Immagini della pagina
PDF
ePub

Unde refert nobis victor quid possit oriri,
Quid nequeat; finita potestas denique quoique
Quanam sit ratione, atque alte terminus hærens.
Quare Relligio pedibus subjecta vicissim
80 Obteritur, nos exæquat victoria Colo.

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
Impia te rationis inire elementa, viamque
Endogredi sceleris : Quod contra, sæpius olim
Relligio peperit scelerosa atque impia facta:
85 Aulide quo pacto Triviaï virginis aram
Iphianassaï turpârunt sanguine fœde
Ductores Danaûm, delecti, prima virorum.
Cui simul infula virgineos circumdata comptus
Ex utraque pari malarum parte profusa 'st,
90 Et mæstum simul ante aras adstare parentem
Sensit, et hunc propter ferrum celare ministros;
Aspectuque suo lacrymas effundere civeis:
Muta metu terram genibus summissa petebat;

lib. II. de Divinat. Epicurus Tŵv öλwv
φύσιν, et apud Plutarchum τῶν ὄντων
púow dixit. Idemque valent apud Lu-
cretium, Natura rerum, Summa rerum,
Summa omnis, Summa tota, Summæ totius
summa, etc. Hoc Omne apud Epicureos
est infinitum et sempiternum, incre-
menti simul et decrementi incapax; dum
Mundus, finitus sit, aliquando natus,
et interitui obnoxius.

78. Quanam] Quantum, B.
Ibid. Atque] Utque, Gif. et C.
Ibid. Hærens] Hæreat, D. P. C. N.
80. Obteritur] Al. exteritur.

Ibid. Victoria] Epicuri viz. qui, ut verbis Manilii lib. I. v. 97. utar, Cepit profundam Naturam rerum Causis, viditque quod usquam est. Nubila cur tanto quaterentur pulsa fragore, etc.-Solvitque Animis miracula rerum; Eripuitque Jovi Fulmen, viresque Tonandi.

81. Illud] His 22. v. huic tam impiæ doctrinæ, quæ Providentiam negat, aversum fore Memmium suspicatur, ideoque illius animum confirmat monendo, Religionem istam quæ Providentiam confitetur sæpe olim maxima scelera suasisse ; quod probat exemplo Iphigenia Aulide, Bootiæ ad Euripum portu, a patre suo Agamemnone ad aras Dianæ Triviæ ex jussu Oraculi mactatæ,

Exitus ut classi fœlix faustusque daretur.

83. Endogredi] Ingredi. Quis autem nescit endo, evdov, in, intus, esse præpositionem antiquis notam?

Ibid. Quod contra] Cicero in Oratione pro Quinto. Reliquum est ut eum nemo judicio defenderit, quod contra, copiosissime eum defensum ostendi.—Quod contra sæpius, etc. Gif. absurde.

Ibid. Olim] Illa, B.

87. Prima virorum] Dion. Пpŵrα TÊS βουλῆς ὤν. Τὰ πρῶτα ̓Αθηναίων ἔση, Lucianus, et alii. Ovid. Amor. 1. I. Eleg. 9. Summa Ducum Atrides.

88. Infula] Velamentum e lana intra Hostiarum cornua. Varro. Fascia in modum Diadematis, a qua ex utraque parte vittæ dependent. Servius ad X. Eneid.

91. Celare] Celebrare, Gif. Alii, celerare, i. e. expedire : quæ lectio probanda est; haud timeret enim Iphigenia quod ministros ferrum celare sensisset.

93. Muta metu] Avancius legendum putat volta metu, etc. ut sic hæc hujus loci sententia, Iphigenia Volta (i. e. vultus, voce enim ista utitur Lucretius, l. IV.) summissa, i. e. vultu submisso proptermetum. Sed quid indigeamus ingenio, cum altera lectio proba sit, et a Codicibus confirmata?

Nec miseræ prodesse in tali tempore quibat,
95 Quod Patrio princeps donârat nomine Regem.
Nam sublata virûm manibus tremebundaque ad aras
Deducta 'st, non ut, solenni more sacrorum
Perfecto, posset claro comitari Hymenæo :
Sed casta inceste nubendi tempore in ipso
100 Hostia concideret mactatu mosta parentis,
Exitus ut classi felix, faustusque daretur.
Tantum Relligio potuit suadere malorum.

Tutemet a nobis jam quovis tempore Vatum
Terriloquis victus dictis desciscere quæres?
105 Quippe etenim quam multa tibi jam fingere possum
Somnia, quæ vitæ rationes vertere possint,
Fortunasque tuas omneis turbare timore?

Et merito: nam si certam finem esse viderent
Ærumnarum homines, aliqua ratione valerent
110 Relligionibus, atque minis obsistere Vatum:
Nunc ratio nulla 'st restandi, nulla facultas,
Æternas quoniam pœnas in morte timendum.
Ignoratur enim quæ sit natura animaï,

95. Princeps] Prima. Sic lib. V. v. 9. Erat enim TрштÓтокоs inter Agamemnonis liberos. Sic ipsa apud Euripidem, Πρώτη σ' ἐκάλεσα πατέρα καὶ σὺ Taîd qué. Iphigenia in Aulide, v. 1220. 96. Sublata, etc.] E ritu nuptiarum forsan, etsi non affirmem, quem tradit his verbis Festus Pompeius, Rapi simulatur Virgo e gremio Matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trahitur, viz. ea res feliciter Romulo cessit.

100. Mactatu] Sic Euripides Iphigen. in Aulide, v. 1177. ̓Απώλεσέν σ ̓, ὦ τεκνον, ὁ φυτεύσας πατὴρ, Αὐτὸς κτανὼν, οὐκ δ ἄλλος, οὐδ ̓ ἄλλῃ χερί.

103. Tutemet] Iterum dubitat Lucretius ne Memmius, cedens Poetarum fabulis de Cerbero, Acherunte, et pœnis post mortem quibus jam diu assueverat, opiniones suas aversetur. Harum ideo vin elevat, suggerendo istas fabulas mera forsan esse otiosorum Poetarum figmenta, ipse enim potuit fabulas fingere quæ essent æque ac illæ terribiles.

104. Desciscere] Desistere, G. et alii. 105. Quippe etenim] Nempe, scilicet: scommatice.

Ibid. Jam fingere] Me fingere, ex vet. lib. Gifanius. Hinc alii conjiciunt legendum, ex me fingere; alii, confingere.

Ibid. Possum] Alii, inter quos Faber, possunt, i. e. Vates.

108. Nam] Jam. His 20. v. seipsum quasi corrigit, et aliquam esse in iis fabulis vim fatetur; dum enim de Anima diversi Philosophi diversa pronunciant; alii nasci et interire cum Corpore, alii vero prius subsistentem in Corpora nascentia infundi, et a Corpore per mortem separatam Inferos subire, vel in pecudum Corpora migrare, (quæ fuit Ennii Pythagorici sententia, quam fuse exponit, obiter etiam convellit et deridet, tanquam sibi ipsi contrariam;) profecto temere agerent qui Providentiam contemnerent, dum istos contemptores æternæ maneant post mortem pœnæ. Hæc est hujus loci sententia quem præruptum alii, et obscurum queruntur.

112. Timendum] Istud timendum pœnas e veteri et bono Latio est, nec aliter temere loquitur Lucretius, v. 139. Multa agendum: v. 382. privandum est Corpora motu, etc. Ipse etiam Virgilius-Pacem a Rege petendum.

Nata sit, an, contra, nascentibus insinuetur,
115 Et simul intereat nobiscum morte dirempta,
An tenebras Orci visat, vastasque lacunas,
An pecudes alias divinitus insinuet se;
ENNIUS ut noster cecinit, qui primus amœno
Detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
120 Per genteis Italas hominum quæ clara clueret:
Etsi præterea tamen esse Acherusia templa
Ennius æternis exponit versibus, edens:

Quo neque permanent animæ, neque corpora nostra ;
Sed quædam simulacra modis pallentia miris :
125 Unde sibi exortam semper-florentis Homeri
Commemorat speciem, lacrumas et fundere salsas
Cœpisse, et rerum naturam expandere dictis.

Quapropter bene, cum, Superis de rebus habenda
Nobis est ratio, Solis Lunæque meatus

130 Qua fiant ratione; et qua vi quæque genantur
In terris: tum, cum primis, ratione sagaci
Unde Anima atque Animi constet natura, videndum;
Et quæ res nobis vigilantibus obvia menteis
Terrificet, morbo affectis, somnoque sepultis,

115. Dirempta] Separata, viz. a corpore et dissipata, nisi potius legatur perempta. 117. Pecudes alias insinuet] Ut adigere arbitrum, adigere jusjurandum, propugnare nugis: et Lucretius, lib. II. v. 124. Hæc animum te advertere par est.

118. Primus] Primus enim Latinorum Ennius Epicum et Heroicum Poema ad exemplum Homeri scripsit.

120. Per genteis Italas hominum] Gentes Italorum hominum: quidam libri omnium; itaque esset Clara corona omnium, i. e. inter omnes: sic Aeiλds Baσiλéwv apud Callimachum; Pulchra dearum, apud Ennium.

Ibid. Clueret] Clueo, cluo, sum, videor, celebror: hac voce passim utitur Lucretius; dicebant etiam veteres Cluveo, ut Ennius, Nam Latii populi res atque poemata nostra Cluvebunt.

121. Et præterea] Et prætereat, V. quæ verba si admittas, alium prorsus efficies sensum: non opus est isto acumine.

123. Permanent] Permaneant, MS. 125. Homeri] Hoc Ennii somnium Cicero in Lucullo memorat, Visus Ho

merus adesse Poeta. Et in Somnio Scipionis, Fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet sæpissime vigilans solebat cogitare et loqui.

126. Et fundere] Alii, effundere.

Ibid. Salsas] Alii, falsas; imperite. Quis enim nescit lac album, humida vina, etc. Poetis esse familiaria?

127. Expandere] Al. expromere; al. exponere; non tanti est.

128. Quapropter] Ut omnes igitur Memmii timores discutiat, his v. 9. docet se disputaturum non tantum de Cœli Deûmque ratione, et de generatione rerum, quæ omnia olim promiserat; sed explicaturum etiam quænam sit Anima natura, et quænam sint illæ res, quæ aliquando vigilantes aliquando dormientes ita afficiunt, ut præsentes videre nos et audire olim mortuos putemus, et inde conjectemus animas existere a corpore separatas. Quam ob rem, Gassendus.

130. Genantur] Gignuntur, qua voce passim utitur Lucretius: alii, gerantur, male.

135 Cernere uti videamur eos, audireque coram,
Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

Nec me animi fallit, GRAÏORUM obscura reperta
Difficile inlustrare LATINIS versibus esse,

(Multa novis verbis præsertim cum sit agendum,) 140 Propter egestatem linguæ, et rerum novitatem: Sed tua me Virtus tamen, et sperata voluptas Suavis Amicitiæ, quemvis perferre laborem Suadet, et inducit nocteis vigilare serenas, Quærentem dictis quibus, et quo carmine demum 145 Clara tuæ possim præpandere lumina menti, Res quibus occultas penitus convisere possis. Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse 'st Non radii Solis, neque lucida tela Diei

Discutiant, sed Naturæ species, Ratioque:

150 Principium hinc cujus nobis exordia sumet;

136. Morte obita] Cicero pro Sextio. Nec vero illorum quisquam quòs a majoribus nostris morte obita positos in illo loco, atque in rostris collocatos. Virgilius, Morte obita quales fama est volitare figuras.

Ibid. Obita] Sumpta, suscepta, et completa, ut obire munus dicitur. Servius.

137. Nec me] Proposito futuri operis argumento, his 20. v. difficultatem expendit Poeta, monetque ea, de quibus Græci, Epicurus viz. ejusque Sectatores, disputaverant, Latino Carmine scribere opus esse arduum et difficile, cum propter egestatem linguæ Latinæ, tum propter novitatem rerum; quemvis vero laborem ferre se paratum esse profitetur, Memmii sui gratia, amicissimi ornatissimique Viri, quem instituendum susceperat.

Ibid. Animi] Supple ratio; at B. Gif. aliique legunt animus.

141. Sperata voluptas] Spectata voluntas, B. Alii, spectata voluptas. Ex Decreto Epicuri, et ad illius exemplum; ita enim ille ad Pythoclem suum, ueîs δὲ ἡδέως τέ σοῦ τὴν δέησιν ἀπεδεξάμεθα, καὶ ἐλπίσιν ἡδείαις συνεσχέθημεν,

etc.

142. Perferre] Efferre, B. Gif. alii. Sufferre, F.

143. Serenas] Claras, pacatas. Quidni severas? Vox enim ista laborem Poetæ fortius et felicius exprimit. Vid. l. IV. v.

462.

Estivas, Muretus. Quibus alií somno indulgebant.

147. Hunc igitur] Jam tandem opus aggreditur: v. 13. et ut omnem de Providentia opinionem subverteret, probare conatur res primo factas fuisse sine Deorum auxilio, ideoque non ab iis regi aut administrari: ut autem felicius procedat, primum hoc statuit principium; Nihil de Nihilo fit. Quod fusius olim demonstraturus est; observaverat enim opinionem de Providentia exinde natam esse, quod homines multa in Terris Coloque fieri viderint, quorum causas cum invenire non potuerint, ea a Diis e Nihilo fieri crediderunt. Si igitur Nihil de Nihilo fieri demonstratum fuerit, actum esset de Providentia: at vero facile agnoscet Lector, Lucretium tanto conamine id solum probasse quod nemo negat; Nihil viz. intra Naturæ ambitum de Nihilo produci. Nec est quod ulla contra Dei potentiam timeamus argumenta, cum acutissimum Lucretii ingenium tam infirmis utitur, si enim--Pergama dextra Defendi possint, certe hae defensa fuissent.

148. Tela Diei] Radii Solis, qui telorum instar jacti et diffusi per universum orbem inferunt lucem: notat autem per tela diei exteriorem rerum cognitionem, sicut per Naturæ speciem significat internam rerum cognitionem per causas, Fayus. Pueriliter, ut et omnia.

C

NULLAM REM E NIHILO GIGNI DIVINITUS UNQUAM.
Quippe ita formido Mortaleis continet omneis,
Quod multa in Terris fieri, Coloque tuentur,
Quorum operum causas nulla ratione videre,
155 Possunt, ac fieri divino Numine rentur.

160

Et

Quas ob res, ubi viderimus, nil posse creari
De nihilo, tum, quod sequimur, jam rectius inde
Perspiciemus, et unde queat res quæque creari,
quo quæque modo fiant opera sine Divûm.
Nam si de Nihilo fierent, ex omnibu' rebus
Omne genus nasci posset; nil Semine egeret:
E mare primum homines, e terra posset oriri
Squammigerum genus, et volucres; erumpere cœlo
Armenta, atque aliæ pecudes, genus omne ferarum
165 Incerto partu culta, ac deserta teneret:

Nec fructus iidem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur: ferre omnes omnia possent.
Quippe, ubi non essent genitalia Corpora quoique,
Qui posset mater rebus consistere certa?
170 At nunc Seminibus quia certis quidque creatur,
Inde enascitur, atque oras in luminis exit,
Materies ubi inest cujusque et Corpora prima :
Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
Quod certis in rebus inest secreta facultas.
Præterea, cur Vere rosam, frumenta Calore,

175

152. Ita] Ut, B.

158. Et] Ut, Gif.

160. Nam si, etc.] Primum hoc argumentum, quo probare conatur Nihil de Nihilo fieri, breviter Epicurus in Epist. ad Herodotum, oùdèv yívetai èк тоû μn ὄντος, πᾶν γὰρ ἐκ παντὸς ἐγίνετ ̓ ἂν, σπερμάτων δ ̓ οὐδὲν προσδεόμενον. Fusius Poeta. Si Res de Nihilo producerentur, tum quodlibet ex quolibet oriretur, semine non opus esset; sed e terra homines, e cœlo pisces pecudesque exilirent, etc. Cum autem quodlibet non oritur e quolibet, certisque seminibus opus sit, recte concludit Nihil de Nihilo produci.

168. Corpora quoique] Semina quoique, Gass. 170. Quidque creatur] Quæque creantur, B. C. Na. etc.

171. Enascitur] Nascitur, MS. quæ vox forsan illis grata erit, qui in Veterum Versibus hiatus quærunt, et a

mant.

174. Certis] Libentius hoc loco legerim cunctis quam certis, quo versus superiores inducunt, et ille præter cæte ros, Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni. Id quamobrem, Lector? Quod cunctis, etc. Innuit enim facultatem distinctam et specificam in una quavis re esse; unde e caulibus juglans, ex Homine Leo, etc. non enascatur. Faber.

175. Præterea, cur, etc.] Modo ex ipsa rerum origine, jam vero probat ex statis temporum effectibus Nihil e Nihilo fieri, v. 10. Cur enim Vere tantum rosæ, Estate fruges, Autumno uvæ, et non Hyeme, aliisque etiam Anni partibus pro

« IndietroContinua »