Immagini della pagina
PDF
ePub

de quibus inferius dicturi sumus, vidit Nicolaus Rigaltius, selectasque ex iis quamplurimas in oram libri sui transvexit. Inspectæ illæ sunt enim obiter a nobis et cursim, ante annos quinque, facta vix ejus libri quasi per transennam inspiciendi copia.

Verum nec unicum fuit, nec præcipuum in codicibus Mss. ut pristinam ad speciem nitoremque Plinii scripta revocaremus, subsidium præsidiumque: nedum ad illustrandum. Evolvenda fuere volumina sexcenta, tum prisca, tum recentia, tum Græce scripta, tum Latine: neque evolvenda solum, sed et diligenter conferenda alia cum aliis, cum Plinio singula: ut vel sic sincera loci emendatio, germanusque intellectus non pateret modo, sed et ita communiretur, ut convelli deinceps non posset ulla vi criticave censura. Et illustrando quidem Pliniano operi cetera, emendando vero eorum inprimis scripta profuere, vel per quos profecisse se Plinius fatetur, ut Aristotelis, Theophrasti, Catonis, Varronis, Columellæ, et aliorum, qui sunt numero propemodum infiniti, mole librorum ac difficultate insignes vel qui Plinium transcripsere ipsi olim, ut Solinus fecit, Martianus, Plinius alter Valerianus, Marcellus Empiricus, Q. Serenus Samonicus, Isidorus Hispalensis, et auctor libri de Mensura Orbis Terræ, qui nondum editus in lucem est: vel denique qui ex iisdem fontibus hauserunt, unde suos Plinius hortos rigavit, ut Agathemerus, Athenæus, Dioscorides, Galenus, Sextus Platonicus, ceterique, quorum huic præfationi subtexemus Indicem.

Hic demum Lydius lapis est, hæc obrussa: ad horum scripta Plinianæ scripturæ veritas metienda: quid in eo mendosum tinniat, quid subæratum, quid adulterina forma percussum. Nam si in vetustis exemplaribus hæreas modo, cum ipsa inter se sæpe dissideant, cum sint inquinata æque eruditorum conjecturis, atque librariorum inscitia, cum verbis alioversum acceptis pro genuino Auctoris sensu falsam ac depravatam interpretis sententiam recipere sæpe cogamur quis demum litium finis est futurus, nisi probatissimis codicibus astipulatorem quempiam e gravissi

mis auctoribus adhibeas, calculumque ejus adjungas, cujus ope sua demum orationi Plinianæ sententia integritasque constet?

Horum nos testimonia si proferimus sæpe in medium, si consensum proponimus antiquitatis totius cum Plinio, si rempublicam ingeniorum vadem pro eo sistimus, ut minus jucundum id nonnullis esse videatur, quis utile inficietur? aut quis jure succenseat, cum justi commentarii vice ea ipsa loca sint, quibus Plinii sententia emendatur, defenditur, intelligitur? Emendatur porro sic, ut nullus deinde supersit alteri conjecturæ locus: ita defenditur, ut tot suffragiis auctorum communitus nihil jam extimescat, sed sit extra maledicentiæ tela positus: sic demum intelligitur, ut ne nostræ quidem interpretationis lucem fere desideret. Sed quantæ præter hæc voluptatis fore putandum est, deprehendi statim, quæ et unde mutua Plinius acceperit, expressis indicatisve locis, quæ secutus sit? ejusdem simul errata coargui, si quæ sunt, iisdem inter se collatis? Interdum in Dioscoridis concedere sententiam (placet enim in hoc exemplum statuere) ne mentitus: abire nonnunquam diversum, ne mutuatus ab eo, quæ affert, existimetur. Potuisse enim equidem arbitror (nam et hoc obiter indicandum) eum appellare inter ceteros per quos profecit: noluisse autem, tum quod ipsos præ manibus auctores haberet, ex quo suam Dioscorides Epitomen consarcinavit, Democratem, Ophelionem, Cratevam, Dioclem, Heraclidem, Sextium Nigrum, Hicesium, Petronium, Anaxilaum, ceterosque eruditionis et famæ majoris: tum quod jure aspernari videretur Dioscoridem Plinius, hoc est, homo Romanus externum hominem, quem sui quoque populares vel inscitiæ sæpe coarguant, ut is, qui post annos aliquot vixit, vir judicii in eo genere limatissimi Galenus: ac deinde Photius: vel certe negligunt, ut Athenæus: qui cum in Græcis auctoribus appellandis minime alias parcus sit, Dioscoridem ne semel quidem laudarit.

b Galenus, lib. VII. de Fac. Simp. Medic. pag. 194. et lib. XI. pag. 301.

i Photius cod. 178.

Hæc igitur subsidia, hæc laboris nostri adjumenta fuerunt, quibus in singulis conquirendis quantum laboris insumtum sit, facile ii æstimaturi sunt, qui hoc genus studiorum quam sit fastidii tædiique plenum per se ipsi norunt. 'Veneficia mea, Quirites, hæc sunt,' inquiebat ille, qui cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam examplissimis vicinitas, in invidia magna erat, ceu fruges alienas pelliceret veneficiis: Nec possum,' adjecit idem, ' vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas, vigilias, et sudores.'

Ne vero inaniter nostra collocata opera existimetur, scito bis mille amplius a nobis sublata flagitia, propter quæ eximium opus non pauci tanquam senticetum, aut pestilens lemuribusque infame domicilium, devitabant. Horum præcipua tum ex eorum Indice intelliges, tum ex Emendationibus fusioribusque Notis, quas, Lipsium imitatus ad Tacitum, in calcem cujusque libri conjeci: ubi plenis velis vectus omnia latius inflatiusque exponerem, totosque, ut ita dicam, rudentes laxarem, ac stylo liberius indulgerem. Quod in multis fieri fuit necesse : nam et Emendationum ratio pluribus verbis reddenda, et altercationes dirimendæ, et innumera uberius explicanda, quæ vel difficultatem haberent, vel novitatem. Fuit illud interim simplicis ingenii: quod menda multa sine ullo verborum fuco expunximus, procul omni pompa ac venditatione, præfationibus summotis omnibus, dissimulatoque etiam in plerisque rebus inveniendis labore, ne mirari nostra videremur, ac legentem defatigare prius, quam pascere.

A nostris procul est omnis vesica libellis :

Musa nec insano syrmate nostra tumet.* Juvabit interim scriptorum veterum menda plurima, quæ nos primi sustulimus, animadvertere: recentium vero, qui de situ terrarum, (Geographos appellant,) quique de animalium, piscium, aviumque natura, et qui de re herbaria medicaque, volumina concinnarunt, errata non pauca, quæ

[blocks in formation]

nos indicabimus, intelligere. Neque enim nos diffitemur ab Ortelio, Holstenio, Aldrovando, Bellonio, aliisque, a Lexicographis quoque ipsis sæpenumero dissidere, in locorum, et animalium, herbarumque vernaculis nominibus signandis: sed gravissima fuere dissentiendi argumenta, ingentesque causæ : de quibus judicium faciet omnis erudito rum Senatus.

In Geographicis quidem vetustos auctores, Tabulas nauticas, Itineraria veterum recentiumve scriptorum, Inscriptiones antiquas, Notitias Ecclesiasticas Græcas pariter ac Latinas, veteres nummos, aliaque similia adjumenta adhibuimus: quæ prioribus aut latuere omnino, aut difficilioris visa sunt explicatus, molestique fastidii. Sed et viros præterea, qui loca ea lustrarunt, Asiæ maxime, Græciæque, Syriæ ac Mesopotamiæ, in hac parte, indices locorum habuimus, et operis adjutores.

In animantium deinde natura explicanda, quantum est auctorum veterum ac recentium, qui sint in eo argumento versati, ascivimus. In re herbaria, non eos modo qui de ea commentati sunt, sed et eam, quæ hic maxime ac prope sola dominatur, autovíav: quod et Plinius in suo hoc opere concinnando fecisse gloriatur. Paucæ sunt enim ex herbis iis, quas Plinius attigit, quæ non fuerint a nobis in Horto præcipue Regio animadversæ diligenter, tum maxime cum singulari cura is coleretur, totidemque fere herbarum genera reapse exhiberet, quot in indice typis edito anno MDCLXV. continentur. Sunt singulæ, inquam, ibi præsertim, aliisque in hortulis, a nobis exploratæ, omnibusque fere notis congruere cum Pliniana delineatione deprehensæ.

Denique in re medica, et eos diligenter cum Plinio scriptores contulimus, a quibus ille mutuum accepit, et qui ab eodem deinde pariter mutuati. Horum autem omnium, ubi res poscit, verba proferimus: iisdem interdum, brevitatis studio, supersedemus: designari locum satis esse rati: tanquam si non doceamus ibi, sed admoneamus docturos.

Lib. xxv. sect. 5.

Ut multa vero sint ea quæ animadversuri sumus in Notis, non est verendum tamen, uti remur, ne prolixiores videamur iis, qui nihil de fæce, quod aiunt, haurire nos facile paterentur. Neque enim trita aut ante pedes posita afferemus: non congeremus fere præmissa a ceteris, nec hortum quem colimus alienis irrigabimus rivulis: nec denique, quod Noster monet, diligentiam affectabimus in supervacuis. Quamobrem si diffusum id nimis opus cuipiam. nihilominus videatur, id responsi feret, quod reposuisse. acute Plinius alter perhibetur, cum villam aliquam perelegantem particulatim amico depingeret:m Non epistolam quæ describit, sed villam quæ describitur, magnam esse. Brevem esse, qui facit quod instituit: si materiæ immoratur, non esse longum : non excursum hunc, sed opus ipsum esse.'

Ac frontem quidem ipsam Pliniani operis multo politiorem nitidioremque, quam fuit hactenus, exhibemus: priore libro integro, qui ceterorum index est, quem priorum editorum negligentia abdicarat, ad fidem Mss. codicum, Reg. 1. 2. Colb. 2. et Thuanæi, nunc primum in lucem prolato : ablegato interim altero, quem imperiti audaculique viri ex officina sua, et ex lemmatibus capitum, quæ confinxerant ipsi quoque pro arbitratu, pro vero ac genuino, concinnatum obtruserant. At ubi nihilominus in eo ipso quem repræsentamus," excidisse quidpiam licuit suspicari, lacunam ibi ex conjectura supplevimus: diversoque, hoc est, Italico pingendi charactere edi curavimus: uti ab auro Pliniano dignosci paleæ nostræ ac secerni possent. Additi denique numeri, qui sectionibus responderent, in quas singulorum librorum postea esset subsecanda materia.

Subjunximus deinde Auctorum Syllabum, qui toto opere a Plinio appellantur. Horum plerisque non sua modo nomina, detrita ante, truncata, corrupta, ignota, sed et famam

m Plin. Epist. v. 6.

[In Editione secunda inseruit Harduinus: qui nec Plinium ipsum fortassis auctorem sapit,' paulo post

deletis: uti ab auro Pliniano dignosci paleæ nostræ ac secerni possent.']

« IndietroContinua »