Immagini della pagina
PDF
ePub

Naturam non posse Deûm sine numine rentur,
Tantopere humanis rationibus, ac moderatis,
170 Tempora mutare annorum, frugesque creare;
Nec jam cætera, mortaleis quæ suadet adire,
Ipsaque deducit dux vitæ DIA VOLUPTAS,
Ut res per Veneris blanditim sæcla propagent,
Ne genus occidat Humanum: Quorum omnia causa
175 Constituisse Deos fingunt, sed in omnibu' rebus
Magnopere a vera lapsi ratione videntur.

Nam quamvis rerum ignorem Primordia quæ sint,
Hoc tamen ex ipsis Coli rationibus ausim
Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis,
180 Nequaquam nobis Divinitus esse creatam
Naturam mundi, quæ tanta 'st prædita culpa:
Quæ tibi posterius, MEMMI, faciemus aperta;
Nunc id quod superest de Motibus expediemus.

Nunc locus est (ut opinor) in his illud quoque rebus 185 Confirmare Tibi, nullam rem posse sua vi

Corpoream sursum ferri, sursumque meare;
Ne tibi dent in eo Flammarum corpora fraudem:
Sursus enim vorsus gignuntur, et augmina sumunt;

169. Tantopere humanis, etc.] Tam compositis, quæque humanæ prudentiæ tam similes sunt. Faber ex Lambino. Cum Salmasio tamen e MSS. rectius forsan legatur pro ac moderatis, admoderate humanis rationibus; i. e. ut humanæ rationes postulant. Et hæc interpretatio optime respondet v. 174, 175. Quorum omnia causa Constituisse Deos fingunt.

181. Quæ tanta 'st] Quamque hæc sint, B.

183. Nunc id quod superest, etc.] Hunc versum rejicit Lambinus, an merito, alii judicent, certe nec supervacaneus est, nec Lucretio indignus. Olim affirmaverat semina omnia deorsum tendere, et omnem motum sursum esse violentum, idem urget, v. 33. et docet nullum corpus, ne ignem quidem ipsum, naturaliter sursum ferri, sed vi aliorum corporum extrudi, eodem modo quo Succus in arboribus, Sanguis e venis exiliens et Trabs aquis immersa ; quis enim dubitat et succum istum, et sanguinem, et trabem istam in Inani deorsum tendere,

licet alter per truncum ascendat, alter e venis emicet, et altera ex undis emergat? observat denique radios solis ad terram deorsum tendere, stellas etiam, meteora ignita, et fulmina in terras cadere, et concludit flammam non vi sua, sed corporum extrudentium impulsu sursum ferri : καὶ τὰ πρῶτα μὲν ἁπλὰ, καὶ τὰ ἐξ ἐκείνων συγκρίματα βάρος ἔχει : Plutarchus, I. Plac. Phil. cap. 12. Et Simplicius docet Epicuri fuisse sententiam, ἅπαν σῶμα βάρος ἔχειν, τῷ δὲ τὰ βαρύτερα ὑφιζάνειν, τὰ ἧττον βαρέα ὑπ ̓ ἐκείνων ἐκθλίβεσθαι ἐπὶ τὸ ἄνω.

187. Ne] Nec, alii, vitiose; et imperite timeo pro in eo legit Nardius.

188. Sursus enim vorsus, etc.] Est tacita avevñoдoрá· sursum enim, inquies, fertur ignis, ad quam versu sequenti respondet, sed fruges et arbores in altum feruntur propter vim subigentem, quæ e terris prorumpens, in altum crescere cogit, cum tamen omnia pondera naturaliter (quantum in se est) ferantur deorsum. Faber.

Ibid. Augmina] Alii, agmina.

Et sursum nitidæ Fruges, Arbustaque crescunt,

190 Pondera, quantum in se 'st, cum deorsum cuncta ferantur. Nec cum subsiliunt Ignes ad tecta domorum, Et celeri flamma degustant tigna, trabeisque, Sponte sua facere id, sine vi subigente, putandu 'st: Quod genus, e nostro cum missus corpore Sanguis 195 Emicat exsultans alte, spargitque cruorem.

Nonne vides etiam, quanta vi Tigna Trabeisque Respuat humor Aquæ? nam quam magi' mersimus altum Directa, et magna vi multi pressimus ægre ; Tam cupide sursum revomit magis, atque remittit, 200 Plus ut parte foras emergant, exsiliantque:

Nec tamen hæc, quantu 'st in se, dubitamus, opinor,
Quin vacuum per Inane deorsum cuncta ferantur.
Sic igitur debent Flammæ quoque posse per auras
Aëris expressæ sursum succedere; quanquam
205 Pondera, quantum in se 'st, deorsum deducere pugnent:
Nocturnasque faces Coeli sublime volanteis

Nonne vides longos flammarum ducere tractus,
In quascunque dedit parteis Natura meatum ?
Non cadere in terram Stellas, et Sidera cernis?
210 Sol etiam summo de vertice dissupat omneis
Ardorem in parteis, et lumine conserit arva:
In terras igitur quoque Solis vergitur ardor.
Transversosque volare per imbres Fulmina cernis :
Nunc hinc, nunc illinc abrupti nubibus Ignes

[blocks in formation]

Suadentque cadentia sidera somnum : locum inspice, eosque viros nihil agere deprehendes.

212. Vergitur] Servius, ad XII. Æn. Quo vergat Pondere lethum; bene vergat, nam morientes inferos petunt. Et hæc melius Lucretium explicant quam illa quæ alii interpretes ex Servio ad VI. Æneid. proferunt: Frontique invergit vina Sacerdos: Vergere est conversa in sinistram partem manu ita fundere, ut patina convertatur, quod in infernis sacris fit: alii legunt, spargitur.

214. Abrupti] Virgilius; Erupti nubibus ignes,-Proruptus corpore sudor. et Æneid. III. v. 199. melius ex codd. vet. legatur, Abrupti nubibus ignes, quam abruptis.

215 Concursant, cadit in terras vis Flammea volgo.

Illud in his quoque Te rebus cognoscere avemus:
Corpora cum deorsum rectum per Inane feruntur,
Ponderibus propriis incerto tempore ferme,
Incertisque locis spatio decedere paullum:
220 Tantum quod Momen mutatum dicere possis.

Quod nisi Declinare solerent, omnia deorsum,
Imbris uti guttæ, caderent per Inane profundum;
Nec foret Offensus natus, nec Plaga creata

216. Illud in his quoque-rebus] De Seminum motu naturali deorsum, et violento sursum fuse poëta disputavit: unde autem motus ille violentus nisi ex ictu? at gravia æquali velocitate ad lineam per Inane descendentia nunquam concurrerent, alia nunquam assequerentur alia, proinde nulla foret omnino generatio, nihilque existeret Desertum præter spatium et primordia cæca. Hoc vitio laborabat Democriti sententia, qui unicum tantum motum kaтà Tŋyny (ita enim legendum, non καтà mλάɣiov, ut ex Cicerone manifestum est, qui libro de Fato, Quandam vim motus, inquit, habebunt, impulsionis, quam plagam ille appellat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis) agnovit: Plutarch. de Plac. Phil. lib. I. c. 23. Epicurus igitur duas species motus naturalis constituit, aliam ad perpendiculum, aliam ad declinationem, Επίκουρος δύο εἴδη τῆς κινήσεως, τὸ κατὰ στάθμην, καὶ τὸ κατὰ παρέγκλισιν. Plutarchus de Plac. Phil. lib. I. c. 23. Motus hic declinationis idcirco necessarius est visus, quoniam alioquin nullus inter atomos ictus futurus fuisset, nullaque proinde extitisset unquam ullius rei generatio. Cicero in I. lib. de Fin. Censet Epicurus eadem illa individua et solida Corpora ferri suo deorsum pondere ad lineam, hunc naturalem esse omnium Corporum motum: deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsum e regione ferrentur, et, ut dixi, ad lineam, nunquam fore ut atomus altera alteram possit attingere, itaque attulit rem commentitiam; declinare dixit atomum perpaullum quo nihil possit fieri minus, ita effici complexiones, et copulationes, et adhæsiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi quæ in eo sunt. Hanc sententiam, v. 35. explicat Lucretius.

217. Rectum per Inane] Id est motu perpendiculari, ita autem dicitur rectum per Inane, ut recta regione viaï; neque enim necesse est legere vastum per Inane, quod cuipiam videatur. Faber. Alii illam, quam apposui, interpretationem sequuntur.

219. Incertisque locis] Incerto tempore, non uno definito, sed modo hoc, modo illo tempore; incertis locis, aliis atque aliis: ita moventur semina tanquam animalia quæ v. 259, 260. Declinant motus nec tempore certo Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens : ita Lucretius malignus providentia hostis stupida sua et bruta semina tantum non animo, et voluntate donat.

Ibid. Decedere] Secedere, Lambinus. Antiqui omnes codd. se pellere. Sic Cicero in lib. I. de Nat. Deorum: Omnis autem ista rerum effigies quomodo ex individuis corporibus oritur? quæ etiamsi essent, quæ nulla sunt, pellere se ipsa tamen, et agitari inter se concursu fortasse possent, formare, figurare, etc. non pos

sent.

220. Tantum quod Momen, etc.] Ita vet. lib. Turnebus legit Momen mutatús, i. e. mutationis (ut ipse Lucret. In commutatum veniunt): ut sit hæc sententia, vix dicere possis levem mutationem esse factam. Alii, Tantum quoad Momen: alii, quod Minimum mutatum. Cicero, lib. de Fato, Cur declinet atomus uno minimo, non declinet duobus aut tribus? et Lucret. infra, v. 243, 244. Paullum clinare necesse 'st Corpora, nec plus quam minimum. Gassendus, Minimum momentum.

221. Quod nisi Declinare, etc.] Breviter, v. 4. hunc motum declinationis admittendum docet; alioquin disjuncta semper et discreta ferrentur semina, tanquam imbris guttæ, nullæ forent adhæsiones, et complexiones atomorum, et proinde nulla composita.

L

Principiis ita nil unquam Natura creâsset,
225 Quod si forte aliquis credit Graviora potesse
Corpora, quo citius rectum per Inane feruntur,
Incidere e supero Levioribus, atque ita Plagas
Gignere, quæ possint genitaleis reddere motus;
Avius a vera longe ratione recedit.

230 Nam per Aquas quæcunque cadunt, atque Aëra deorsum,
Hæc pro ponderibus casus celerare necesse 'st,
Propterea, quia corpus Aquæ, naturaque tenuis
Aëris haud possunt æque rem quamque morari:
Sed citius cedunt Gravioribus exsuperata.
235 At contra nulli de nulla parte, neque ullo

Tempore Inane potest Vacuum subsistere reii,
Quin, sua quod natura petit, concedere pergat :
Omnia quapropter debent per Inane quietum
Æque ponderibus non æquis concita ferri.
240 Haud igitur poterunt Levioribus incidere unquam
Ex supero Graviora, neque Ictus gignere per se,
Qui varient motus, per quos Natura genat res.

225. Quod si forte aliquis, etc.] Motum hunc ad declinationem, κινήσιν Kатà TаρÉуKλIσiv, ita deperit Lucretius, ut illum nullo modo sibi extorqueri patietur; idcirco, v. 18. acriter insurgit in eos, qui existimant graviora semina per Inane descendentia posse assequi leviora, et illa percutere; ita ut non opus sit ista, quam fingit seminum declinatione: asserit omnia semina æquivelocia esse, et pari pernicitate per Inane ferri, ideoque illa quæ pone subeunt nunquam posse assequi præcedentia: medium quidem facere aliquid ad motus accelerationem et retardationem, et corpora ejusdem materiæ pondere inæqualia, cum per aquam aut aërem superne deorsum cadant, non æquivelocia esse, quod falsum est, concedit, vult autem motum eo velociorem semper fieri, quo spatium liberius seu inanius est, ut ubi spatium denique liberrimum inanissimumque est, motus sit velocissimus, et qui plures in eo sunt, motus ii sint æque veloces.

227. Plagas] Ita Lamb. e v. 241. ubi gignere ictus, licet omnes libri plagis exhibeant.

230. Deorsum] Alii, rarum: quæ vox

respondet v. 232. Naturaque tenuis Aëris.

233. Haud possunt æque] Haud æque, id est non æqualiter, non similiter; nam aqua magis subsistit corporibus, quam aër: Hæc Lambinus, sed longe alia est, eaque ipsa, quam apposui, Lucretii sententia.

238. Inane quietum] Quod nulli rei resistit, nam quo liberius est spatium, eo velocior secundum Epicureos motus: καὶ μὴν καὶ ἰσοταχεῖς ἀναγκαῖον τὰς 'Atóμovs elvai ötav dià toû kevoû eioφέρονται, μηδενὸς ἀντικόπτοντος, οὔτε γὰρ αἱ βαρεῖς θᾶττον οἰσθήσονται τῶν κούφων, ὅταν γε δὴ μηδὲν ἀπαντᾷ αὐταῖς, οὔτε αἱ μικραὶ τῶν μεγάλων, ὡς πάντα πόρον σύμμετρον ἔχουσαι, ὅταν μηδὲν μήδε ἐκείναις ἀντικόπτῃ· οὐθ ̓ ἡ ἄνω, οὐθὲ ἡ εἰς τὸ πλάγιον διὰ τῶν κρούσεων φορὰ, οὐθ ̓ ἡ κάτω διὰ τῶν ἰδίων βαρῶν τῇ Taxúτηti diapépei. Epicurus ad Herodotum.

239. Eque ponderibus] Atque ponderibus, e suis forsan, quos alibi jactat, MSS. codd. edidit Fayus; tales codd. tam eleganti viro non invideo.

241. Per se] Id est solo motu ad lineam, sine ulla declinatione.

242. Genat] Gifanius et Pareus huic

Quare etiam atque etiam paullum clinare necesse 'st Corpora, nec plus quam minimum, ne fingere motus 245 Obliquos videamur, et id res vera refutet.

Namque hoc in promptu, manifestumque esse videmus,
Pondera, quantum in se 'st, non posse Obliqua meare,
Ex supero cum præcipitant, quod cernere possis ;
Sed nihil omnino recta regione viai

250 Declinare, quis est, qui possit cernere, sese?
Denique si semper motus connectitur omnis,

voci, quam deperit Lambinus, nimium quantum infensi, legunt gerat, quasi genat non melius respondeat v. 228. Quæ possint genitaleis reddere motus.

243. Quare etiam atque etiam] Refutata, quam modo exposuerat, opinione, concludit, v. 8. semina declinare perpaullum, et quo nihil potest minus esse, ita etiam ut non oblique moveri dican

tur:

sensus enim ipsi docent gravia deorsum tendentia non obliquo motu ferri; at iidem sensus non negant gravia minimum declinare, declinatio enim minor est quam ut percipi possit; ideoque cum non refragentur sensus, et postulat rerum generatio, quæ sine isto motu nunquam prorsus foret, admittenda est seminum declinatio.

Ibid. Clinare] Alii, inclinare; sed quis clinare rejiceret, qui clinamen, v. 292. admittit?

245. Obliquos, etc.] Modeste, at motus vel maxime obliquos æquius postulâsset; si sensuum judicium timeat, abeant isti molesti sensus, et hoc uno se falli patiantur; non iniquior est postulatio: nam et ipsa declinatio (Cicero, primo libro de Finibus) ad libidinem fingitur, ait enim Epicurus atomos declinare sine causa, quo nihil turpius est physico, et illum motum naturalem omnium ponderum e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit Atomis; nec tamen id, cujus causa hæc finxerat, assequutus est. Nam sive omnes atomi declinabunt, nullæ unquam cohærescent, sive aliæ declinabunt, aliæ suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quæ recte, quæ oblique ferantur; deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus hæret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit.

250. Declinare, sese] Virgil. Æneid. IV. Dulci declinant lumina somno; et

Cicero de Fato, Quæ ergo nova causa est in natura quæ declinet atomum?

251. Denique si motus, etc.] Pro declinatione seminum iterum pugnat Lucretius, v. 43. Quosdam motus esse voluntarios omnes sentiunt, libertatem in seipso quilibet percipit, et similem esse in aliis animalibus non inepte conjicit; illa enim videt motus suos non certo tempore, certoque ordine peragere, sed pro libitu variare, et nutu suo vivere. Imo cum carceres subito patefiant, tantum non videmus ipsam voluntatem equi prorumpentem et longe præcurrentem antequam moventur artus; primo plausu erigitur, internus animi motus præceps fertur, dum spiritus, qui per nervos in singula membra dirigendi sunt, tardius conveniant, animique motui morosius obsequantur. Deinde cum externa vi impellimur, aliquid intus latet quod vi isti obsistat et repugnet; et aliud plane nos agere sentimus, cum nostro nutu, quam cum aliorum impulsu moveamur. Unde vero hæc libertas? Excute semina ipsa, nihil tale in iis latet, ex motu directo et ad lineam fati et necessitatis catena nectitur, ex ictu (si potest esse ictus sine declinatione) eadem sequitur necessitas. Relinquitur igitur sola declinatio cui se debeat libertas. Motum hunc declinationis Plutarchus de An. solerte docet ab Epicuro induci, öπs εἰς τὴν ζωὴν ἡ τύχη παρεισέλθη, καὶ τὸ è'μîv μǹ åπoλîtal. Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem quod veritus est ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali et necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur. Et alibi, Epicurus ab atomis petit præsidium, easque de via deducit, et uno tempore suscipit res duas inenodabiles: unam, ut sine causa fiat aliquid, ex quo existet ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi, nec

« IndietroContinua »