Immagini della pagina
PDF
ePub

1293 Versaque in opprobrium species est falcis ahena] Apud Macrob. VI. 1. in obscænum: profecto ita scripsit Lucretius. Falx ænea in obscænum versa, quod ejusmodi falcibus veneficæ noxias herbas secabant. Virgil. Æn. lib. IV. v. 513. Falcibus et messæ ad lunam quæruntur aënis Pubentes herbæ nigri cum lacte veneni. Ovid. Met. VII. 227. Partim succidit curvamine falcis aënæ. Sophocles et alii.

Ita

1297 Dextraque vigere] Suspicatur Gifanius legendum esse, dextraque regere; Dein quod merito ridebat Lambinus, Equites dextra equos non regunt, sed læva; qua enim tandem manu pugnaretur? Idem Lucretii editor scripsit quoque, legi posse, dextraque vegere ; quod haud magis stabit. Nam vegere, impellere est, agitare, èλaúve etc. Quid autem fuerit, Equites impellunt equos dextra? At ipse Lambinus legebat, dextraque vigere, id est, uti ipse interpretatur, dextra pugnare; quod nihil ad rem. Quare his omissis ad veterem lectionem redeundum est, cujus meminerat J. Baptista Pius, qui olim in Plautum et Lucretium; ait enim in MS. cod. legi, viere; quæ germana Lucretii lectio est ; unde enim id verbum advectum fuisset? Vieo autem est flecto, unde vimen, victor et vietus; itaque viere equum est flectere equum. FABER. Hoc perperam judicas, mi homo! Viere, est vincire, plectere sertum, vimen. Ennius; Ibant malacam viere veneream corollam. Varro : Οι habeas vimina, unde viendo quid facias. 1299 Et bijugo prius est] Bene Faber, bijugos.

1309 Et validos Parthi] An, partim ? 1322 Jactabantque sues tauri] Lego, suos; v. 1326.

1326 Tela infracta suo tinguentes sanguine sævi: In se fracta suo tinguentes sanguine tela] Virg. Æn. X. v. 730. Sternitur infelix Acron et calcibus atram Tundit humum expirans infractaque tela cruentat. V. 1327. in q. MSS. abest, et jure.

1342 Quam commune malum fuerat] Q. MSS. fueret; recte.

1348 Qui numero diffidebant, armisque vacabant] Ennius Hectoris Lytris: Constitit, credo, Scamander: arbores vento vacant. Corrupte Nonius legit, vagant. Illum vide, nam Macrobius VI. 2. citat ex Satiris Ennii Constitere amnes perennes, arbores vento vacant.

[blocks in formation]

1421 Dispersisse, neque] Q. MSS. Disperiisse; optime: vide lib. VI. v. 1283.

1435 At vigiles mundi magnum et versatile templum] Deleo rò et. Sic editio vetus, et 2 codd. MSS. Isaaci Vossii. Vigiles Mundi: i. e. Sol et Luna. Hunc locum respexit Prudentius, p. 269. Ausus habere deum solem, cui tramite certo Conditio imposita est, vigilem tolerare laborem Visibus objectum mortalibus, etc.

1452 Pedetentim progredientis] Lege, progredientes.

1456 Artibus, ad summum] Forte, Partibus.

LIB. VI.

11 Et, per quæ possent vitam consistere tutam] Versus spurius.

18 Quæ conlata foris] Con læta.

24 Et finem statuit-quo tendimus omnes] Summum bonum et summum malum definivit. Librum scripsit Epicurus, Teρl Téλovs.

26 Tramite prono] Parvo; MS.

29 Quod flueret naturæ vi, varieque, volaret] Omnes MSS. naturali. leg.naturali ratione volaret Seu casu, seu. Vide v. 760. i. e. seu casu seu fato.

49 Cetera, quæ fieri in terris, cœloque tuentur] Omnino vide Iambum Critiæ, apud Sextum (IX. 54). Democritus: Ὁρῶντες τὰ ἐν τοῖς μετεώροις παθήματα, οἱ παλαιοὶ τῶν ἀνθρώπων, και θάπερ βροντὰς καὶ ἀστραπάς, κεραυνούς τε, καὶ ἄστρων συνόδους, ἡλίου τε καὶ σελήνης ἐκλείψεις, ἐδειματοῦντο, θεοὺς οἰόμενοι τούτων αἰτίους εἶναι.

54 Regnum et] Deest et, in MSS. Voss.

55 Quorum operum-numine rentur] Apage Tauroλoylav. Inepte huc inferti sunt ex v. 89, 90.

66 Tota regione feruntur] Omnes codd. ratione. Lege-tota a ratione feruntur. Vide lib. V. v. 23. 2 MSS. Voss. cæca ratione.

80 Rejiciat, quanquam sunt a me multa profata] Omnes codd. profecta; optime. C. Nepos in Attico: P. vero Volumnio ea tribuit, ut plura a patre proficisci non potuerint.

82 Versibus, et ratio cœli, speciesque tenenda] Q. c. superum cælique tenenda : cod. Memmii: et ratio cælique tenenda.

94 Insignem capiam] Q. codd. Voss. insigni.

104 Nam aut cadere abrupto deberent pondere pressæ] Lego, abruptim ; vel ut q. c. aut bruto; sic 2 codd. Voss. Lego pondere fessa. Profecto non premun-

tur alieno pondere, sed fatigantur suo, et proinde delabuntur. Valerius Flaccus. I. 831. Ingenti jacet ore chaos, quod pondere fessam, Materiem, labsumque queat consumere mundum.

110 Perscissa] I. e. Nubes: v. 137. Pro Euris 2 codd. Voss. auris. 128 Dat mista fragorem] Melius al. edit. missa.

182 Qui tardius adlicit aureis] Malo, quia vel quod. v. 164. Et lege, adficit.

190 Aut ubi per magnos] An, ceu? 191 Urgere superna] Leg. supernè. 210 Hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum] Ordo: contrusit compressitque in unum locum.

228 Clamor uti, ac voces: transit per saxa, per æra] Versus spurius: Tautolog. ara et æs, saxa et septa.

232 Lateramina vasis] Omnes MSS. Vasi. Probe; v. 230.

241 Et monumenta virûm demoliri, atque ciere] Q. c. commoliri; male, ex v. 254. Arnob. IV. demoliri Theatra. Lego, atque ciere et.

257 Fertur tenebris procul] Leg.

terris.

265 Nec tanto possent hæc terras opprimere imbri] Omnes MSS. venientes. (q. Venetus possent opprimere) rectissime; casu recto: i. e. nubes: To opprimere absolute. sic v. 285. lib. IV. v. 1173. lib. I. v. 286.

280 Inde ubi percaluit vis venti, vel gravis ignis] Leg. venti vis, et gravis. v. 299. v. 509.

291 Ad Diluviem revocare] Lego, revocari. Bis idem dicit, in imbrem verti æthera, et ad diluviem revocari: lib. V. v. 256. Diluvies est Humor.

295 Incidit in validam maturo fulmine nubem] Lego, gravidam, v. 258. Sic dicimus partum, fœtum, maturum: v. 439.

321 Calore] Quem ex ipso aëre nanciscitur. v. 303, 304.

348 Liquidis quia travolat ignis] Lego, liquidus: v. 204.

356 Stellis fulgentibus alta Concutitur cœli domus] Lego, apta. Hinc Virg. Æn. VI. 798.-ubi colifer Atlas Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum. Apta, i. e. fixa. Lib. V. v. 806. terræ radicibus apti.-et 1204. stellisque micantibus æthera fixum. Hor., Od. II. 12. 8. Fulgens contremuit domus Saturni veteris.

396 An con brachia suefaciunt, firmantque lacertos] Omnes MSS. An tum brachia consuescunt. Nonius (p. 94.) Desuevi illum pro desuefeci illum, i. e.

consuetudinem ei abstuli. Titinnius Gemina: Parasitos amovi, lenonem ædibus absterrui, Desuevi, ne quo ad cœnam exiret extra consilium meum. Et Apuleius p. 302. desuescere vocem.

397 In terraque Patris] Lege Intereaque.

401 Ipse in eas tum] Omnes MSS.

æstum.

420 Plurimaque hujus] Omnes MSS. plus.

423 Пpnoтñpas Graii quos ab re nominitarunt] V. 440.

460 Fulva nubis] Forte, furvæ.

465 Condensa, ac stipata simul cernantur, et udo] Omnes MSS. Et condensa atque arta apparere, et simul ipso Vertice.

500 Corpus cum sanguine] Malo, sanguis cum corpore. Et sic Lambinus. Bentl. apud Wakefield.

501 Sudor item atque humor] Lego Udor. vide lib. II. v. 464.

506 Bene semina aquarum Multa] I.

e. Semina bene multa.

516 Sed vehemens imber fit, ubi vehementer utroque Nubila vi cumulata premuntur, et impete venti] Q. MSS. utrinque ; Recte. Scil. superne vi et copia nimborum: et vento ad latera v. 509. Ordo: Nubila cumulata premuntur vi et impete venti: v. 734.

523 Hinc ubi Sol radiis] Lege, Hic ubi. lib. V. v. 805.

540 Submersaque saxa putandum'st] Is. Vossius,-submerso capte putandum'st. 566 Incumbere molem] Leg. molem? 568 Reprendere eunteis] Leg. ex MSS. euntem.

580 Magnas fremit ante tumultu] Faber, magno.

588 Et multæ per mare pessum] Quidam codd. passim; male. Severus in Ætnâ:- -et jugera pessum Intercepta leges.

590 Quod, nisi prorumpit] Notandum. i. e. quod, si non prorumpit.

641 Neque enim media de clade coorta] Leg. Enceladi; vide Heinsium ad Ovidii Metam. p. 97.

652 Et quota pars homo terraï sit totius unus] Quidam MSS. Nec quota ; recte. Lege, Nec tota pars, homo terraï quota totius unus. Totus, quotus: unde toties, quoties.

674 Scilicet et fluvius, qui non est, maximus eii'st] Omnes MSS. qui visus. Lego, fluvius quivis est maximus eii.

698 Et penetrare mari penitus res cogit aperto] Lege, Et penetrare mare, et penitus se cogere in arctum. Ex vestigiis MSS.

698 Et penetrare mari penitus res cogit aperto] Sensus et ordo verborum sic sese habebunt: Fatendum est animam hac ire et cogere res penetrare aperto, id est per apertum, seu per illas fauces. Omnino enim agitur de vento, non de mari; itaque illa emendationis pars (animam) plane necessaria est; per res autem intelligo ignes, scintillam, cinerem, saxa, etc. de quibus antea. FABER. Omnino agitur de Vento, non de Mari: Quod procul a vera est animi ratione repulsum, ut noster ait. Geminam causam incendii proponit, ventum in montis visceribus æstuantem, et mare speluncis subterraneis eo penetrans, et ibi fervorem concipiens. Ideo autem quod duplicem rationem constituit, ait, v. 694. Præterea magna, etc. et v. 703. Sunt aliquot quoque res, quarum unam dicere causam. Denique hæc fidem habebunt ex his Claudiani de Ætna: Sive quod objicibus discurrens ventus opertis Offenso per saxa furit rimosa meatu, Dum scrutatur iter; libertatemque reposcens, Putria multivagis populatur flatibus antra: Seu mare sulfurei ductum per viscera montis, Oppressis ignescit aquis, et pondera librat. Servius: (Æn. III. 571.) Causa incendii secundum Ætnam Virgilio hæc est. Sunt terræ desudantes sulphur, ut pene totus tractus Campaniæ, ubi Vesuvius et Gaurus montes; quod indicat odor aquarum calentium. Item novimus ex aquæ motu ventum creari, esse etiam concavas terras: Etnam constat ab ea parte qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas et plenas sulphuris et usque ad Mare deductas. Hæ spelunca recipientes in se fluctus ventum creant; qui agitatus ignem gignit ex sulphure; unde est quod videtur incendium. Hoc autem verum esse, illa comprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se mittit, et pro modo flatuum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnunquam vomit incendia.

701 In summo sunt ventigeni Crateres] Lege, vertice enim crateres.

710 Quod concio dicat] Consciu' leg. 713 Ordo, Unicus in terris Egypti totius amnis, Anni tempore eo, quo Etesia flabra feruntur: Aut quia sunt æstate Aquilones ostia contra. Versus 714 spurius est. Hoc Tò sæpe satis indicat, et TAUTOλoyía: vide lib. V. v. 741.

747 Qualis apud Cumas locus est montemque Vesevum Oppleti calidis ubi fumant fontibus auctus] Lege, Ut Lacus est Cumas apud; acri sulfure montes Oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti. Quæ postrema ad Cumas et Bai

anum tractum refero, non ad Avernum. Vide Notas Fabri.

Ibid. Qualis apud Cumas locus est, montemque Vesevum Oppleti calidis ubi fumant fontibus auctus] Hic vero locus est, qui, si quis alius, viros doctissimos misere et anxie torsit ;-Totius antiquitatis testimonio constat, Cumas in Campania coloniam Euboicam esse; quod Livius, Strabo, Dionysius, Paterculus, ut ne alios appellem, probabunt: Quæ una res emendationis, seu conjecturæ maris fundamentum substruet. Nam, quod usque adhuc invitus feci, ne te morer amplius, pro Is locus est Cumas apud Etruscos per montes (quam ego lectionem corruptam quidem ipsam arbitror, sed ceteras omnes ex se se progenuisse.)-facile putarim esse legendum, Ut locus est Cumas apud Euboico sub monte. FABER. Falsum. Primus hanc lectionem excogitavit Marullus, cujus ne vestigia apparent in ullis MSS.

754 Pervigilii causa] Lege, Pervigili. 756 Videri] Videri, ôpâolai, non do

κεῖν.

757 Quadrupedes quoque quo simul ac vestigia primum] Recte illud quoque. Antea nam de Avibus tantum, et Aornis. Illud simul ac primum non fuit sollicitandum Fabro: vid. v. 821. İv. 212. V. 287.

758 Concidere ipsa] Ipsa; i. e. ju

menta.

778 Aspera odore] Omnes MSS. tactu; rectissime. vide v. 1148. Siquid mutandum, malim sensu, quam odore.

790 Quod permista gerit tellus] Forte, genit.

791 Nocturnumque recens extinctum lumen, ubi acri] Vide not. Fabri.

843 Affecta calore] Forte, defecta. 848 Est apud Ammonis] Quidam MSS. Esse; melius.

858 Calido sociare vapori] Quidam codd. satiare vapore?

865 Extemplo subtus frigescit terra] Qui si supera? nam superficies terræ frigescit. An subter umbras?

916 Vis pervalet ejus] Lego, pervolat. v. 1058.

918 Ipsius rei rationem] Reii. 1005 Conjuncta, fit utque] Lego, conjunctu' fit. v. 1014.

1013 Hæc quoque res adjumento, motuque juvatur] Versus delendus.

1029 Parvas ad parteis] MSS. prevas, pravas, primas. Bene Gifanius, privas: vel primas, vide lib. IV. v. 939.

1062 Magnesii semina saxi] Quidam codd. Magnesia flumina saxi. Sic v. 1051. fluctu; àæópþolaι, effluvia. Et

Magnesia. Ita Virg. Threicia flumina Thermodontis; non Threicii. Noster, per gentes Italas hominum. Statius, Minoia brachia tauri:-Gurgite Atlanteo pelagi.

1081 Paucis restat comprendere multa] Lego præstat.-Virgilius Æn. I. 135. Sed motos præstat componere fluctus.

1103 Longe discrepat aër] Quidam discrepat acres; quidam codd. discrepitant res; optime. vide lib. II. v. 1017.

1104 Nam quid Britannum cœlum differre putamus] Omnes MSS. Britannis; vera lectio BritannIs, i. e. Britanniis, ut v. 1106. a Gadibus.

1105 Et quod in Ægypto'st] Lego, Id quod. Ordo; Quid putamus cœlum id quod in Egypto est, qua mundi claudicat axis, differre Britanniis.

1106 In Ponto] Is Orientis terminus: Ennius, A sole exoriente supra Maotis paludes Nemo est me factis qui æquiparare queat.

1127 Et cum spiranteis] Spirantes. 1130 Pestilitas, etiam pecubus balantibus ægror] Omnes codd. pigris halatibus. Illud recte. Pestilitas pigris, etc. 1132 Nobis adversa] MSS. addiversa; lege, diversa.

1133 Natura cruentum] Omnes MSS. corruptum; quod est ex glossa. Poëta

scripsit alienum, v. 1117. 1122. 1166 Intima pars homini] Lege, Intera pars.

1169 Vertere in utilitatem ad ventum et frigora semper] Lege, Vertere in utilitatem. Ad ventum et frigora partim.

1186 Croci contincta colore] Bene omnes MSS. contacta.

1193 Duraque inhorrebat rictum] Omnes MSS. in ore jacens rictu. 1200 Aut etiam multus capitis] Lego, multo.

1202 Huc hominis totæ vires corpusque fluebat] Hac, Faber, recte. Sed heus tu, an totum corpus fluebat per nares? Tómo meo periculo scribe, vires et vita fluebat. Ennius: Vires vitaque corpus meum tunc deserit omne.

1210 Metus his incesserat acer] Quidam MSS. incusserat: alii, invaserat. Cæcil. Tanta huic invasit in corda Indulcitas.

1218 Noctibus sæcla ferarum] MSS. noctis. vide lib. IV. v. 714.

1235 Ex aliis alios] Post h. v. pone vers. 1240. Lanigeras tanquam pecudes, et bucera sæcla. Ex Thucydide et Plutarcho in Pericle p. 311.

1257 Nec minimum partim ex agris ægroris in urbem] Bosius, optime; Nec minimam partem ex agris ægror is in urbem.

« IndietroContinua »