Immagini della pagina
PDF
ePub

quoque suam restituimus: ut jam et ipsi qui sint, et quæ ætas, quæ patria, quæ scripta denique, non omnia quidem, (id enim nec nostri est instituti persequi, et est infiniti laboris,) sed ea modo per quæ profecisse videri Plinius noster possit, manifesta sint. Quoties autem appelletur eorum quisque a Plinio, ex Indice singulari, quem in calce operis subtexemus, nullo negotio statim constabit.

E reliquo opere titulos seu lemmata capitum plane sustulimus: et quod Plinium ea non habent auctorem, et quod nihil insulsius dici aut videri potest, quam præposterus plurimorum lemmatum situs, ut suis locis commonstraturi sumus. Quid quod et recepta hactenus capitum sectio, qua totum Plinii opus divisum ac dissectum est, in antiquioribus paulo ac melioris notæ libris nulla est et alia in pervetustis editionibus, in sequentibus alia: in utrisque sæpe digna risu, ubi multa perperam distracta a superioribus, quibuscum ea cohærere oportuit: divulsæque sæpenumero sententiæ integræ, parte sua præcedenti capiti hæreant, altera faciant subsequentis initium? Atqui veterum quicumque lectos a se Plinii libros commemorant, Tertullianus, Augustinus, Gellius, Macrobius, aliique, librum quidem ii indigitant, designantque minutias capitulorum, nemo. Singulis enim libris continuata rerum series continetur, quamobrem et historia vocitatur: sic ut aliæ res nexæ ex aliis, narrationis serie copulatæ, et omnes inter se aptæ colligatæque sint: nullum ut pateat interstitium, fallente transitu, ut in Historiarum Herodoti, Thucydidis, et Livii libris. Nos nihilominus in totidem particulas secuimus, quas sectiones eam ob causam libuit appellare, quot signatas ab ipso Plinio in Indice intelligere licuit: et priscos tamen numeros capitum, qui fuere in usu hactenus, asservari in margine voluimus, ut citata in libris ad hunc diem Plinii loca per capita, in hac quoque editione nostra vel sic occurrant.

Indicis denique facta accessio, non qualis primum a Joanne Camerte e sacra Minorum familia viro religioso et erudito, concinnatus est olim Vienna Pannoniæ, anno

MDXIV. etsi is deinceps in omnibus fere Plinii editionibus est adoptatus: sed verborum plane singulorum: quoniam bona pars Latinæ linguæ hoc uno continetur opere, in quo et vocum occurrit propemodum copia infinita, et significatus singularis.

Hanc porro rationem in explanando tam erudito tamque diffuso opere secuti sumus, ut ne sæpius a nobis eadem dicerentur: ut semel tantum, propter institutam rationem brevitatis, abstrusiores paulo voces et propriæ locorum, animalium, agricolationis, vindemiæ, morborum, herbarum, ceterorumque ejusmodi, explanarentur: quo autem loco, intelligendum ex Indice: priore enim fere loco ac numero res ea deciditur: de qua si quoties occurrit ea, disceptandum foret, in ingentem molem Commentariorum istud volumen excresceret. Sic tamen interim habeto, nullam a nobis esse prætermissam voculam, cui difficultatis aliquid subesse suspicio foret: nullam intentatam, indictamve: sic ut cum paucæ quædam incerti nobis significatus essent, quas in tanta rerum bonarum copia præterire, non modo sine ullo famæ dispendio liceret, sed etiam tutum esset, vel dictante proverbio, Quæ dubites, ne feceris:' maluerimus tamen id ingenue profiteri, ac minus callidi in nos existimationemque nostram, minusque astuti videri, quam minus ingenui ac simplices.

Nec dubitamus etiam quin politi magis hi Commentarii exire potuerint, si plus temporis et otii fuisset ad eos recognoscendos limandosque : aut quin notas ex iis haud sane paucas in ipsa præli festinatione effusas fuisse res ipsa proditura sit sed nunc quidem laudem illæ non quærunt: satis erit si veniam mereantur. Et spes est alioqui nobis multorum exemplo scripta nostra, quamvis edita jam pervulgataque, cum id necessitas poposcerit, sub incudem revocare, ut quod informatum modo inchoatumque est nitescat magis, et editione altera absolutius limatiusque in publicum prodeat."

[ Totum hunc Paragraphum: 'Nec delevit Harduinus.] dubitamus,' &c. in Editione secunda

Quanta nihilominus rei literariæ ex hisce nostris lucubrationibus utilitas accessura sit, aliis æstimandum relinquimus: quanta vero ex hoc singulari, atque haud dubie cœlesti opere, nunc scilicet ad amussim emendato castigatoque, emolumenta speranda sint, fecere jam pridem judicium eruditi viri. In infinita prope veterum librorum non jactura, sed naufragio, non clade, sed interitu, 'non sumus omnino superis odiosi,' inquiebat olim Hermolaus," 'quando superstes est Plinius. Sustentat ille nos utcumque mutilus, decurtatus, lacer. Nisi extaret, actum esset, tunderemus aquam omnes: si eadem, quæ ceteros, ademisset eum nobis calamitas, profligata spes omnis esset Latinæ rei constituendæ. Nunc eo duce, quanquam semianimi et exsangui, vivimus: et nisi ipse mihi blandior, videtur in dies proficere, habetur in manibus, celebratur, colitur. Censetur indoctus, qui Plinium non legit: indoctior, qui lectum contemnit : indoctissimus, cui non sapit. Debet ætati nostræ plus, quam suæ, Plinius: sed nos ei magis, qui per illum maxime subsistimus. Alii rem Latinam juverunt, ille ipse nobis est Latium.' Atqui id eo ævo pronuntiare si vere licuit, si in uno hoc libro Latinæ rei puppis et prora versari merito existimata est, cum tot adhuc salebris horreret, tot mendis scateret, seu verius monstris: quid iis feliciter profligatis, quid deterso eo opere, perpurgatoque jam, uti confidimus, ac resplendescente, sentiendum, aut quid omnino non sperandum putemus?

Est operis certe per se ipsius susceptio, dispositio, conformatioque, grandis et capacis ingenii opus: idque eo grandius et magnificentius existimari par est, quod nemo unquam ex omni ævo præter eum repertus est, ne apud Græculos illos quidem loquaces et otiosos, qui universam naturæ historiam unius laboris et operis monumento consignarit. Eo orbe doctrinæ, quam ¿yxuxλoñaιdelav vocant, quam sibi quisque particulam delegerit, Auctorum Index, quem

P Ad Picum Mirandulæ Comitem,

subtexemus libro priori, declarabit. Nemo unus attigit universam. Nemo, ut Noster, thesaurum, vel mundum verius rerum omnium cognitu dignarum, spirans ingenii sui monumentum, reliquit. Quare Plinium haud immerito, etsi novo more loquendi, Naturæ Bibliothecarium' Langius: Heinsius 'Primum omnium Secundum, et secundum nemini,' appellarunt: ceteri eruditi opus hoc unum ceterorum e Latio scriptorum, si ita necesse sit, jactura emendum pronuntiarunt: civitates ipsæ nobilissimæ, Brixiensis Joanni Taberio anno MDVIII. Salmanticensis Pintiano, aliæque aliis, Plinii in publico Gymnasio interpretandi provinciam imposuerunt, salario etiamnum largissime ex ærario persoluto.

Nam quod multa eum attulisse in medium criminantur aliqui, quæ falsa sint, quæ commenta sapiant, Magorumque vanitates, nihil id utique habet justæ reprehensionis. Nam quo eum argumento mendacii arguas, qui nihil comminiscatur, nihil afferat quod haberi pro certo ac confesso velit, quin sit illud idem a summis viris, extra omnem mendacii suspicionem positis, quos quidem suis locis appellaturi sumus, proditum ante et expertum? qui dubia se suis reddere profiteatur auctoribus, quorum ad fidem provocat, ac legentes ablegat? qui denique Magorum commenta eo recitat,' quod præ se fert ipse haud obscure passim, ut eorundem obiter coarguat vanitatem?"

Totum opus perquam apposite, uti remur, in quinque volumina partiti sumus, quod ante nos nemo.

Priore, reliquorum librorum index, deinde τà xoσμoɣpapixà xai yswypapixà continentur, libris sex.

Altero, τà Tepi Luwv, libris omnino quinque, a septimo ad undecimum.

Tertio, τὰ περὶ φυτῶν, τὰ γεωπονικὰ, καὶ τὰ κηπουρικά, libris octo, a duodecimo ad decimum nonum.

[ In hac nostra Editione locum obtinet sub finem Operum.]

Lib. XXXVII. sect. 14. et alibi passim.

[ In Editione secunda subjicitur:

quæ sub Nerone Principe, quod is banc exercuerat artem, videri poterat in ipsa Urbe auctoritatem accepisse?']

Quarto, τὰ ἰατρικὰ, ἐκ τῶν τε φυτῶν, καὶ ἐκ τῶν ζώων, libris tredecim, a vicesimo ad tricesimum secundum.

Quinto denique, τὰ μεταλλικὰ καὶ τὰ περὶ λίθων, libris quinque postremis, hoc est, a tricesimo tertio ad tricesi mum septimum.t

Fuit Auctori prænomen Caius, nomen Plinius, cognomen Secundus: patria Verona," uti jam plerique omnes consentiunt eruditi, quod et dicturi sumus in præfatione operis hujus ad Titum. Quanquam se ipse Romanum fere profitetur, ‘Urbemque nostram' Romam, 'Leges nostras,' quæ sunt XII. Tabularum, Annales nostros,' quos Romani scripsere, Conditores nostros' Romulum Remumque, avos majoresque nostros' passim Romanos appellitat,

[ Hi Paragraphi sex: Totum opus perqnam,' &c. deleti sunt in Editione secunda.]

6

["'Qoæ est humani ingenii inconstantia inquit Brotier, vir eruditissimus, quasi gloriæ suæ et scientiæ pertæsus, in singulares opiniones discesserat, quas huic editioni (secunda) insertas voluit. Plinium quem Veronensem olim recte agnoverat, meris verborum cavillationibus Romanum fecit.' Hæc omnia ideo: 'Patria Verona, uti jam,' &c. usque ad Paragraphi finem delevit, locoque eorum substituit sequentia: Plinius

ex patre; Secundus, ex matre: quam ob rem Pomponius Secundus vates affinis ei fuit, natus similiter ex Pomponio patre, et matre Secunda, Plinii Secundi matertera. Et ea causa fuit, cur Plinius Pomponii Secundi vitam retulerit, ut ipse prodidit, XIV. 6. Patria Pliniæ genti proinde, ut Pomponiæ, Roma fuit. Enimvero se ipse Romanum ubique fere profitetur, 'Urbemque nostram' Romam, Leges nostras,' quæ sunt XII. Tabularum, Annales nostros,' quos Romani scripsere, Conditores nostros' Romulum Remumque,' avos

[ocr errors]
[ocr errors]

majoresque nostros, et magistratus nostros,' passim Romanos appellitat: et nostrum mare,' quod Campaniam alluit. Nec temere sane in Campania villam ei fuisse ex eo colligas, quod xv. 30. Duracena cerasa Campaniam' dicit Pliniana' appellare. Denique XXII. 19. Nos ista,' inquit,

Romana gravitate non ut medici, sed ut judices salutis humanæ, diligenter distinguemus.' Et xxv. 105. 'Nos eam Romanis experimentis digeremus.' Alibi etiam,' noster Sulpicius, Seneca apud nos, apud nos Cicero.' Quid est Romanum se profiteri, si hoc non est? Novocomensem quidem eum Hieronymus facit, sed a scriptore vitæ Plinianæ impulsus in fraudem, quem Tranquillum esse Suetonium vulgus, sed falso, putat. Ex eadem Pliniorum gente fuit is, qui Byzantii Scriba fuit, temporibus Severi Alexandri Imp. teste nummo antiquo, qui fuit în Cimelio D. Foucault, hac Epigraphe: BYZANΤΙΩΝ ΓΡ. ΠΛΙΝ. (ΕΚΟΥΝΔΟΥ. Γραμ paréws Пλviov тoû Zekoúvdov, Byzantiorum nummus sub Scriba Plinio Secundo.']

« IndietroContinua »