Immagini della pagina
PDF
ePub

æstimatori sit, unum ex eorum numero præstantissimum Leonicenum, arguente Nemesi Dea, sub finem libri sui testatum, lites illas suas furore animi (quod facile fidem facit) se suscitasse. Nam nisi C. Plinium lippitudine laborasse, ut pleraque alia, mentiantur, vel cæco fit manifestum, illum non paulo tranquillius, atque exin diligentius stirpium lineamenta despexisse, moxque fidelius nomina prodidisse, adjuvante in ea opera Antonio Castore, viro in eo prudentiæ genere summo, quam Anazarbeum istum vagum, turbidum, merentem hinc inde stipendia, &c.

Iterumque post pauca:

Nec desunt qui Grammaticum vocitent, rhetorem alii, hi historicum: omnia non citra imperitiam, multo livore, majore impudentia, et, quod mirere, cuncta vere. Nam et in Grammatica lex ipsa, oratione inimitabilis: in omnifaria historia rude donatus. De Mathematicis vero judicium an quisquam ei viro denegabit, tam multa arduaque tam brevibus comprehendenti?...Jam quivis modo non medicellus non abstulerit stirpium cognitionem accuratam, quarum figuram tanto otio, tam rara tranquillitate, tanto sub judice rimari licuerit? Magna hic medicinæ fundamenta. Ceterum quæ ad ejusdem perfectiorem curam faciunt, si non intolerabili ægrotantium pædore usque perferendo addidicit, at e probatioribus, certioribusque medicorum veterum monumentis excerpsit, additis insuper, si quæ postea probata sciret experimentis, ne non etiam candore commendetur. De metallica hic Romanorum solus. De agricultura nescio quid mirere magis, adeo in tanta brevitate nihil omissum. Porro in Cosmographia, animalibus, rerum miraculis, ut nihil ornatius, luculentius, beatius, ita et venia dignissima sunt, si quæ ex hujusce ætatis navigationum certissima fide secus in iis prodita deprehendantur. Qua in re mihi sane fidem ejurare certum est: nam cur credulitatem meam obstrinxerim, cum suam ille tradendo non obstringat? cum fidem in auctores releget? famæque velut famam suam impingat? In summa, ea est viri auctoritas, ut a doctioribus concuti potuerit, convelli nusquam: ea majestas, ut quam decentissimum foret, non citra acerbis

sima flagra ab hujusmodi nebulonum genere subpungi: ea denique in omni doctrinarum cumulo eminentia, ut multo minore cum risu hunc audias artes omnes a Minerva edoctum, quam Ciceronem. Quare impudenter omnino tentata C. Plinii amplitudo ab eo hominum grege, qui nec viventis splendorem probe tulissent oculis, &c.

Tertullianus, et alii.

Tertullianus præterea multa transcripsit a Plinio, dissimulato ejus nomine, ut in operis decursu suis locis indicaturi sumus.

Hieronymus in Jeremiam Plinium laudat, cum Theophrasto et Aristotele, quod memoriæ ii prodiderint, hanc perdicis esse naturam, ut ova alterius perdicis, id est, aliena furetur, et eis incubet, foveatque: cumque foetus adoleverit, avolare ab eo et alienum parentem relinquere.' Sed memoria lapsum esse necesse est: cum apud veteres omnes rerum Naturalium scriptores nihil tale occurrat, et esse id falsissimum multis constet argumentis: de quibus Bochartum consule, parte 2. lib. 1. de animal. c. 12. p. 85. et seq. Similis et Servii error in Notis ad librum primum Georgicorum Maronis: Plinius,' inquit, in Naturali Historia dicit corvos obliviosos esse, et plerumque minime ad nidos suos reverti,' &c. Fallit autem Servius, aut fallitur: cum neque apud Plinium, neque apud ullum, qui Servium ætate præcesserit, dignum fide scriptorem, simile quicquam lega

tur.

6

Versum pariter Maronis explicans idem, e libro Æneidos tertio: Et juncti currum dominæ subiere leones:' fabulam de Hippomene et Atalanta recitat, quæ omnibus nota est: subjicitque ista deinde: 'Unde irata Dea (Deum Mater) in leones eos convertit, et suo currui subjugavit, et præcepit ne secum unquam leones coirent. Nam et Plinius in Naturali Historia dicit leonem cum parda, et pardum cum leæna concumbere.' Quibus verbis non solum rem falsissimam pro vera affert, sed etiam a Plinio proditam men

Alcuinus Epist. v. ad David Regem, hoc est ad

Carolum Magnum.

Quid acutius, quam quod naturalium rerum devotissimus inventor Plinius Secundus de cœlestium siderum ratione exposuit, investigari valet?

Cornelius Aurelius Goudanus, Erasmi præceptor.

Is præterea Plinius est, quem qui non legit, censetur indoctus; qui lectum fastidit, indoctior; cui denique non sapit, indoctissimus. Nec omnino in tanta literarum jactura naufragamur, quamdiu nobis superstes est Plinius.

Justus Lipsius.

Plinii libros qui Pandectas appellarit, me judice, haud erraverit. Omnia ille vir legit, vidit, scivit; et in unum volumen Græciam et Latium conclusit.

Petrus Joannes Mariette, Traité des Pierres gravées, Tome I. p. 195.

Quand on examine avec attention ce que Pline a dit sur la manière de graver sur les pierres précieuses, on demeure pleinement convaincu que les anciens n'ont point connu d'autre méthode que celle qui se pratique aujourd'hui. Ils ont du se servir comme nous du Touret, et de ces ontils d'acier ou de cuivre, qu'on nomme Scies ou Bouterolles ; et dans l'occasion ils ont pareillement employé la pointe du diamant. Le témoignage de Pline XXXVII. 4. est formel. Je ne vois dans ses expressions rien d'équivoque. Voici comme s'explique sur cette matière cet Auteur, dont on admire l'exactitude et le profond sçavoir, a mesure que l'on fait des progrès dans l'intelligence de ses ecrits.

Cl. de Buffon,

Discours premier de l'Histoire Naturelle.

Pline a travaillé sur un plan bien plus grand, (que celui

d'Aristote,) et peut-être trop vaste, il a voulu tout embrasser, et il semble avoir mesuré la Nature et l'avoir trouvée trop petite encore pour l'étendue de son esprit : son Histoire Naturelle comprend, independamment de l'Histoire des animaux, des plantes, et des minéraux, l'Histoire du ciel et de la terre, la médecine, le commerce, la navigation, l'histoire des arts libéraux et mécaniques, l'origine des usages, enfin toutes les sciences naturelles et touts les arts humains: et ce qu'il y a d'etonnant, c'est que dans chaque partie Pline est également grand, l'elévation des idées, la noblesse du style relèvent encore sa profonde érudition; non seulement il savoit tout ce qu'on pouvoit savoir de son tems, mais il avoit cette facilité de penser en grand qui multiplie la science; il avoit cette finesse de réflexion, de laquelle dépend l'elégance et le goût, et il communique a ses lecteurs une certaine liberté d'esprit, une hardiesse de penser qui est le germe de la Philosophie. Son ouvrage, tout aussi varié que la Nature, la peint toujours en beau; c'est, si l'on veut, une compilation de tout ce qui avoit été écrit avant lui, une copie de tout ce qui avoit été fait d'excellent et d'utile à savoir; mais cette copie a de si grands traits, cette compilation contient des choses rassamblées d'une maniere si neuve, qu'elle est préférable a la plûpart des ouvrages originaux qui traitent des mêmes matieres.

[blocks in formation]

De Peste, libri tres. Basi- Amphitheatrum Sapientiæ Socraticæ.

leæ, 1554. 8.
Albertus Magnus. De Animalibus,
libri xxvI. Lugduni, 1651. folio.
De Mineralibus, Lugduni,

1651. fol.
Alciatus (Andr.). Parergon Juris libri

Hanoviæ, 1611. fol.

Anatomici Parisienses. Vide Mé-
moires pour servir à l'Histoire
Naturelle des Animaux.

Anastasius. De Vitis Pontificum. Mo-
guntiæ, 1602. 4.

« IndietroContinua »