor, Herba cubile 815 Præbebat multa et molli lanugine abundans.

799. Principio, genus Alituum, etc.] Primum volucres ovis excluduntur, verno quidem tempore, id enim tempus maxime opportunum, sed plumis, pennis, iis denique viribus instructæ, ut sponte sua victum quæritarent. Deinde e quibusdam folliculis, quos uteros appellemus, terræ adhærentibus alia animalia, atque ipsi homines eruperunt, quibus alendis idoneus liquor lacti simillimus e matris terræ venis commode in ora singulorum fluxit, nam parienti telluri non minus quam fœminis lac recte attribui videatur: ita tellus alimentum dedit, temperies aëris fecit ut vestimentis non esset opus, et molle cu

bile præbebat terra multo gramine abundans, v. 17.

806. Uteri terræ radicibus apti] Σvvapoévres. Olim Censorinus, cap. 2. ut hodie Fayus, vocem radicibus voci terræ adjunxit: sed fallitur. Vide omnino Diodorum Siculum, lib. I. magnum enim operæ pretium fuerit: Faber.

808. Fugiens humorem] In quo viz. infantes in istis uteris inclusi natabant.

809. Ibi] Ibus pro iis, Lambinus. Ibi Faber: tum mihi videtur respicere vocem ubi, v. 805.

813. Impetus-alimenti] Nil melius poterat, sentiri potest, non explicari.

At novitas Mundi nec frigora dura ciebat,
Nec nimios æstus, nec magnis viribus auras:
Omnia enim pariter crescunt, et robora sumunt.
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
820 Terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
Humanum, atque Animal prope certo tempore fudit
Omne, quod in magnis bacchatur montibu' passim,
Aëriasque simul Volucreis variantibu' formis.

Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
825 Destitit, ut Mulier spatio defessa vetusto,
Mutat enim mundi naturam totius ætas,
Ex alioque alius status excipere omnia debet,
Nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
Omnia commutat Natura, et vertere cogit.
830 Namque aliud putrescit, et ævo debile languet :
Porro aliud concrescit, et e contemtibus exit.
Sic igitur Mundi naturam totius ætas

835

Mutat et ex alio Terram status accipit alter,
Quod potuit, nequeat: possit, quod non tulit ante.
Multaque tum Tellus etiam portenta creare
Conata 'st, mira facie, membrisque coorta; [remotum)
(Androgynum inter utrum, nec utrumque et utrinque
Orba pedum partim, manuum viduata vicissim,

816. At novitas Mundi, etc.] Quomodo autem vim frigoris aut caloris ferre, aut vivere potuerunt, aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus astringeret? quia in principio mundi non erat hyems et æstas, sed perpetua temperies, et ver æquabile, v. 3. Ab omni igitur retro ætate Tellus Mater jure dicta est, cum volucres, feras, ipsum denique hominem produxit.

818. Omnia enim pariter, etc.] Ita quoque æstas et hyems, ista enim hujus versus sententia.

824. Sed quia finem aliquam, etc.] Cur vero nihil horum fieri etiamnum videmus? Quoniam, v. 11. temporis conditio mutatur, terra desiit parere; et quid mirum si mundus jam senex, modo calore, modo frigore nimio, et aliis longa ætatis incommodis vexatus, sterilis tandem fiat et effœtus?

835. Multaque tum Tellus, etc.] Quoniam fortuito nata erant animalia, putan

dum est in principio mundi alia quædam innumerabilia animalia miranda specie et magnitudine fuisse nata, sed ea permanere non potuisse, quod imperfecta erant, et quod illa sumendi cibi facultas, aut coëundi, generandique ratio defecit, v. 20. Nam quæcunque videmus animalium genera, aut suis virtutibus aut hominum cura conservantur ; leones defendunt vires, dolus vulpes, cervos fuga, etc. Quæ nostris commodis inserviunt, canes, boves, equos, etc. nos ipsi defendimus et tuemur; sed quid imperfecta, et quæ nulli usui forent aleremus?

837. Androgynum, etc.] Quid de varia spurii versus lectione inquiramus, cum totus deleri debeat? Monebo tamen Heinsium ad Claudiani Phoenicem legere, Androgynen inter neutra, atque ab utroque remotum. Quicunque hunc versum inseruit, Androgynon Platonis (in Symposio) videtur respexisse.

Multa sine ore etiam, sine voltu cæca reperta,
840 Vinctaque membrorum per totum corpus adhæsu:
Nec facere ut possent quicquam; nec cedere quoquam,
Nec vitare malum, nec sumere quod foret usus.
Cætera de genere hoc monstra, ac portenta creabat:
Nequicquam; quoniam Natura absterruit auctum :
845 Nec potuere cupitum ætatis tangere florem,
Nec reperire cibum, nec jungi per Veneris res.
Multa videmus enim rebus concurrere debere,
Ut propagando possint producere sæcla.
Pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
850 Semina qua possint membris manare remissis :
Fœminaque ut maribus conjungi possit, habendum
Mutua queis nectant inter se gaudia, utrisque.
Multaque tum interiisse Animantum sæcla necesse 'st:
Nec potuisse propagando procudere prolem.

855 Nam quæcunque vides vesci vitalibus auris,
Aut Dolus, aut Virtus, aut denique Mobilitas est
Ex ineunte ævo genus id tutata reservans:
Multaque sunt, nobis ex Utilitate sua quæ
Commendata manent tutelæ tradita nostræ.
860 Principio, genus acre Leonum, sævaque sæcla
Tutata 'st Virtus, Vulpeis Dolus, et Fuga Cervos.
At levisomna Canum fido cum pectore corda,
Et genus omne, quod est Veterino semine partum,
Lanigeræque simul pecudes, et Bucera sæcla,
865 Omnia sunt Hominum tutelæ tradita, Memmi.
Nam cupide fugere Feras, pacemque secutæ
Sunt, et larga suo sine pabula parta labore:
Quæ damus Utilitatis eorum præmia causa.
At, queis nil horum tribuit Natura, nec ipsa
870 Sponte sua possent ut vivere, nec dare nobis
Utilitatem aliquam, quare pateremur eorum

839. Multa sine ore] Alii, muta, et venustius.

844. Absterruit] Nonius, in voce desuevi. Parasitos amovi, lenonem ædibus absterrui.

850. Qua] Alii, quæ. Et versu sequenti, Habere Mutua queis nectant inter se gaudia uterque.

856. Mobilitas] Ver. 861. fuga; et quis ferat Barthii Nobilitas?

863. Veterino semine partum] Veterina animalia dicuntur omnia quæ vehere quid possint.

871. Quare] Propter quam rem, seu propter quam utilitatem, nam quare hic non interrogat, sed enuntiando refe

Præsidio nostro pasci genus, esseque tutum?
Scilicet hæc aliis prædæ, lucroque jacebant
Indupedita suis fatalibus omnia vinclis,

875 Donicum ad interitum genus id natura redegit.
Sed neque Centauri fuerunt, neque tempore in ullo
Esse queat duplici natura, et corpore bino
Ex alienigenis membris compacta potestas,
Hinc illinc par vis ut non sic esse potis sit.
880 Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
Principio, circum tribus actis impiger annis
Floret Equus, Puer haudquaquam: quin sæpe etiam num
Ubera mammarum in somnis lactantia quærit.
Post ubi Equum validæ vires ætate senecta,
885 Membraque deficiunt fugienti languida vita;
Tum demum Pueris ævo florente juventas
Occipit, et molli vestit lanugine malas :

Ne forte ex Homine, et Veterino semine equorum
Confieri credas Centauros posse, nec esse:
890 Aut rapidis canibus succinctas semimarinis
Corporibus Scyllas, et cætera de genere horum,

[blocks in formation]

876. Sed neque Centauri, etc.] At Natura rudis licet et imperita, non ea protulit animalia, de quibus Poëtæ tam splendide mentiuntur. Thessalia nullos unquam vidit Centauros, neque enim equus et homo conjungi possunt, cum non eadem ætate, eodem alimento, neque iisdem moribus uterentur, v. 14. Idem de Scyllis, et ejusmodi monstris dicendum, v. 9. Qui autem Chimæram extitisse credidit, non consideravit Leonis, æque ac cujuslibet animalis viscera torreri igne, et consumi posse, v. 7. Qui denique mira et monstrosa istiusmodi animalia e recenti terra produci posse statuat, credat insuper aurea, lacteaque flumina, et reliqua otiosorum Poëtarum commenta, v. 19. Perpendat tamen multa herbarum et arborum semina hodie (ut olim omnium animalium primordia) in terra contineri; at nunquam nascuntur complexæ arbores, neque herbæ herbis conjunguntur, v. 9. 879. Hinc illinc par vis, etc.] Turnebus, nec incommode: alii aliter. Faber autem spretis aliorum conjecturis hæc habet; Lege, Hinc illinc par vis ut par

tibus esse potis sit. Sensu tam necessario, ut aliter scribere potuisse Lucretium nemo suspicari possit. Rem tribus verbis exponam, nullum animal ita ex duplici et diversa natura constare potest (e. g. equi et hominis) ut hinc et illinc (a natura hominis et equi) par vis esse partibus possit, id est, duæ illæ partes componentes nunquam parem vim haberent, cum species animantum aliæ aliis citius crescant, citius minuantur: quæ ea ipsa est ratio quam affert Lucretius in illis versibus, qui hunc sequuntur. Denique nescio quis legit: Hinc pars ut non sit, pars illinc esse potis sit.

883. Ubera-lactantia] Vossius ad Catullum, p. 234. Lætantia, quia pueros lætos reddunt; sic lib. II. Lætantia loca aquarum.

891. Scyllas] Duæ enim fuerunt, hæc Nisi, illa Glauci; Faber: ideo et semimarinis canibus succincta Nisi Scylla! At Ovidius, Metam. lib. VIII. fab. 1. v. 148. At aura cadentem Sustinuisse levis, ne tangeret æquora, visa est; Pluma fuit: plumis in Avem mutata vocatur Ciris; et a tonso est hoc nomen adepta capillo. Pro rapidis canibus leg. rabidis

canibus.

« IndietroContinua »